Skip to the text

Distinctio 19

A. Hic de æqualitate trium personarum.

NUNC postquam coæternitatem trium personarum pro modulo facultatis nostræ insinuavimus, jam de earumdem æqualitate aliquid eloqui superest. Fides enim catholica, sicut coæternas, ita et coæquales tres personas asserit. Æqualis est enim in omnibus Patri Filius, et Patri et Filio Spiritus Sanctus: quia ut Augustinus in libro de Fide ad Petrum, breviter aperiens quomodo intelligatur æqualitas, docet: Nullus horum alium aut præcedit æternitate, aut excedit magnitudine, aut superat potestate: quia nec Filio nec Spiritu Sancto, quantum ad naturæ divinæ unitatem pertinet, aut anterior aut major est Pater, nec Filius Spiritu Sancto. Æternum quippe et sine initio est, quod Filius de natura Patris exstitit; et æternum ac sine initio est, quod Spiritus Sanctus de natura Patris Filiique procedit. Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus æternitas, una immensitas, una naturaliter est trium personarum divinitas. Ecce breviter assignavit Augustinus, in quo trium personarum consistat æqualitas, scilicet quia alia aliam non excellit aut æternitate, aut magnitudine, aut potestate.

Fulgent. de Regula fidei, c. 1, 4.

B. Quod æternitas et magnitudo et potestas in Deo sunt unum, licet ponantur quasi diversa.

Quumque enumerentur ista quasi diversa, in Deo tamen unum et idem sunt, scilicet essentia divina simplex et incommutabilis. Unde Augustinus in septimo libro de Trinitate: Non alio magnus, alio Deus est; sed eo magnus quo Deus: quia non est illi aliud magnum esse, aliud Deum esse. Eadem quippe ejus magnitudo est quæ virtus, et eadem essentia quæ magnitudo. Pater ergo et Filius simul una essentia et una magnitudo. Ita etiam et potentia Dei essentia divina est. Unde Augustinus in septimo libro Confessionum: Voluntas et potentia Dei, Deus ipse est. Æternitas quoque Dei, essentia divina est. Quod Augustinus ostendit super illum locum Psalmi, In generationem et generationem anni tui: Est generatio generationum quæ non transit, collecta de omnibus generationibus, id est sanctis. In illa erunt anni Dei, qui non transeunt, id est æternitas Dei. Non enim sunt aliud anni Dei, aliud ipse; sed anni Dei, æternitas Dei est. Æternitas vero ipsa Dei substantia est, nihil habens mutabile. Inconcusse ergo teneamus, quod unum et idem est, scilicet essentia divina, Dei æternitas, potentia, magnitudo: et tamen consuevit Scriptura hæc et his similia quasi distincte ponere. In his ergo verbis,

Aug. de Trinitate, lib. VII, c. 1.

Id. Confess. lib. VII, c. 4.

Ps. cI, 25. Aug. in Psalm. cI, Sermo, II, 10. trium personarum æqualitatem breviter complexus est Augustinus : quia alius alium nec æternitate, nec magnitudine, nec potentia superat. Quod autem æternitate aliqua trium personarum aliam non excedat, supra ostensum est, ubi coæternitas trium personarum insinuata est.

C. Hic de magnitudine : quod ea aliqua personarum aliam non excedat.

Nunc igitur superest ostendere, quod magnitudine vel potentia alius alium non excedat. Et prius de magnitudine videamus.

D. Quod non est major una persona alia, nec majus aliquid duæ quam una, nec tres quam duæ vel una.

Sciendum est ergo, quia Pater non est major Filio, nec Pater vel Filius major Spiritu Sancto; nec majus aliquid duæ personæ simul sunt quam una, nec tres simul majus aliquid quam duæ; nec major est essentia in tribus quam in duabus, nec in duabus quam in una, quia tota est in singulis. Unde Joannes Damascenus ait : Confitemur Deitatis naturam omnem perfecte esse in singula suarum hypostaseon, id est personarum : omnem in Patre, omnem in Filio, omnem in Spiritu Sancto. Ideoque perfectus Deus Pater, perfectus Deus Filius, perfectus Deus Spiritus Sanctus.1

E. Quomodo dicitur esse Deus Pater in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus Sanctus in utroque, et singulus in singulis.

Et inde est quod Pater dicitur esse in Filio, et Filius in Patre, et Spiritus Sanctus in utroque, et singulus in singulis. Unde Augustinus in libro de Fide ad Petrum : Propter unitatem naturalem totus Pater in Filio et Spiritu Sancto est, totus quoque Spiritus Sanctus in Patre et Filio est;2 nullus horum extra quemlibet ipsorum est propter divinæ naturæ unitatem. Ecce hic aperit aliquatenus (non enim plene potest tantum ab homine reserari arcanum) ex qua intelligentia dicatur singula personarum tota esse in aliis. Unde etiam Hilarius ista interius perquirens, in libro tertio de Trinitate ait : Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, quum dicit : Ego in Patre, et Pater in me est.3 Nec immerito. Natura enim intelligentiæ humanæ, rationem dicti hujus non capit; nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana præstabit. Sed quod non intelligibile est homini, Deo possibile est. Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud, Ego in Patre, et Pater in me est : si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus, ut quod natura rerum pati non posse æstimatur, id divinæ veritatis ratio consequatur.4 Patrem ergo in Filio et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est, quia plenitudo divinitatis est in Filio. Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in Ingenito est, hoc in Genito; alter ab altero, et uterque unum: is scilicet qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est. Non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque: ut unum sint in fide nostra uterque, non unus. Nec eumdem utrumque, nec aliud confitemur: quia Deum ex Deo natum, nec eumdem nativitas, nec aliud esse permittit. Eamdem ergo in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur, quia Veritas dicit:5 Ego in Patre, et Pater in me est. Omnia enim Filius accepit a Patre. Nam si partem ejusdem qui genuit, accepit, neuter ergo perfectus est: deesset enim ei unde decessit, nec plenitudo in eo erit qui ex portione constiterit. Neuter ergo perfectus est, si plenitudinem suam et qui genuit amittit, nec qui natus est consequitur. Fateamur ergo quod Pater est in Filio, et Filius in Patre, et Deus in Deo, ut idem Hilarius ait in septimo libro de Trinitate, non per duplicem convenientium generum conjunctionem, nec per insitivam capacioris substantiæ naturam, sed per naturæ unitam similitudinem, per nativitatem viventis ex vivente natura:6 dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid ex Deo quam Deus nascitur; dum nihil in his novum est, nihil alienum, nihil separabile. Ecce his verbis, prout humana permittit infirmitas, aperitur ex quo sensu Christus dixerit se esse in Patre et Patrem in se. Ex eodem etiam sensu intelligitur Spiritus Sanctus esse in utroque, et singula personarum in singulis: quia scilicet in singulis est eadem plenitudo divinitatis et unita similitudo naturæ: quia non est major divina natura in aliqua harum personarum, sed unius et indifferentis naturæ sunt hæ tres personæ. Ideoque altera in altera esse dicitur, ut prædictum est. Unde Ambrosius prædictorum verborum sententiam nobis aperiens, super epistolam secundam ad Corinthios ait: Per hoc intelligitur Pater esse in Filio et Filius in Patre, quia una est eorum substantia. Ibi enim est unitas, ubi nulla est diversitas.

Hilar. de Trinitate, lib. I, 17.

Ibid. n. 8. insitam

Ambrosiast. in II Cor. v, 19.

Ecce tribus illustrium virorum testimoniis, scilicet Augustini, Hilarii, atque Ambrosii, in idem concurrentibus revelatione Spiritus Sancti in eis loquentis, pie credere volentibus ostenditur, tamen quasi per speculum et in ænigmate, qualiter accipiendum sit quum dicitur Pater in Filio esse, vel Filius in Patre, vel Spiritus Sanctus in utroque.7

F. Ad id quod cœperat redit, scilicet ut ostendat quod magnitudine alius alium non superat.

Sed jam nunc ad propositum redeamus, cœptoque insistamus, ostendentes quod magnitudine nulla trium personarum aliam superat: quia nulla major aliis, nec majus aliquid sunt duæ quam una, nec tres quam duæ, nec major Deus quam singuli horum, quia singulus horum perfectus est, nec est quo crescat illa perfectio.

Aug. de Trinitate, lib. VI, c. 8 et 10.

G. Quod nulla personarum pars est in Trinitate.

Nec est aliqua trium personarum, pars Dei vel divinæ essentiæ : quia singula harum verus et plenus Deus est, et tota et plena divina essentia est; et ideo nulla istarum, in Trinitate pars est. Unde Augustinus in libro contra Maximinum hæreticum sic ait : Putas Deum Patrem cum Filio et Spiritu Sancto unum Deum esse non posse; times enim ne Pater sit pars unius Dei qui constet ex tribus. Noli hoc timere : nulla enim fit partium in Deitatis unitate divisio. Unus est Deus Pater et Filius et Spiritus Sanctus, id est, ipsa Trinitas unus est Deus. Ergo, inquis, Deus Pater est pars Dei. Absit. Tres enim personæ sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus : et hi tres, quia unius substantiæ sunt, unum sunt, et summe unum sunt, ubi nulla naturarum, nulla est diversitas voluntatum. Si enim natura unum essent et consensione unum non essent, non summe unum essent; si vero natura dispares essent, non summe unum essent. Hi ergo tres, quia unum sunt propter ineffabilem conjunctionem Deitatis qua ineffabiliter copulantur, unus Deus est. Pars ergo Trinitatis esse non potest quicumque unus est in tribus. In Trinitate ergo, quæ Deus est, et Pater Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus Sanctus Deus est, et simul hi tres unus Deus. Nec hujus Trinitatis tertia pars est unus, nec majus aliquid duo quam unus est ibi, nec majus aliquid sunt omnes quam singuli : quia spiritualis, non corporalis est magnitudo. Qui potest capere, capiat;8 qui autem non potest, credat, et oret ut quod credit, intelligat. Verum est enim quod per Prophetam dicitur :

Aug. Contra Maximinum, lib. u, c. 10.

Ibid. n. 2.

Nisi credideritis, non intelligetis. His verbis aperte ostendit indifferentem magnitudinem trium personarum. Item in eodem : Tu nempe dixisti unum Deum non ex partibus esse compositum; et hoc de Patre tantum vis intelligi. Ille, inquis, virtus est ingenita, simplex. Et tamen in hac simplici virtute multa videris commemorare, quum dicis : Deus Deum genuit, bonus bonum genuit, sapiens sapientem, clemens clementem, potens potentem. Numquid ergo bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis quam simplicem esse dixisti? Si dixeris, Partes sunt : simplex ergo virtus ex partibus constat. Et simplex ista virtus, te definiente, unus est Deus : ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis; non sunt partes. Si ergo in una persona Patris et illa invenis quæ plura videntur, et partes non inveneris*, quia una virtus simplex est : quanto magis Pater et Filius et Spiritus Sanctus et propter individuam deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personæ sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus Sanctus. Hoc verum dicis. Sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem, non vis eamdem habere naturam : hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et catholicam dicis. His verbis aperte docetur, quod tres personæ illæ non sunt partes Dei vel divinæ essentiæ; nullaque illarum Trinitatis pars dicenda est, nec una major aliis.*

Is. vii, 9, juxta LXX.

Aug. op. cit. n. 3. invenis

Numquid ergo bonitas et sapientia et clementia et potentia partes sunt unius virtutis quam simplicem esse dixisti? Si dixeris, Partes sunt : simplex ergo virtus ex partibus constat. Et simplex ista virtus, te definiente, unus est Deus : ergo Deum ex partibus compositum esse dicis. Non dico, inquis; non sunt partes. Si ergo in una persona Patris et illa invenis quæ plura videntur, et partes non inveneris*, quia una virtus simplex est : quanto magis Pater et Filius et Spiritus Sanctus et propter individuam deitatem unus Deus est, et propter uniuscujusque proprietatem tres personæ sunt, et propter singulorum perfectionem partes unius Dei non sunt? Virtus est Pater, virtus est Filius, virtus est Spiritus Sanctus. Hoc verum dicis. Sed quod virtutem de virtute genitam, et virtutem de virtute procedentem, non vis eamdem habere naturam : hoc falsum dicis, hoc contra fidem rectam et catholicam dicis. His verbis aperte docetur, quod tres personæ illæ non sunt partes Dei vel divinæ essentiæ; nullaque illarum Trinitatis pars dicenda est, nec una major aliis.*

H. Quum dicimus tres personas esse unam essentiam, nec ut genus de speciebus, nec ut speciem de individuis prædicamus : quia non est essentia genus, et persona species ; vel essentia species, et persona individuum.

Hic adjiciendum est, quod tanta est æqualitas trium personarum atque indifferens magnitudo, quod quum dicamus tres personas unam esse essentiam vel substantiam, neque ut genus de speciebus, neque ut speciem de individuis prædicamus. Non enim essentia divina genus est, et tres personæ species; vel essentia divina species, et tres personæ individua. Quod Augustinus rationibus probabilibus atque irrefragabilibus aperte demonstrat in libro septimo de Trinitate, dicens : Si essentia genus est, species autem persona, ut nonnulli sentiunt, oportet appellari tres substantias*, ut appellantur tres personæ : sicut quum sit animal genus, et equus species, appellantur tres equi, iidemque tria animalia. Non enim ibi species pluraliter dicitur, et genus singulariter, ut si diceretur, Tres equi sunt unum animal; sed sicut tres equi speciali nomine, ita tria animalia nomine generali dicuntur. Quum ergo tres personas unam fateamur esse essentiam, non tres esse essentias, quum tres equi tria animalia dicantur, non unum; patet nomine essentiæ non significari genus, nec nomine personæ speciem.*

Aug. de Trinitate, lib. VII, c. 6. essentias

I. Hic probat Augustinus, quod non dicitur ut species de individuis.

Si vero dicunt, nomine personæ non speciem significari, sed aliquid singulare atque individuum, et nomine essentiæ speciem intelligi, ut persona non dicatur sicut homo, sed quomodo dicitur, hic homo, velut Abraham, Isaac, Jacob, vel quis alius qui etiam digito præsens demonstrari possit; sic quoque illos eadem ratio confutabit. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Jacob, tria individua, ita tres homines et tria animalia*. Cur ergo Pater et Filius et Spiritus Sanctus, si secundum genus et speciem et individuum ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiæ ut tres personæ?*

Ibidem. tres animæ

K. Alio modo probat idem.

Alio quoque modo idem probat Augustinus, scilicet quod essentia divina non est genus, nec personæ species; vel essentia non est species, nec personæ individua. Una (inquit) essentia non habet species, sicut unum animal non habet species. Pater ergo et Filius et Spiritus Sanctus, non sunt tres species unius essentiæ. Divina ergo essentia genus non est. Sed nec species est essentia divina, et personæ individua, sicut homo species est, individua autem, Abraham, Isaac et Jacob. Si enim essentia species est ut homo, sicut non dicitur unus homo esse

Ibidem.

Abraham, Isaac et Jacob, ita non dicitur una essentia esse tres personæ. Non itaque secundum genus et species ista dicimus.

L. Nec secundum materialem causam dicuntur tres personæ una essentia.

Notandum etiam, quod essentia divina non est materia trium personarum, ut Augustinus in eodem libro docet, tanquam secundum communem eamdemque materiam tres personæ dicantur esse una essentia, sicut ex eodem auro si fierent tres statuæ, diceremus tres statuas unum aurum.9 Non autem sic Trinitatem, id est tres personas, dicimus unam essentiam et Deum unum, tanquam ex una materia tria quædam subsistant. In statuis enim æqualibus, plus auri est tres simul quam singulæ, et minus auri est una quam duæ. In illa vero essentia Trinitatis nullo modo est ita. Non ergo secundum materialem causam tres personas unam dicimus esse substantiam vel essentiam, sicut tres statuæ dicuntur unum aurum.

M. Nec ita dicuntur tres personæ una essentia, ut tres homines una natura vel unius naturæ.

His quoque addendum est, quod tres personas non ita dicimus esse unam essentiam, ut Augustinus in eodem ait, vel unius essentiæ, sicut dicimus aliquos tres homines ejusdem sexus et ejusdem temperamentis corporis ejusdemque animi, unam esse naturam, vel unius naturæ.10 Nam in his rebus non tantum est unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo, sicut in statuis esse diximus. At in Deo non est ita. Non enim major essentia est Pater et Filius simul, quam solus Pater vel solus Filius; sed tres simul illæ personæ æquales sunt singulis.

Ex præmissis patet, quod tres personæ dicuntur divina essentia, nec secundum materialem causam, ut tres statuæ unum aurum; nec secundum complexionis similitudinem, ut tres homines unius naturæ; nec ut genus prædicatur de speciebus, vel ut species de individuis, id est, continens de contentis, majus de minoribus.

N. Quæ videntur adversari prædictis.

His autem videntur adversari quæ quidam sacræ Scripturæ tractatores catholici in suis scriptis tradiderunt: in quibus significare videntur, quod essentia divina sit quoddam commune et universale velut species, tres vero personæ sint tria particularia, tria individua numero differentia. Unde Joannes Damascenus, inter Doctores Græcorum maximus*, in libro quem de Trinitate scripsit, quem et Papa Eugenius transferri fecit, ait: Communia et universalia prædicantur de subjectis sibi ipsis particularibus.11 Commune ergo substantia est, particulare vero hypostasis, id est* persona. Particulare autem dicitur, non quod partem naturæ habet, sed particulare numero: ut atomus, id est individuum. Numero enim et non natura differre videntur hypostases. Item in eodem: Substantia significat communem et circumplectivam speciem homoideon (id est similium specie) hypostaseon (id est personarum), utputa Deus, homo.12 Hypostasis autem individuum demonstrat, scilicet Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, Petrum, Paulum, et hujusmodi. Ecce aperte dicit substantiam esse universale, hypostasim vero particulare; et quod Deus est species, ut homo, et quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt individua, sicut Petrus et Paulus, eo quod numero differunt. Quæ præmissæ sententiæ Augustini penitus contradicere videntur. Quid ergo dicemus ad hæc? Hoc utique dicere possumus atque debemus, quod ea quæ Augustinus tradidit superius, sine omni hæsitatione tenenda sunt.

O. Quod sane possunt intelligi quæ Joannes dicit, et quomodo, ostendit.

Hæc autem quæ hic dicuntur, licet in sermonis superficie aliquid a fide alienum resonare videantur, sane tamen intelligi queunt, piumque lectorem atque intellectorem plurimum efflagitant. In quorum explanatione mallem silens alios audire, quam loquendo malevolis detrahendi occasionem præstare. Videtur tamen mihi ita posse accipi, quum ait: Substantia est commune, et hypostasis est particulare. Non ita hæc accepit, quum de Deo dicantur, ut accipiuntur in philosophica disciplina; sed per similitudinem eorum quæ a philosophis dicuntur, locutus est: ut sicut ibi commune vel universale dicitur quod prædicatur de pluribus, particulare vero vel individuum, quod de uno solo; ita hic essentia divina dicta est universale, quia de omnibus personis simul et de singulis separatim dicitur, particulare vero, singula quælibet personarum, quia nec de aliis communiter nec de aliqua aliarum singulariter prædicatur. Propter similitudinem ergo prædicationis, substantiam Dei dixit universale, et personas, particularia vel individua. Propter hoc idem etiam eamdem divinam essentiam dixit esse speciem communem et circumplectivam similium specie personarum: quia sicut hæc species, homo, de suis prædicatur individuis, velut de Petro et Paulo, et de aliis, nec ista specie differunt, sed conveniunt per omnia; ita Deus de tribus prædicatur personis, quæ in divinitate non differunt, sed per omnia conveniunt. Hanc ergo similitudinem inter res sempiternas et res temporales perpendens Joannes, universalitatis et particularitatis nomina, quæ rebus temporalibus proprie conveniunt, ad res æternas transtulit. Augustinus vero majorem videns dissimilitudinem quam similitudinem inter res prædictas, ab excellentia Trinitatis prædicta nomina removit.

P. Ex quo sensu dixerit personas differre numero.

Quod autem Joannes dicit hypostases differre numero, non natura: in eo quod non differre natura ait, verissime et sine ullo scrupulo loquitur; quod vero dicit differre numero, cavendum est quomodo intelligatur : diversis enim modis dicuntur aliqua differre numero.

Q. Quibus modis dicantur differre numero, et secundum quem modum possit convenire personis.

Dicuntur enim aliqua differre numero, quando ita differunt ut hoc non sit illud, nec aliquid quod illud est vel in ipso est : qualiter differunt Socrates et Plato, et hujusmodi, quæ apud philosophos dicuntur individua vel particularia. Juxta quem modum non possunt dici tres personæ differre numero. Dicuntur quoque differre numero, quæ in numeratione sive computatione non sibi adjunguntur, sed a se invicem discernuntur, ut quum de aliquibus rebus loquentes, dicimus : una, duæ, tres. Et secundum hunc modum forte dixit Joannes hypostases, id est personas, differre numero. Possumus enim dicere, Pater est unus; et, Pater et Filius sunt duo; et, Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt tres. Et item, Hæc persona est una; et, Hæc et illa sunt duæ; et, Hæc et illa et alia sunt tres. Convenientius tamen tres illæ personæ proprietatibus tantum distingui dicuntur : de quarum distinctione secundum proprietates in sequenti tractabitur. Nunc vero ad inceptum redeamus, quæ dicta sunt repetentes, ut sæpius versando, familiarius innotescant.

R. Quod una persona non est major alia, nec tres simul quam una; et hoc ratione ostendit catholica.

Sciendum est ergo, tantam æqualitatem esse in Trinitate, ut ait Augustinus in octavo libro de Trinitate, ut non solum Pater non sit major quam Filius, sed nec Pater et Filius simul majus aliquid sint quam Spiritus Sanctus, aut quælibet persona minus aliquid sit quam ipsa Trinitas.13 Quod autem ita sit, aliquo modo, si fieri potest, demonstrandum est. Quantum ergo ipse Creator adjuvat, attendamus, inquit Augustinus in eodem, quomodo in hac Trinitate duæ vel tres personæ non sunt majus aliquid quam una earum.

S. Ratione utitur subtilissima, ad ostendendum quod ita sit.

Quod ibi magnum dicitur, aliunde magnum non est quam eo quo vere est :14 quia ibi magnitudo ipsa veritas est, et veritas essentia. Non ergo ibi majus est quod verius non est. Non autem verius est Pater et Filius simul, quam Pater solus, vel Filius. Non ergo majus est aliquid uterque simul, quam singulus eorum. Et quia æque vere est etiam Spiritus Sanctus, ideo Pater et Filius simul non sunt aliquid majus quam ipse, quia nec verius sunt. Item, in essentia veritatis hoc est verum esse, quod est esse; et hoc est esse, quod est magnum esse : hoc est ergo magnum esse, quod verum esse. Quod igitur ibi æque verum est, et æque magnum est. Quod ergo ibi plus veritatis non habet, non plus habet magnitudinis. Plus autem veritatis non habet quod verius non est. Non est autem verius una persona quam alia, vel duæ quam una, vel tres simul quam singula. Non ergo plus veritatis habet una quam alia, vel duæ quam una, vel tres simul quam singula. Sic ergo et ipsa Trinitas non est majus aliquid quam unaquæque ibi persona, sed tam magnum quam singula. Non enim ibi major est quæ verior non est, ubi ipsa veritas est magnitudo. Ecce modo convenienti et ratione catholica ostensum est quomodo indifferens sit magnitudo trium personarum : quia nec una major est alia, nec duæ majus aliquid quam una, nec tres simul majus aliquid quam singula.

T. Quod Deus non est dicendus triplex, sed trinus.

Præterea, quum Deus dicatur trinus, non tamen debet dici triplex. Ibi enim non est triplicitas, ubi summa est unitas et indifferens æqualitas. Unde Augustinus in libro sexto de Trinitate ait : Non quoniam Deus Trinitas est, ideo triplex putandus est :15 alioqui minor esset Pater solus vel Filius solus, quam simul Pater et Filius. Quum itaque tantus est Pater solus, vel Filius solus, vel solus Spiritus Sanctus, quantus est simul Pater et Filius et Spiritus Sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus. Non enim Pater cum Filio et Spiritu Sancto major Deus est quam singuli eorum, quia non est quo crescat illa perfectio.16 Perfectus autem est Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, et perfectus dicitur Deus singulus eorum. Et ideo trinitas potius quam triplex dici debet.

V. Quod non est ita in rebus corporeis, ut in Trinitate.

In rebus corporeis non tantum est una quantum tres simul, et plus sunt duæ quam una res.17 In Trinitate vero summa tantum est una persona quantum tres simul, et tantum sunt duæ quantum una, et in se infinitæ sunt, quia non est finis magnitudinis earum. Ac per hoc aperitur quod superius dictum est, quomodo singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum in omnibus est, et unum omnia. Ecce jam ostendimus sufficienter, qualiter in Trinitate aliqua persona aliam non superet magnitudine.

SUMMA

DISTINCTIONIS NONÆDECIMÆ

HIC declaratur, quod tres supergloriosæ personæ sunt omnifarie coæquales, sicut et coæternæ. Docetur quoque in ista distinctione, in quibus æqualitas personarum consistat, et qualiter singulæ supersublimes personæ exsistant in singulis; atque ad demonstrandum æqualitatem earum aliquid tangit de ipsarum simplicitate. Quocirca probat quod in divinis non sit totum universale, nec totum integrale, nec aliquid materiale. Hæc est distinctionis hujus materia.

Footnotes

  1. Damasc. de Fide orthodoxa, lib. III, c. 6. ↩

  2. Fulgent. de Regula fi-dei, c. 1, 4. ↩

  3. Hilar. de Trinitate, lib. III, 1. Joann. XIV, 11. ↩

  4. Hilar. op. cit. n. 23, 4. ↩

  5. Ibid. III, 23. ↩

  6. Ibid. VII, 39. ↩

  7. I Cor. XIII, 12. ↩

  8. Matth. xix, 12. ↩

  9. Aug. de Trinitate, lib. v, c. 6. ↩

  10. Ibidem. ↩

  11. * magnus Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 6. ↩

  12. Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 4. ↩

  13. Aug. de Trinitate, lib. VIII, Proæm. ↩

  14. Matth. c. 1. ↩

  15. Aug. de Trinitate, lib. VI, c. 7. ↩

  16. Matth. c. 8. ↩

  17. Matth. c. 10. ↩

Chapter 152 of 271