Quæstio 4
Quarto quæritur, An divisio nominum divinorum in littera sufficienter ponatur.
Videtur quod non, quia ex verbis SS. Augustini atque Ambrosii ponitur hic trimembris divisio, ita quod quædam dicuntur de Deo essentialiter, quædam relative, quædam per translationem. Sed Trinitas nullo horum modorum prædicatur de Deo. Verum hoc et consimilia argumenta ex responsionibus patebunt doctorum.
Itaque ad istud Albertus respondet: Divisiones nominum divinorum a Sanctis assignatæ, sufficientes sunt; sed non accipiuntur eodem modo. Divisio autem Ambrosii trimembris, ad bimembrem reducitur. Omne enim nomen dictum de Deo, aut dicitur proprie proprietate rei, aut per translationem similitudinis rei. Si proprie, aut dicit proprietatem qua persona a persona distinguitur, aut dicit essentiam. In has namque divisiones incidit omne nomen dictum de Deo. Primæ autem divisionis hæc ratio est, quoniam nomen dicit et id a quo imponitur, et id cui imponitur. Res cui nomen imponitur, secundum Grammaticum, est substantia nominis; id vero a quo nomen imponitur, quum sit principium intelligendi rem quæ significatur per nomen, est qualitas nominis. Et hoc a quo nomen imponitur, aut per prius est in Deo et per posterius in creatura: sicque convenit proprie Deo, ut Pater, Filius, bonitas, sapientia, virtus. Si vero id a quo nomen imponitur, non convenit divinæ naturæ, prædicatur de Deo translative. Verumtamen quædam designant proprietatem seu relationem indistincte, ut persona et Trinitas, et alia quædam de quibus dictum est supra; alia vero designant eam distincte, ut Pater et Filius. — Damascenus autem primo libro divina nomina dividendo, non nisi essentialia ponit: quorum quædam connotant effectum in creatura, ut creator, rex, dominus; quædam non, quæ scilicet designant essentiam in se: et hoc vel indistincte, ut nomen hoc, Qui est; aut distincte, sicut essentia vel substantia; vel significatur ut sequens essentiam, ut justus, sapiens, sanctus. — Demum Dionysius dividit nomina divina per tractatus quatuor librorum. De aliquibus enim tractat in libro suo quem vocat de Hypostasibus, id est personis*, ubi tractat de nominibus relativis; in libro autem de Symbolica theologia tractat de his quæ translative dicuntur de Deo: et hæc duo volumina non habemus. Alia sunt nomina majestatem exprimentia Deitatis, et hæc dupliciter considerantur: primo, penes significata a quibus imponuntur; secundo, penes modum prædicandi seu significandi quem habent in divinis. De significatis eorum agit Dionysius in libro de Divinis nominibus. Modum autem prædicandi eorum secundum quod sonant in divinis, determinat in libro de Mystica theologia, quo docet qualiter talia congruant Deo. Hæc Albertus. — Idem Udalricus in Summa, primo libro.*
Hinc Bonaventura testatur, quod aliquid potest diversimode dici tripliciter. Primo, diversimode dici, attenditur secundum diversum modum essendi, qui est per se et per accidens. Quod in divinis locum non habet, quia includit essentialem diversitatem: et quantum ad hoc, unus solus modus dicendi in Deo est seu convenit Deo, quoniam omnia quæ dicuntur de Deo, sunt ipsemet Deus et ejus substantia. Secundo, diversimode dici, attenditur secundum diversum modum intelligendi, qui attenditur secundum aliam et aliam rationem, seu penes diversum medium cognoscendi. Sicque in divinis nominibus non solum est diversimode dici, sed etiam omnimode dici: quoniam Deus non solum cognoscitur per diversa, sed etiam per omnia rerum genera, secundum quod sua perfectio in omnibus aliquo modo relucet. Sicque nomina quædam dicuntur de Deo per modum substantiæ, ut Deus; quædam per modum quantitatis, ut magnus; quædam per modum qualitatis, ut justus; et ita de aliis. Tertio, diversimode dici, attenditur penes diversum modum se habendi quoad absolutum et relativum. Qui modus diversitatis seu distinctionis minor est quam primus, et major quam secundus: quia in primo modo est essentialis diversitas, in secundo autem nulla alias de Divin.hypo typosibus, i. e. characteribus est distinctio in re; sed secundum hunc intertium modum attenditur in Deo unitas atque pluralitas: unitas secundum absolutum, scilicet in essentia; pluralitas penes respectivum, videlicet in personis. Et secundum hunc modum sunt solum duo modi dicendi in divinis, utpote substantialiter et relative. Et quia hæc dicunt non aliud, sed alium modum essendi, ideo unum sunt, et de se invicem prædicantur, ut Pater est Deus, et Deus est Pater: et quoniam dicunt diversum modum se habendi, ideo secundum hoc*, id est secundum absolutum, est unitas; secundum illa*, videlicet respectiva, consistit in divinis pluralitas.
Si autem objiciatur, quia omne quod dicitur, aut dicitur substantialiter, aut accidentaliter; sed in divinis nil dicitur accidentaliter: ergo omnia dicuntur ibi substantialiter. Et rursus, quidquid est substantia, dicitur substantialiter: sed in divinis nihil est nisi substantia. — Respondendum, quod substantia dupliciter dicitur, scilicet ens per se, et ens ad se. In divinis autem vocatur substantia et substantialiter dici asseritur, non quia est ens per se, sed quia est ens ad se. Denique dici relative in divinis contingit dupliciter: quædam enim dicuntur relative ex principali nominis intellectu, quædam ex consequenti. Prima sunt in triplici differentia. Nam quædam significant relationem et relative dicuntur, ut Pater; quædam significant relationem, nec dicuntur ad alterum, sicut paternitas, quæ non dicitur ad alterum, sed est ipsum quo unum refertur ad alterum; quædam dicuntur relative, quoniam privant relationem, sicut ingenitus, improcessibilis: ista tamen non est pura privatio, ut infra dicetur. Porro quæ dicunt relationem ex consequenti intellectu, similiter sunt in triplici differentia. Nam quædam dicuntur relative, quia ponuntur pro relativis, ut quum dicitur, Deus generat Deum, id est, Pater Filium; quædam, quoniam claudunt in suo significato relationem intrinsecus, ut in ea quæ proprie: quorum quædam sunt communia tribus personis, scilicet absoluta, de quibus tractat in libro de Divinis nominibus; alia vero ad singulas spectant personas, ut relativa. — Si autem quæratur, qualiter nomina ista negativa, increatus, immensus, dicantur de Deo; similiter ea quæ ex tempore prædicantur de Deo et relationem ponunt in creatura, ut dominus et creator: dicendum, quod omnis negatio ex aliqua affirmatione causatur. Unde et in divinis ratio negativorum supra rationem affirmativorum fundatur: sicut hoc quod est incorporeus, fundatur super hoc quod est simplex. Hinc nomina negativa reducuntur vel ad unitatem essentiæ, ut increatus, immensus; vel ad distinctionem personarum, sicut ingenitus. Nomina quoque illa quæ ex tempore de Deo dicuntur, quia realem relationem notant in creatura, quæ ei innascitur ex operatione Dei ad extra, dant intelligere aliquid absolutum in Deo, sicut hoc nomen, dominus, vel creator, notat potestatem in Deo qua creat et regit creata; sicque reducuntur ad ea quæ ad majestatis pertinent unitatem. Hæc Thomas.
His consonans Petrus: Nomina, inquit, quibus Deum nominamus, aut conveniunt sibi secundum veritatem rei quæ in ipso est, aut translative. Si primo modo, hoc est dupliciter: nam quædam sunt essentialia, quædam personalia. Essentialia quoque duplicia sunt: quoniam quædam ei conveniunt ab æterno, ut sapiens; quædam ex tempore, ut dominus. Personalium vero nominum quædam dicunt relationem distincte et ab æterno, ut Pater; quædam indistincte, ut hypostasis seu persona; quædam quasi pluraliter et collective, ut Trinitas; quædam vero ex tempore, et hoc dupliciter, scilicet relative, ut datus et missus, vel absolute, ut incarnatus. Hæc Petrus.
In cujus verbis videtur a præinductis Bonaventuræ verbis dissentire quod ait, hoc nomen, incarnatus, dici absolute: quod, ut patuit, secundum Bonaventuram in se relationem includit. Pro quorum concordia poterit dici, quod ideo nomen hoc dicitur absolute secundum quosdam, quia in sua principali significatione non dicit relationem: unde Bonaventura affirmat quod ex consequenti importat relationem. Verba autem Petri consonant verbis Magistri in textu loquentis: Sunt quædam nomina quæ ex tempore conveniunt nec relative dicuntur, ut incarnatus, humanatus.
At vero quæ Richardus hic scribit, in præhabitis Bonaventuræ verbis virtualiter continentur. Siquidem ait: Substantia in divinis dupliciter accipi potest. Primo, pro re per se stante, sicque dividitur contra accidens: et ita quidquid in Deo est, substantia est, atque secundum substantiam seu substantialiter dicitur. Secundo, pro re absoluta: et ita sumendo substantiam, dicimus quod in Deo sunt substantia et relatio, et quod aliqua in divinis dicuntur secundum substantiam, aliqua relative. Hæc Richardus.
Denique Thomas de Argentina de his compendiose disseruit: Omne nomen quod prædicatur de Deo, aut essentiale est, aut personale, aut notionale. Essentialium quædam sunt substantiva, ut Deus, essentia; quædam adjectiva, ut justus. Personalia sunt, Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Notionalia sunt, paternitas, filiatio, processio, innascibilitas, communis spiratio. Essentialium adjectivorum quædam prædicant pure divinam essentiam, ut bonus et ens; quædam autem divinam essentiam dicunt connotando privationem principii et finis, ut æternus, vel certe mensuræ localis, ut immensus; quædam vero principaliter significant divinam essentiam, et connotant effectum in creatura actu, ut creat, justificat, quædam in habitu, ut justus, misericors, quædam in potentia, sicut omnipotens. — Multa hinc scribit quæ infra tangentur; et inter cetera dicit, quod nomen hoc, dominus, Deo conveniat ab æterno, quum alii dicunt quod solum ex tempore. Quæ discrepantia in quid no minis, hoc est in usu vocabuli, consistere videtur: tamen quum dominus dicatur relative ad servum, videtur potius Deo convenire ex tempore.
Præterea Durandus hic aliqua scribit quæ partim contrariari videntur præhabitis: Quædam, inquiens, dicuntur de Deo pure negative, ut increatus, immutabilis; quædam pure positive. De pure negativis clarum est quod non dicantur de Deo secundum substantiam, sed remotionem alicujus imperfectionis important; quod autem secundum substantiam dicitur, positive dicitur. — Hoc verbum Durandi videtur repugnare præhabitis verbis Thomæ. Sed dici potest, quod ideo talia asseruntur non dici de Deo secundum substantiam, quia non directe, sed reductive, ut Thomas ait, de Deo secundum substantiam prædicantur.
Deinde subdit Durandus: Eorum quæ positive dicuntur, quædam conveniunt Deo solum in habitudine ad creaturas, ut creator; quædam absque habitudine ad creatura, sicut essentia, bonitas. Rursus, eorum quæ Deo conveniunt in habitudine ad creaturas, quædam dicunt habitudinem ipsam, ut dominus: et talia nomina de Deo non dicunt substantiam, sed solam habitudinem rationis. — Hoc verbum Durandi iterum, ut apparet, contrariatur ei quod ex Thoma inductum est, quod talia nomina dant intelligere aliquid absolutum in Deo. Ad quod forsan quis poterit respondere, quod formaliter non dicant in Deo nisi habitudinem rationis; fundamentaliter vero seu velut materialiter, insinuant potestatem divinam.
Consequenter addit Durandus: Alia sunt nomina quæ de suo principali significato non designant habitudinem Dei ad creaturas, sed fundamentum habitudinis talis, quamvis eam dent intelligere, ut creator. — Hoc quoque verbum Durandi videtur Thomæ aliisque quibusdam contrariari, dicentibus quod dominus et creator, eodem modo dicant relationem rationis in Deo, et ex tempore ei conveniant. Verum ut dixi, istud in quid nominis stat.
Addit consequenter Durandus: Quæstio ista, utrum nomina dicta de Deo dicantur de eo secundum substantiam, intelligi potest dupliciter. Primo, an nomina talia dicta de Deo prædicent ejus essentiam: et quantum ad hoc, dicendum quod imo. Omnes namque perfectiones quæ in creaturis sunt partialiter et divisim, in Deo sunt simpliciter et perfecte: ideo nomina illa in Deo solam dicunt essentiam, non aliquid superadditum ei. Secundo, quæstio potest ita intelligi, dato quod nomina talia dicant divinam essentiam, an dicant eam substantialiter, ut sit quæstio de modo dicendi, non de re. Ad quod dicendum, quod quædam sic, et quædam non: quoniam licet in divinis omnia prædicata essentialia sint unum realiter, tamen differunt ratione: quæ ratio variatur secundum omnia genera prædicamentorum. Nam quædam significant ac prædicant per modum substantiæ, ut Deus; quædam per modum quantitatis, ut magnus; et ita de aliis. Tamen hæc omnia in divinis transeunt in substantiam, substantialiterque dicuntur præter id quod dicitur relative ad intra: quamvis etenim Deus sine quantitate sit magnus, et sine qualitate bonus; non tamen sine relatione est Pater. Hæc Durandus.
Verum ut ista clarius elucescant, movenda est jam quæstio quam Scotus hic movet, interrogans utrum Deus nominabilis sit a nobis viatoribus aliquo nomine significante divinam essentiam. Et respondet: Sicut Deus a nobis potest intelligi, ita potest et nominari. Ideo sicut diversi diversimode sentiunt de cognitione Dei ab intellectu viatoris, sic et diversimode opinantur de possibilitate nominandi eum. Et qui negant communem conceptum univocum Deo et creaturis, ponuntque duos conceptus analogos, quorum alter, qui est creaturæ, attribuitur alteri, qui est Dei, per analogiam, dicunt consequenter quod Deus est nominabilis a viatore nomine exprimente analogum illum conceptum.
B Sed quidquid sit de hoc, verisimile est Deum posse nominari a viatore per nomina multa imposita ad significandum Deum in communi, quia sic naturaliter concipi potest a viatore. Vel si verum est quod Deus distinctius potest significari quam concipi, potest Deus nominari a viatore nomine significante distincte essentiam, ut dicunt Hebræi de nomine tetragrammaton. Hæc Scotus.
C Verum de hac materia dictum est plениus supra distinctione tertia. Præallegatæ sunt etiam auctoritates S. Dionysii et Damasceni, quod si quis videtur sibi Deum intellexisse, non ipsum vidit nec intellexit, sed aliquid eorum quæ circa ipsum sunt, vel ab ipso, id est suorum effectuum.1 Unde Richardus atque Durandus hic dicunt, quod Deum in vita hac intelligere possumus solum quodam generali et confuso conceptu. — Quid vero super his æstimem sentiendum, supra distinctione tertia (si bene recordor) scripsi. Etenim certum est quod multæ descriptiones dentur de Deo et multi conceptus apprehendantur a nobis de eo quæ sibi conveniunt soli, et in quibus distincte significatur: sicut quum dicitur purus actus, infinita potestas, ens omnifarie universaliterque perfectum. Verumtamen per hujusmodi descriptiones et conceptus non cognoscitur in hac vita intuitive, quantum ad quid est, sed solum quantum ad quia est; et si quantum ad quid est, hoc est valde tenuiter et penitus imperfecte. Nihilo minus ad cognitionem intuitivam perfectam, per charismata gratiarum, per contemplationem doni sapientiæ, per raptum et mysticæ theologiæ visionem, possumus quotidie propinquare, prout hoc supra clarius est expressum.2
Ex dictis etiam innotescit ad objecta solutio.
Amplius circa hæc quærit Alexander, an Deus sit a nobis nominabilis sine respectu et comparatione ad creaturam. Et tenet quod non, præsertim quantum ad hominem nominantem: et ad hoc adducit quædam motiva, videlicet quia non intelligitur nisi in comparatione ad creaturam, et quia S. Dionysius et Damascenus videntur hoc dicere. — In contrarium sunt multa nunc introducta, quoniam quædam conveniunt Deo absque habitudine ad creata.3 Ea quoque quæ simpliciter loquendo, melius est habere et inesse quam deesse, ut perfectionalia attributa, ex natura rei vere et prius atque perfectius conveniunt Deo quam creaturis: ut esse, vivere, intelligere, bonitas, veritas, virtus. Et quamvis nunquam aliquid fuisset creatum neque creandum, tamen hæc vere ac proprie essent in Deo, et essent ipsemet Deus. Ostensum est quoque quod quamvis naturalis nostra cognitio incipit a creatis, tamen ex supernaturali et divina illuminatione multa de Deo innotuerunt hominibus. Ipseque Deus per quædam nomina sibi ex se et ex sua natura proprie et perfecte convenientia, manifestavit se ipsum hominibus: ut sunt, Qui est, et nomen tetragrammaton, atque Adonai, quæ omni respectu ad creaturam secluso, competunt Deo. Et præfata perfectionalia prædicata non conveniunt creaturis nisi ex aliquantula participatione et imitatione veritatis et essentiæ qua sunt in Deo, ut etiam S. Dionysius apertissime docet. Sed et Damascenus primo libro fatetur, quod paternitas et filiatio per prius et eminentius competunt Deo quam rebus creatis. Verum de quæstione ista pertranseo, quoniam supra de ea plenius est tractatum.
Quærit item de hoc loco Richardus, utrum nomina per prius significent divinam substantiam, quam conceptum quem facit intellectus noster de illa. Et circa hoc multa conscribit. Potest autem hæc quæstio moveri communius, an scilicet nomen quodcumque per prius significet rei conceptum, an rem ipsam. Atque ut refert Richardus, de hoc duæ exstant opiniones: una, quod nomen per prius designet conceptum; alia, quod per prius rem ipsam. Richardus vero non videtur se ad aliquam harum opinionum divertere: sed omnino apparet quod nomen primo et principaliter rem ipsam significet; nec aliter videtur homo esse in prædicamento substantiæ, nec de individuis posse veraciter prædicari, quum conceptus ille sit accidens. Verum de perscrutata hujus quæstionis determinatione hic transeo, quia nec directe habet hic locum.
Footnotes
Chapter 164 of 271