Distinctio 24
A. Quid significetur his nominibus, unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctio vel distinctæ, quum his utimur de Deo loquentes.
HIC diligenter inquiri oportet, quum in Trinitate non sit diversitas vel singularitas, nec multiplicitas vel solitudo, quid significetur his nominibus, scilicet, unus vel una, duo vel duæ, tres vel tria, trinus vel trinitas, plures vel pluralitas, distinctæ vel distinctio, quum dicitur, unus Deus, duæ personæ vel tres personæ, plures personæ, distinctæ sunt personæ; vel quum dicitur, distinctio personarum, pluralitas personarum, trinitas personarum, et hujusmodi. Videmur enim hoc dicentes, numerorum quantitates et rerum multitudinem vel multiplicitatem in Deo ponere. Quid ergo ista ibi significant, ipso de quo loquimur aperiente, insinuare curemus.
B. Magis illa dicuntur ad excludendum ea quæ non sunt in Deo, quam ad ponendum aliqua.
Si diligenter præmissis auctoritatum verbis intendimus ut dictorum intelligentiam capiamus, magis videtur horum verborum usus introductus ratione removendi atque excludendi a simplicitate Deitatis quæ ibi non sunt, quam ponendi aliqua.
C. Quid per unum significetur, quum dicitur, unus Deus.
Quum enim dicitur, unus Deus, multitudo deorum excluditur, nec numeri quantitas in Divinitate ponitur : tanquam diceretur, Deus est, nec multi sunt vel plures dii. Unde Ambrosius in libro de Trinitate ait : Quum unum dicimus Deum, unitas excludit numerum deorum, nec quantitatem in Deo ponit, quia nec numerus nec quantitas in Deo est .1
D. Quo sensu dicitur, Unus est Pater, vel, Unus est Filius.
Similiter quum dicitur, Unus est Pater, vel, Unus est Filius, et hujusmodi; ratio dicti hæc est, quod non sunt multi Patres vel multi Filii, ita et de similibus. Item, quum dicimus plures esse personas, singularitatem atque solitudinem excludimus, nec diversitatem nec multiplicitatem ibi ponimus : quasi diceretur, Sine solitudine ac singularitate personas confitemur. Unde Hilarius in quarto libro de Trinitate sic ait : Dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quæro nunc, an solum Deum sibi locutum existimes, an hunc sermonem ejus intelligas ad alterum exstitisse.2 Si solum fuisse dicis, ipsius voce argueris dicentis : Faciamus, et, Nostram. Sustulit enim singularitatis ac solitudinis intelligentiam professio consortii : quia aliquod consortium esse non potest ipsi solitario, neque solitudo solitarii recipit faciamus, nec alieno a se diceret nostram. Attende, lector, his verbis, et vide quia nomine consortii pluralitatem significavit. Professio ergo consortii, est professio pluralitatis, quam professus est dicens, Faciamus, et, Nostram. Pluraliter enim utrumque dicitur. Sed hac professione pluralitatis, non diversitatem vel multitudinem posuit, sed solitudinem et singularitatem negavit. Sic ergo quum dicimus plures personas, vel pluralitatem personarum, singularitatis et solitudinis intelligentiam excludimus.
E. Quid per ternarium significetur, quum dicitur, tres personæ.
Ita etiam quum dicimus tres personas, nomine ternarii non quantitatem numeri in Deo ponimus, vel aliquam diversitatem; sed intelligentiam non ad alium nisi ad Patrem et Filium et Spiritum Sanctum dirigendam significamus, ut sit hujus dicti intelligentia : Tres personæ sunt, vel tres sunt, Pater et Filius et Spiritus Sanctus : id est, nec tantum Pater, nec tantum Filius, nec tantum Pater et Filius in Deitate sunt, sed etiam Spiritus Sanctus, et non alius ab his; similiter, non tantum est ibi hæc persona vel illa, vel hæc et illa, sed hæc et illa et illa, et non alia. Et hoc fore ita intelligendum Augustinus satis ostendit, ubi dicit, quod illo nomine non diversitatem intelligi voluit, sed singularitatem noluit.3
F. Quid per duo, quum dicitur, duæ personæ, vel, Pater et Filius duo sunt.
Similiter quum dicitur, Duo sunt Pater et Filius, non dualitatis quantitatem ibi ponimus; sed hoc significamus, quod non est tantum Pater, nec tantum Filius, sed Pater et Filius, et hic non est ille; ita et de aliis hujusmodi. Ita etiam quum dicimus, Pater et Filius sunt duæ personæ, hoc significamus, quod non tantum Pater est persona, nec tantum Filius est persona, sed Pater est persona, et Filius est persona, et hæc non est illa.
G. Ex quo sensu dicitur in personis distinctio, vel personæ distinctæ.
Quum autem dicimus, Distinctæ sunt personæ, vel, Distinctio est in personis; confusionem atque permixtionem excludimus, et hanc non esse illam significamus. Quumque addimus, Distinctæ sunt personæ proprietatibus, sive, differentes proprietatibus: aliam esse hanc personam et aliam illam suis proprietatibus significamus; et quum dicimus, aliam et aliam, non diversitatem vel alienationem ibi ponimus, sed confusionem Sabellianam excludimus.
H. Quomodo ibi accipiatur discretio.
Ita etiam quum dicuntur discretæ personæ, vel quum dicitur discretio in personis esse, eamdem intelligentiam facimus. Eodem enim modo ibi accipitur distinctio, quo discretio. Et congrue dicitur ibi esse discretio vel distinctio, non diversitas vel divisio sive separatio. Unde Ambrosius in primo libro de Trinitate: Non est ipse Pater qui Filius, sed inter Patrem et Filium expressa distinctio est.4
I. Quomodo trinitas ibi accipiatur.
Quum vero dicitur, Deus trinus, vel quum dicitur, trinitas, id significari videtur quod significatur quum dicitur, tres personæ: ut sicut non potest dici, Pater est tres personæ, vel, Filius est tres personæ; ita non debeat dici, Pater est trinitas, vel, Filius est trinitas.
K. Hoc videtur contrarium esse prædictis.
Hic non est prætermittendum, quod quum supra dictum sit, Deum nec singularem nec multiplicem esse confitendum, idque Sanctorum auctoritatibus sit confirmatum, in contrarium videtur sentire Isidorus, dicens:5 Distinguendum est inter trinitatem et unitatem. Est enim unitas simplex et singularis, trinitas vero multiplex et numerabilis, quia trinitas est trium unitas. Ecce unitatem dicit esse singularem, et trinitatem multiplicem et numerabilem. Sed ad hoc dicimus, quia singularem accepit sicut et alii accipiunt unum; multiplicem vero et numerabilem, sicut alii dicunt trinum.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ QUARTÆ
IN tota hac distinctione inquiritur et tractatur, qualiter Deo conveniant ea quæ numerum et diversitatem ac multiplicitatem important, et quid in divinis significent, qualiter etiam unus et unitas in Deo accipiantur.
Footnotes
Chapter 168 of 271