Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum proprietates personarum in divinis ab invicem distinguantur realiter.
Videtur quod sic, quia distinguunt personas ab invicem distinctione reali, utpote personali.
Dicendum quod non, quia eidem personæ conveniunt plures proprietates, ut patuit.
Ad hoc Thomas respondet: Quamvis in divinis sint quinque notiones, non tamen quinque res realiter distinctæ ab invicem, sed tres tantum, ut Pater, Filius, Spiritus Sanctus; seu paternitas, filiatio, processio seu passiva spiratio. Proprie namque aliqua multiplicantur in illo cujus differentiis distinguuntur. Porro differentia in divinis non est nisi per oppositionem relationis. Ideo in divinis non sunt plures proprietates aut notiones ab invicem re distinctæ, quam exigit oppositio illa relationis. Propter quod paternitas et filiatio sunt res duæ. Paternitas autem et communis spiratio non sunt duæ res, quia non opponuntur relative: sunt tamen duæ relationes, quoniam distinguuntur differentiis relationis in quantum relatio. Quum enim relatio dicatur secundum respectum ad alium, differentiæ relationis erunt secundum quod variis modis est ad alterum: quumque Pater referatur ad Filium paternitate, atque ad Spiritum Sanctum communi spiratione, paternitas et communis spiratio sunt duæ relationes duæque notiones.
Si autem objiciatur, quia relatio est medium inter duo extrema tanquam inter terminos duos, quemadmodum eadem est via ab Athenis usque ad Thebas et econtra: ergo Pater et Filius eadem numero relatione ad invicem referuntur. — Secundo, in divinis nihil est distinctum realiter, nisi per oppositionem relativam. Sed sicut inter attributa divinæ essentiæ non est oppositio, propter quod de se invicem prædicantur, ut sapientia est bonitas; sic proprietates ejusdem personæ non habent inter se oppositionem: alias non possent esse in eadem persona. Non ergo sunt plures, imo et de se invicem prædicantur.
Dicendum ad primum, quod quidam (ut Avicenna) dixerunt quod eadem numero relatio in utroque sit extremorum. Quod stare non valet, quia accidens unum non potest in duobus esse subjectis. Idcirco dicendum, quod in utroque extremorum est una relatio differens ab alia in quibusdam secundum speciem, sicut in illis quæ diversis nominibus exprimuntur utrinque, ut paternitas et filiatio. In aliquibus vero non differunt specie, sed numero tantum, ut quando utrinque est unum nomen, ut in similitudine et æqualitate; tuncque relatio quæ est in uno ut in subjecto, est in altero ut in termino seu objecto, et econverso. Et ita relatio secundum esse suum prout habet fundamentum in re, non est medium, sed extremum; sed secundum respectum est medium: ideo realiter distinguuntur. — Ad secundum, quod sicut attributa essentialia non sunt plures res, ita nec proprietates unius personæ; sed sunt una res, quæ est illa persona. Attamen quum relatio maneat in divinis etiam secundum sui generis rationem, manet quoque relationis distinctio in quantum relatio: ideo dici potest quod sunt plures relationes, et quod una non prædicatur de alia. Sic vero non est de essentialibus, quæ non manent in divinis secundum communem generis rationem. Idcirco non distinguuntur secundum rationem alicujus communis cujus ratio sit in Deo, si accipiatur commune secundum quod est nomen primæ intentionis. Si autem sumatur commune rationis secundum quod est nomen secundæ intentionis, sic commune est eis quod sunt attributa. Quumque dividant unum commune rationis, secundum hoc non prædicantur de invicem: non enim dicimus quod hoc attributum sit illud, imo dicimus quod sit aliud attributum ab illo. Sed quia non dividunt unum commune reale, ideo ratione divinæ simplicitatis prædicantur de invicem secundum quodcumque nomen primæ intentionis, ut potentia est sapientia, etc. — Hæc Thomas in Scripto.
Cujus verba quibus ait paternitatem et communem spirationem non esse res duas, seu non distingui realiter, non videntur consonare præhabitis ex Alberto, Bonaventura, aliisque quibusdam, dicentibus quod generare et spirare realiter distinguuntur. Paternitas autem est generatio ipsa activa, et spirare est communis spiratio qua Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum. Præterea paternitas est idem quod Pater; non autem est idem quod filiatio aut Filius: et tamen communis spiratio est realiter idem quod Pater et Filius, qui sunt unus spirator, et aliquo modo duo spirantes, qui sunt sua communis spiratio. Verum ad hanc difficultatem ex dictis ac dicendis poterit haberi responsio.
Concordant præinductæ responsioni Thomæ Petrus et Richardus. Tamen istam difficultatem de distinctione inter paternitatem et communem spirationem, remittit Richardus ad distinctionem sequentem. Albertus autem, Bonaventura, et alii multi, hoc loco non movent hanc quæstionem, quia ex præinductis circa alias distinctiones videtur patere. Ægidius tamen hic movet eam, et in conclusione concordat cum Thoma, sed declarationem ejus dicit deficere. Verum, ut tactum est supra frequenter, ipse scripta Thomæ multoties nititur improbare, sed irrationabiliter atque invalide, sicut et præcedenti distinctione reprobare conatur distinctionem quam inter relationem, notionem et proprietatem ponit vir sanctus, dicendo proprietatem esse quæ convenit uni soli: contra quod objicit, quia secundum hoc, innascibilitas esset proprietas Patris, nec essent tantum tres proprietates. Et tamen quod Thomas dicit, Alexander, Albertus, Bonaventura, aliique communiter dicunt. Nec valet illa objectio, quia secundum præfatos doctores, in divinis sunt tantum tres proprietates personales, quamvis ponantur ibi quatuor proprietates: quoniam aliquid plus est de ratione proprietatis personalis, quam de ratione proprietatis, prout præcedenti distinctione ostensum est.
Cf. dist. xxvi, q. 4.
Chapter 187 of 271