Distinctio 27
A. An easdem proprietates assignent Augustinus et Hilarius, et an istæ sint quæ dicuntur, paternitas, et filiatio, et processio.
HIC quæri potest, utrum proprietates quas Hilarius supra assignavit, scilicet quod Pater semper est Pater, et Filius semper est Filius, sint illæ eædem proprietates quas Augustinus superius distinxit, dicens proprium esse Patris quod genuit Filium, et proprium Filii quod genitus est a Patre, et Spiritus Sancti quod ab utroque procedit;1 ac deinde, utrum et istæ sint illæ quæ dicuntur, paternitas, filiatio, processio. Videtur quod non sint eædem proprietates quas ponit Hilarius, et illæ quas ponit Augustinus. Si enim eædem sunt, idem est ergo Patri esse Patrem, et genuisse Filium: quod utique quidam concedunt. Si autem hoc est, cui ergo convenit ut sit Pater, ei convenit genuisse Filium: natura ergo divina si Pater est, genuit Filium; si vero non genuit, Pater non est. Sed quis audeat dicere, aut quod ipsa genuit Filium, aut quod ipsa Pater non sit? Si autem ipsa Pater est, nec Filium genuit, non est ergo idem dicere, aliquid esse Patrem et gignere Filium. Et ita non videtur una eademque esse proprietas.
B. Responsio, ubi ostendit easdem esse proprietates.
Ad quod sine præjudicio aliorum dicimus, quod easdem proprietates notavit uterque, licet diversis verbis. Quod enim Hilarius ait, ita intelligi debet: Proprium Patris est, quod semper Pater est, id est, proprietas Patris est, qua semper Pater est. Semper vero Pater est, quia semper genuit Filium. Ita et proprium Filii est, quod semper Filius est, id est, proprietas Filii est, qua semper Filius est. Filius vero semper est, quia semper genitus est. Ergo proprietas qua Pater Pater est, est quia semper genuit; et hæc eadem dicitur paternitas vel generatio. Et proprietas qua Filius semper est Filius, est quia semper genitus est a Patre; et hæc eadem dicitur filiatio, vel genitura, vel nativitas, vel origo, vel nascibilitas. Sic et proprietas qua Spiritus Sanctus est Spiritus Sanctus vel donum, est quia procedit ab utroque; et hæc eadem dicitur processio. In præmissis ergo locutionibus eædem significatæ sunt proprietates.
C. Quomodo non est omnino idem dicere, esse Patrem et genuisse vel habere Filium, ita et de aliis.
Nec tamen videtur nobis omnino esse idem dicere, aliquid esse Patrem et genuisse Filium, vel aliquid esse Filium et habere Patrem, vel esse Spiritum Sanctum et procedere ab utroque: alioqui Pater non esset nomen hypostasis, id est personæ, sed proprietatis tantum; similiter Filius et Spiritus Sanctus: et ita non per tria nomina significarentur tres personæ. Ideoque dicimus, quia Patris nomen non tantum relationem notat, sed etiam hypostasim, id est subsistentiam, significat; ita et Filius et Spiritus Sanctus. Relationum vero vocabula, scilicet paternitas, filiatio, processio, vel gignere, gigni, procedere, ipsas tantum relationes, non hypostases, significant, sive habere Filium et habere Patrem: ut verbi gratia, quum dicimus, Deus est Pater, nomine Patris et relationem notamus, et divinam hypostasim significamus, ut sit intelligentia talis: Deus vel divina essentia est Pater, id est ille qui genuit, scilicet hypostasis quæ habet Filium. Similiter Deus est Filius, id est hypostasis genita vel habens Patrem. Ita etiam, Deus est Spiritus Sanctus, id est hypostasis procedens ab utroque, sive ille qui procedit. Quum vero nomina relationum ponimus in prædicatis, notiones ipsas tantum significamus, non hypostases: ut quum dicimus, Deus genuit, id est, habet Filium; et Deus genitus est, id est, habet Patrem. Et tunc oportet intelligi in subjectis hypostases tantum, non essentiam, quæ illis proprietatibus determinantur.
D. Quod proprietates determinant hypostases, non substantiam, id est naturam.
Illæ enim proprietates singulæ singulis proprie conveniunt personis, et per eas personæ determinantur, et a se invicem differunt, sed a se non secedunt. Unde Joannes Damascenus: Non differunt ab invicem hypostases secundum substantiam, sed secundum characteristica idiomata, id est determinativas proprietates. Characteristica vero, id est determinativa, sunt hypostaseon, et non naturæ: etenim hypostases determinant. Item: Esse quidem intemporaliter et æternaliter dicimus divinam Verbi hypostasim, simplicem, omnia habentem quæ habet Pater, ut ejus ὁμοούσιον, id est consubstantialem, nativitatis modo et habitudine a paternali hypostasi differentem, nunquam vero a paternali hypostasi secedentem. Idem apertius exprimens personales proprietates, in eodem ait: Differentiam hypostaseon, id est personarum, in tribus proprietatibus, id est paternali et filiali et processibili, recognoscimus; insecessibiles autem ipsas hypostases et indistabiles invicem, et unitas quidem inconfusibiliter (tres enim sunt, etsi unitæ), divisas autem indistanter.
Damasc. de Fide orthodoxa, lib. III, c. 6.
Ibid. c. 7.
Ibid. c. 5.
Etenim singula perfecta est hypostasis, et propriam proprietatem, scilicet exsistentiæ modum proprium, possidet; sed unitæ sunt substantia, et non distant neque secedunt a paternali hypostasi. Ecce hic habes distinctas tres illas proprietates quæ supra diversis significatæ sunt modis.
E. Quod sunt alia nomina personarum easdem proprietates notantia, scilicet genitus, genitor, Verbum, imago.
Hic non est prætermittendum, quod sicut Pater et Filius et Spiritus Sanctus nomina personarum sunt, et proprietates personales designant; ita etiam sunt et alia nomina personarum, id est, quæ ipsas personas significant, et earum proprietates denotant, et easdem quas et nomina prædicta : unde et relative dicuntur, scilicet genitor, genitus, Verbum, imago. Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate : Videndum est (inquit) hoc significari quum dicitur, genitus, quod significatur quum dicitur, Filius. Ideo enim Filius, quia genitus; et quia Filius, utique genitus. Sicut autem Filius ad Patrem, sic genitus ad genitorem refertur; et sicut Pater ad Filium, ita genitor ad genitum. Idem in sexto libro de Trinitate : Verbum quidem solus Filius accipitur, non simul Pater et Filius tanquam ambo sint unum Verbum. Sic enim Verbum dicitur quomodo imago; non autem Pater et Filius simul ambo imago, sed Filius solus est imago Patris, quemadmodum et Filius. Idem in septimo libro de Trinitate : Verbum secundum quod sapientia est et essentia, hoc est quod Pater; secundum quod Verbum, non hoc est quod Pater : quia Verbum non est Pater, et Verbum relative dicitur sicut Filius. Item in eodem : Sicut Filius ad Patrem refertur, ita et Verbum ad eum cujus est Verbum refertur, quum dicitur, Verbum. Et propterea non eo Verbum quo sapientia dicitur, quia Verbum non ad se dicitur, sed tantum relative dicitur ad eum cujus est Verbum, sicut Filius ad Patrem. Eo quippe est Filius, quo Verbum, et eo est Verbum, quo Filius; sapientia vero, quo essentia, et ideo quia Pater et Filius sunt una essentia, et una sapientia. Item in eodem : Non est Pater ipse Verbum, sicut nec Filius nec imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Idem in quinto : Dicitur relative Filius, relative etiam dicitur Verbum et imago, et in omnibus his vocabulis ad Patrem refertur. Nihil autem horum Pater dicitur.
Aug. de Trinitate, lib. v, n. 8.
Ibid. n. 7.
Ibid. lib. vi, n. 3.
Ibid. lib. vii, n. 4.
Ibid. n. 3.
Ibid. n. 1.
Ibid. lib. v, n. 14.
F. Breviter summam colligit intelligentiæ prædictorum.
Aperte ostensum est, quod sicut Filius vel genitus relative dicitur ad Patrem, ita Verbum et imago; et quod eo dicitur Verbum sive imago, quo Filius, id est, eadem proprietate sive notione dicitur Verbum et imago, qua Filius; sed non eo quo Verbum dicitur sapientia vel essentia, quia non notione qua dicitur Verbum, dicitur sapientia : nam sapientia dicitur secundum essentiam, non secundum relationem.
G. Generalis regula eorum quæ ad se, et eorum quæ relative dicuntur : quidquid enim ad se, simul ambo dicuntur, sed non ita in prædictis relativis.
Et est hic advertenda quædam generalis regula eorum quæ ad se, et eorum quæ relative dicuntur de Patre et Filio. Quidquid enim ad se dicuntur, ut ait Augustinus in sexto libro de Trinitate, non dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur.2 Ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius sine Patre, sed ambo simul Deus; sed non ambo simul Pater, non ambo simul Filius, vel Verbum, vel imago.
H. An secundum substantiam dicatur, Deus de Deo, et hujusmodi.
Hic quæritur, quum dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine, et hujusmodi, utrum dicantur secundum substantiam. Nam secundum relationem constat ista non dici. Si vero secundum substantiam dicuntur, simul ambo, scilicet Pater et Filius, possunt dici Deus de Deo, lumen de lumine, secundum prædictam regulam. Ad quod dicimus, quia licet Deus secundum substantiam dicatur et lumen, et sapientia, et hujusmodi, et nunquam relative accipiantur, aliquando tamen pro relativis, id est pro personis, sed non relative accipiuntur : ut quum dicitur, Deus genuit Deum, alterum pro Patre, alterum pro Filio ponimus; similiter quum dicitur, Deus de Deo, lumen de lumine. In aliis quoque locutionibus sæpe reperiuntur nomina essentiæ ad significationem personarum deducta : ut quum dicitur, Deus natus, Deus mortuus, Deus passus, ubi Filius tantum significatur. Ita et de solo Filio intelligitur quum dicitur, Deus de Deo, et hujusmodi. Unde Augustinus quærens quomodo hujusmodi dicantur, in sexto libro de Trinitate ait :3 Quomodo Deus de Deo, lumen de lumine dicitur? Non enim simul ambo Deus de Deo, sed solus Filius de Deo, scilicet Patre; nec ambo simul lumen de lumine, sed solus Filius de lumine Patre.
I. Quod tantum secundum nomen substantiæ dicitur, illud de illo, non secundum nomina personarum.
Et est sciendum, quod secundum nomina substantiæ tantum dicitur, illud de illo, licet ibi illa nomina substantiam non significant. Secundum vero eadem nomina personarum, nunquam dicitur, illud de illo, sicut Verbum de Verbo, vel Filius de Filio : quia hujusmodi nomina diversis personis convenire non possunt. Quod Augustinus, licet obscure, in eodem libro ita dicit : Hoc solum de eis dici non potest, illud de illo, quod simul ambo non sunt, id est, illo solo nomine non possumus uti ad ostendendum unum de uno, quod simul ambobus non convenit :4 sicut Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum; nec imago de imagine, nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius vel imago.5 Et sicut nomina substantiæ aliquando intelligentiam personarum distincte faciunt, ita etiam interdum totius Trinitatis simul. Unde Augustinus in libro quinto, ait: In Patris nomine, ipse Pater per se pronuntiatur; in Dei vero nomine, et ipse Pater et Filius et Spiritus Sanctus:6 ut quum dicitur, Nemo bonus nisi solus Deus;7 quia Trinitas est unus solus Deus.
SUMMA
DISTINCTIONIS VICESIMÆ SEPTIMÆ
POSTQUAM in præcedenti distinctione tractatum est de proprietatibus supersubstantialium et superessentialium personarum prout constitutivæ ac distinctivæ sunt personarum ipsarum, hic tractatur de eisdem proprietatibus prout aliis nominibus exprimuntur, et de quibusdam nominibus earumdem; sensusque hujus distinctionis hinc inde præhabitus est. Itaque sicut patet in textu, qui planus est, primo quæritur in eodem, an idem sit esse Patrem ac genuisse, etc. Et circa hoc arguit ac solvit instantiam. Specialiter vero agitur hic de Verbo, qualiter conveniat in divinis.
Footnotes
Chapter 186 of 271