Quæstio 3
Tertio quæritur, An verbum proprie dicatur in divinis.
Et circa hoc multa possunt inquiri, videlicet : An sit nomen essentiale, an personale seu notionale ; et, An denotet respectum ad creaturam.
Videtur quod non conveniat in divinis. Primo, quoniam verbum dicit quid sonans ac transiens, Deus autem est insensibilis et invariabiliter stabilis. — Secundo, verbum dicit quid initiatum, utpote egrediens et prolatum : ergo non convenit Deo æterno. — Tertio, vilia non sunt Deo attribuenda : sed nomen verbi tam vile est, ut de rebus dicamus inanibus, Non sunt nisi verba.
In contrarium est Scriptura auctoritasque doctorum, qui super illud Joannis, In principio erat Verbum, fatentur non potuisse unigenitum Dei Filium aptiori nomine exprimi quam nomine verbi.1
Ad hoc Bonaventura respondet : Quemadmodum ratio paternitatis per prius est in Deo quam in creaturis, quamvis nomen translatum sit a nobis ad Deum, sicut et ratio lucis ac sapientiæ atque similium; sic etiam ratio verbi et significatum ejus per prius ac nobilius est in Deo quam in nobis, quum tamen a nobis translatum sit ad Deum. Translatio autem fit propter duo : primo, propter expressam similitudinem; secundo, propter nostram instructionem.
Quantum ad primum, similitudo est verbi creati ad increatum. Ad quam similitudinem insinuandam Augustinus quintodecimo de Trinitate distinguit et ponit triplicem differentiam verbi. Unum est verbum sensibile, aliud intelligibile, tertium medio modo se habens, quod est verbum imaginarium. Verbum sensibile attenditur in prolatione vocis, verbum intelligibile in rei cogitatione, verbum medium in cogitatione vocis. Et sic inter ea est ordo: quoniam primo cogitat homo aliquid quid sit; secundo, qualiter debeat cogitatum pronuntiare; tertio illud pronuntiat. Sicut igitur ratio seu aliqua similitudo Trinitatis reperitur in sensu, atque in ratione conversa ad sensum, et in ratione secundum se; sic et ratio verbi. Et quemadmodum trinitas creata quæ est expressa increatæ Trinitatis similitudo, non est in sensu neque in inferiori parte rationis, sed in ratione secundum se; sic quum verbum dicatur tripliciter, in nullo consistit summæ Trinitatis similitudo expressa, nisi in intelligibili verbo. — Quæ similitudo, secundum Augustinum, in tribus attenditur, scilicet quantum ad originem seu emanationem, quantum ad dispositionem, et quantum ad unionem. Quæ tria considerantur in Filio Dei, puta: origo seu emanatio, secundum quam est Filius; dispositio æterna, secundum quam dicitur mundus archetypus, ars rationibus plena; et unio, secundum quod dicitur factus homo. Est ergo similitudo inter verbum nostrum et Verbum Dei æternum in origine. Quemadmodum enim Filius Dei procedit ac nascitur per modum naturæ, similis Patri per omnia; sic verbum intellectus nostri a mente procedit. Et est etiam similitudo quantum ad dispositionem, quoniam sicut in Verbo suo cuncta disposuit Deus, sic homo rationabiliter nil operatur nisi quod mente præcogitat. Quemadmodum etiam Verbum unitum est carni humanæ, sic verbum intelligibile unitur voci sensibili ut innotescat, et nihilo minus integrum manet in mente, sicut et Verbum Dei in Patre. Verumtamen est dissimilitudo in multis: quoniam sæpe cogitamus quæ ignoramus, et sic verbo nostro commiscetur fallacia; frequenter quoque cogitamus quæ nolumus, et ita juncta est verbo nostro displicentia; sed et sæpe cogitamus quæ non possumus, sicque verbo nostro jungitur impotentia. Porro Verbum Dei æternaliter verissimum, placentissimum omnipotentissimumque consistit. Hinc expressa æterni Verbi similitudo non consistit in verbo nostro in se, nisi juncta sit ei certitudo notitiæ, complacentia atque potentia: quod est verbum affectivum et operativum. Unde nono de Trinitate loquitur Augustinus: Verbum est cum amore notitia. Quod si virtus addatur, erit similitudo expressior, utpote verbum amorosum et efficax. — Transfertur ergo verbum ad divina a verbo interiori secundum similitudines et conditiones prædictas: et ista est ratio translationis ex parte rei.
Ratio vero ex parte nostra, est quia omnia intelligimus per creata. Quoniam ergo quum audimus Patrem et Filium in divinis, cogitamus de patre filioque carnali; idcirco, ut elevemur ad cogitandum spiritualem generationem, divinissimus Joannes, qui totus fuit in contemplatione Deitatis erectus, usus est nomine verbi, dicens: In principio erat Verbum. Quod Joann. 1, 1. qui intelligit, multum proficit in cognitione Filii Dei. Unde Basilius: Filio Dei attribuitur sensus, sapientia, virtus, verbum et lumen: sensus quo omnia cognoscuntur, sapientia qua omnia disponuntur, virtus qua fiunt, verbum quo proferuntur, lumen quo clarescunt. — Hæc Bonaventura.
De hac vero materia introducta sunt plurima distinctione secunda et tertia, supra, ex aliis opusculis ejusdem Doctoris ac aliorum.
Hinc Petrus: Secundum Augustinum decimo de Trinitate, Anselmum in Monologion, et Damascenum primo libro, triplex est verbum in nobis: intelligibile, imaginabile, sensibile. Per verbum intelligibile cognoscimus rem per suam speciem: hoc verbum potissime assimilatur Verbo æterno essentialiter genito. Per verbum imaginabile speciem vocis exprimendæ intus formamus : hoc verbum assimilatur Verbo æterno incarnari præviso. Per verbum sensibile vocem proferimus : et hoc verbum assimilatur Verbo Dei actualiter incarnato. Hæc Petrus.
In idem redit quod Thomas hic scribit de hoc triplici verbo. Unde et in prima parte Summæ suæ, quæstione tricesima quarta :2 Primo, inquit, et principaliter verbum vocatur interior mentis conceptus ; secundario autem, vox interioris conceptus significativa; tertio, ipsa imaginatio vocis. Quarto, figurative atque improprie dicitur verbum res ipsa verbo significata, ut dum facto aliquo demonstrato quis dicit : Hoc est verbum quod dixi tibi. Dicitur autem verbum proprie in Deo secundum quod verbum significat ipsius intellectus conceptum. — Hæc Thomas. De cujus dictis modo pertranseo, quoniam supra ex his et ex Summa contra gentiles allegata sunt multa.
Præterea circa hæc scribit Albertus : Augustinus nono de Trinitate definiens verbum, dicendo, Verbum est cum amore notitia, definit verbum secundum quod manifestatur in imagine, id est in anima rationali, in qua verbum procedit a mente sicut Filius a Patre, juxta illud in Psalmo : Eructavit cor meum verbum bonum.3 Et quia secundum Augustinum, non est perfecte æqualitas inter mentem et verbum nisi quum mens dicit se ipsam, et tunc semper est notitia cum amore : quoniam tantam se dicit quanta est, et tantam se amat quanta est; sicque verbum ejus semper est cum amore.
Dicit autem Hieronymus in Prologo galeato, quod λόγος Græce, Latine dicitur verbum, et ratio, et supputatio, et causa : quæ omnia possunt ad Dei Filium retorqueri. Ipse enim est Verbum. Et duplex est consideratio Filii in quantum est Verbum : quoniam verbum accipi potest notionaliter tantum, et sic proprie dicitur verbum; potest etiam accipi verbum notionaliter, connotando essentiam per respectum ad creaturas : et ita accipi potest tripliciter. Primo, in ratione finis (nam ipse Filius Dei sicut et Pater, est omnium causa finalis) : et sic dicitur ratio rei. Secundo, in ratione formæ exemplaris : sicque vocatur supputatio, propter respectum exemplarium ad numerum proportionis exsistentiæ rerum. Tertio, in ratione causæ efficientis : sicque appellatur causa qua cuncta subsistunt. — Insuper verbum est conceptus practici intellectus, prout a S. Basilio sumitur : sicque includit cognitionem et operationem. Illa quoque cognitio consideratur dupliciter : primo, ut absoluta in se; secundo, ut ordinata ad alia. Si ut ordinata ad alia, sic verbum vocatur quo fit enuntiatio. Si ut absoluta, hoc est aut per modum principii ad cognoscendum, et sic dicitur lumen quo omnia declarantur; aut per modum cogniti, et hoc dupliciter : primo simpliciter, et sic dicitur sensus; secundo in ordine ad Deum, et sic sapientia nuncupatur. — Amplius, S. Dionysius libro de Divinis nominibus, capitulo septimo, ait quod Deus dicitur Verbum tanquam sapientiæ et intellectus largitor, ut omnium causas habens in se, omnia in se capiens, et per cuncta incedens ut omni simplicitate simplicior. Hæc autem divisio tota datur secundum quod Verbum connotat respectum ad creaturas, connotatque effectum in eis. Ille vero effectus dupliciter attenditur : primo, secundum immediatum et proprium actum verbi; secundo, penes id cujus vel de quo est verbum. Proprie quippe actus verbi est dare sapientiam et intellectum per interiorem auditum : sicque Verbum æternum vocatur largitor sapientiæ ac intellectus. Si vero sumatur verbum per comparationem ad rem de qua est, hoc contingit tripliciter : primo, ut in causa, et ita dicitur in se habens causas omnium exemplares; secundo, ut in effectu, et sic dicitur omnia videns; tertio, ut in proprietate primæ causæ regentis effectum, sicque incedit per omnia et penetrat cuncta tanquam omni simplicitate simplicius.
Circa hoc quæritur, quum Filius Dei sit tio consideratur dupliciter : primo, ut absoluta in se; secundo, ut ordinata ad alia. Si ut ordinata ad alia, sic verbum vocatur quo fit enuntiatio. Si ut absoluta, hoc est aut per modum principii ad cognoscendum, et sic dicitur lumen quo omnia declarantur; aut per modum cogniti, et hoc dupliciter : primo simpliciter, et sic dicitur sensus; secundo in ordine ad Deum, et sic sapientia nuncupatur. — Amplius, S. Dionysius libro de Divinis nominibus, capitulo septimo, ait quod Deus dicitur Verbum tanquam sapientiæ et intellectus largitor, ut omnium causas habens in se, omnia in se capiens, et per cuncta incedens ut omni simplicitate simplicior. Hæc autem divisio tota datur secundum quod Verbum connotat respectum ad creaturas, connotatque effectum in eis. Ille vero effectus dupliciter attenditur : primo, secundum immediatum et proprium actum verbi; secundo, penes id cujus vel de quo est verbum. Proprie quippe actus verbi est dare sapientiam et intellectum per interiorem auditum : sicque Verbum æternum vocatur largitor sapientiæ ac intellectus. Si vero sumatur verbum per comparationem ad rem de qua est, hoc contingit tripliciter : primo, ut in causa, et ita dicitur in se habens causas omnium exemplares; secundo, ut in effectu, et sic dicitur omnia videns; tertio, ut in proprietate primæ causæ regentis effectum, sicque incedit per omnia et penetrat cuncta tanquam omni simplicitate simplicius. ratio et idea, sicut et Verbum, an pluraliter possit dici verba, sicut pluraliter dicitur rationes atque ideæ. Dicendum quod non: quoniam verbum proprie ac principaliter est verbum ipsius dicentis; ratio autem dicit respectum ad id de quo est: quod quum sit multiplex, ratio pluraliter dicitur. Attamen Filius non proprie dicitur rationes seu ideæ plures, sed habens plures ideas ac rationes. — Sic etiam Filius dicitur supputatio, quamvis supputatio multitudinem quamdam dicere videatur: quoniam supputatio illa suprema multitudinem non habet ex parte supputantis, sed creaturarum. Ideo multiplicitas illa non impedit simplicitatem divinam, sicut nec multiplicitas idearum. — Hæc Albertus.
Concordat Udalricus in Summa sua, tertio libro, ex quo supra allegata sunt aliqua ad istud spectantia.4
Richardus quoque dictis Thomæ et Bonaventuræ concordat, et quæ addit, infra ponentur.
Durandus quoque consonat præinductis, ponens quatuor acceptiones verbi quas Thomas, et asserens verbum proprie esse et accipi in divinis. Sed ex hoc patet error eorum quæ alibi sæpe dicit, affirmans quod Filius non procedat a Patre per intellectum, et quod Pater non generet Filium intelligendo se ipsum, ita quod dato per impossibile quod intellectus non esset in Deo, nihilo minus generaret: quod totum tam falsum est, quam verum est verbum proprie esse in Deo, et ipsum Verbum esse mentis conceptum emanationemque intellectus, ut supra ex dictis Sanctorum copiose ostensum est.5 — Scribit quoque et alia quædam circa distinctionem istam subtilia, quæ paulo post inducentur.
Amplius Doctor irrefragabilis circa hæc multas movet dubitationes. Primo, ad cujus verbi creati similitudinem dicatur Verbum in Deo. Ad quod modo responsum est, quod ad similitudinem verbi intelligibilis ac mentalis, quod omnem præcedit loquelam, et apud omnes gentes unum est. — Secundo, an prior sit intentio seu ratio verbi, quam notitiæ aut sapientiæ. Et respondet, quod quum verbum proprie sumptum a notitia sit procedens, sicut et dispositio a sapientia, ratio notitiæ ac sapientiæ prior est, nisi sumatur notitia pro notitia genita seu producta, juxta quod ait Augustinus: Verbum est notitia cum amore. Si autem objiciatur illud Ecclesiastici, Fons sapientiæ verbum Dei in eecelsis:6 dicendum, quod exponendum est hoc de sapientia creata, non increata. — Tertio quærit, secundum quam intentionem notitiæ dicatur Verbum, videlicet, an secundum rationem notitiæ practicæ, an cognitivæ aut speculativæ. Et respondet: Verbum increatum triplicem habet actum. Unus est, quod Pater omnia per ipsum operatur. Secundus, quod Pater per Verbum suum se ipsum declarat, ut dicit Beda super illud:7 Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Tertius, quod Verbo revelat Prophetis futura. Itaque Verbum quantum ad primum actum, magis dicitur juxta proprietatem, intentionem et rationem notitiæ practicæ. Unde in Ecclesiastico habetur:8 Initium omnis operis verbum. Sed quantum ad tertium actum, dicitur juxta intentionem notitiæ speculativæ. Verum quoad actum secundum, quo est ostensivum voluntatis bonitatisque Patris, dicitur juxta intentionem notitiæ speculativæ prout se extendit ad actum: quia ad hoc nobis Deus voluntatem et bonitatem suam declarat, ut secundum eam vivamus indesinerent in sæculo isto. — Quarto quærit, an nomine verbi notetur effectus in creatura. Ad quod respondebitur infra.
Quinto quærit, an Filius Dei possit dici cogitatio, sicut Verbum. Et respondet: Cogitatio dicit motum mentis imperfectum atque volubilem. Dicitur enim cogitatio quasi coagitatio. Ideo Augustinus: Verbum, inquit, sic dicitur, ut Dei cogitatio non dicatur, ne quid volubile in Deo esse credatur. — Si autem objiciatur illud Anselmi in Monologion, Nil aliud est summo Spiritui dicere, quam cogitando intueri; et quod per Jeremiam Dominus contestatur, Ego cogito cogitationes:9 dicendum, quod cogitatio ibi extense accipitur, pro actu conceptuque mentis.
Sexto quærit, an ratio verbi conveniat Filio tantum, hoc est, an Verbum sit nomen personale vel essentiale. Ad quod respondebitur statim: istud quippe est unum de principalibus hujus distinctionis quæsitis. Ad quod Alexander sic arguit: Anselmus in Monologion ait, Unaquæque persona in divinis se ipsam et alias dicit: ergo Pater dicit se, et Filius dicit se, et Spiritus Sanctus dicit se. Dicere autem est verbum proferre. Ergo quælibet persona in divina profert intra se verbum. Quod vero unicuique personæ convenit, essentialiter dicitur in divinis. Secundo, verbum est notitia cum amore, secundum Augustinum de Trinitate. Sed notitia illa est aliquid absolutum, non relativum. — In oppositum est Augustinus quintodecimo de Trinitate: In hac (inquiens) Trinitate nihil dicitur Verbum nisi Filius, nec donum nisi Spiritus Sanctus. Anselmus quoque in Monologion: Mirum, unumquemque se et alios dicere, et unum solum ibi Verbum esse: quod tamen nullatenus dici potest Verbum trium, sed tantum unius eorum, cujus est Filius et imago.
Ad hoc Alexander respondet: Loqui ac dicere, multipliciter accipitur in divinis. Aliquando namque dicit essentiam non connotando aliquid in creatura: ut quum dicimus, Pater dicit seu loquitur se; et tamen cointelligitur ibi aliquo modo Verbum, quoniam cointelligitur intelligentia, quæ Filio appropriatur. Istud etenim dicere, non est nisi intelligere, juxta illud Anselmi: Quid est summo Spiritui dicere, nisi cogitando intueri? Aliquando dicere sumitur notionaliter, ut quum dicimus: Pater loquitur Verbum. Nam idem est Patrem Verbum proferre, quod generare. Hinc super illud Psalmi, Semel locutus est Deus, ait Glossa:10 Semel locutus est Deus, quia Verbum æternaliter genuit.
A Aliquando autem sumitur notionaliter et connotat effectum in creatura, ut ad Hebræos: Locutus est nobis in Filio. Interdum sumitur essentialiter et connotat indistincte effectum trium personarum, sicut in Job:11 Locutus est Dominus ad Satan. Aliquando vero connotat effectum appropriatum personæ alicui, juxta illud:12 Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.13 Et sicut dicere accipitur modis his, ita et verbum. — Sumendo autem dicere essentially et absolute, tres sunt dicentes, id est intelligentes: quorum est unum intelligere et una intelligentia, et per consequens unum verbum essentialiter sumptum, quoniam intelligentia appropriata, est idem quod verbum. Denique unaquæque divina persona dicit, id est indicat, se et aliam, sumendo dicere absolute, prout respicit dicibile: sicque dicit se et aliam non ut verbum prolatum, sed ut rem indicatam. Creaturam quoque dicit Deus secundum duplicem sensum. Primo, quia producit eam, secundum illud in Psalmo:14 Ipse dicit, et facta sunt. Secundo, quia eam declarat: sicque frequenter legitur in Prophetis, Locutus est Dominus. aliter et absolute, tres sunt dicentes, id est intelligentes: quorum est unum intelligere et una intelligentia, et per consequens unum verbum essentialiter sumptum, quoniam intelligentia appropriata, est idem quod verbum. Denique unaquæque divina persona dicit, id est indicat, se et aliam, sumendo dicere absolute, prout respicit dicibile: sicque dicit se et aliam non ut verbum prolatum, sed ut rem indicatam. Creaturam quoque dicit Deus secundum duplicem sensum. Primo, quia producit eam, secundum illud in Psalmo: Ipse dicit, et facta sunt. Secundo, quia eam declarat: sicque frequenter legitur in Prophetis, Locutus est Dominus.
Præterea quærit circa illud Augustini quintodecimo de Trinitate: Pater tanquam se ipsum dicens, genuit Verbum. Non enim se ipsum perfecte dixisset, si minus esset in Filio quam in se ipso. Ex quo videtur quod idem sit se dicere, quod generare. Ergo sequitur: se ipsum perfecte dixit, ergo se ipsum perfecte genuit. — Dicendum, quod non sequitur. Quum enim dicitur, Perfecte se dixit, sumendo dicere notionaliter, sensus est quod exprimendo se genuit sibi æqualem, non se ipsum, sed similem producendo. Itaque in Patre idem est se proferre et generare, sed non est idem in Patre se proferre et se generare. — Hæc Alexander.
D Præterea ad quæstionem hanc, An verbum dicatur in Deo personaliter, an essentialiter, Thomas respondet: Circa hoc sunt diversæ opiniones. Quidam enim dixerunt, quod dicere in Deo dicatur tripliciter, scilicet, pure essentialiter, ac notionaliter, et etiam essentialiter cum connotatione effectus in creatura; et quod actui dicendi non correspondet verbum nisi dum notionaliter sumitur, quia verbum, secundum eos, non dicitur nisi personaliter. Sed non videtur quod possit esse dicere sine verbo. — Alii dicunt, quod dicere, non sit nisi intellectum suum manifestare: et sicut homo potest intellectum suum manifestare alteri verbo vocali, et sibi ipsi verbo interiori; sic dicunt Deum utroque modo suum manifestare intellectum, videlicet condendo creata, quæ sunt quasi vocalia Dei verba, et generando Filium, qui est verbum cordis sui, quo manifestat se apud se ipsum. Sicque secundum eos, verbum dictum de Deo semper est personale. Sed hoc non videtur, quia si inquiratur quid sit verbum quo quis sibimet loquitur, non invenitur esse nisi conceptio intellectus: quæ conceptio est vel ipsa operatio quæ est intelligere, vel ipsa species quæ est similitudo rei intellectæ. Nec sine horum utroque potest quis intelligere: utrumque namque istorum est quo quis formaliter intelligit. Ideo impossibile est quod ita sumendo verbum, aliquis intelligat nisi verbo intellectus sui quod sit vel actio intelligendi, vel ratio actionis illius, habens se ad eam ut medium cognoscendi: quæ ratio est species rei intellectæ. Quumque Deus Pater intelligat se, si in divinis non esset verbum nisi personale, quod est Filius, oporteret quod Pater intelligeret Filio quasi formaliter: quod improbatum est supra.
Idcirco dicendum cum aliis, quod verbum ex virtute nominis sui, potest tam essentialiter quam personaliter accipi. Non enim significat tantum relationem, sicut hoc nomen, pater; sed imponitur ad significandam rem aliquam absolutam simul cum respectu, sicut hoc nomen, scientia: ita quod verbum importat relationem ad id a quo est, videlicet ad dicentem, sicut scientia ad scibile. Hujusmodi autem relationes in divinis ponuntur dupliciter: quoniam aliquæ sunt reales, quæ requirunt realem ab invicem distinctionem; quædam sunt rationis, sicut relatio importata hoc nomine, operatio, quod dicit respectum implicitum ad operantem. Si ergo relatio importata nomine verbi, sit tantum relatio rationis, nil prohibet verbum essentialiter accipi. Et hoc videtur ad rationem sufficere verbi prout a nobis transumitur ad divina: quia in nobis, ut dictum est, nil aliud est verbum cordis nisi species intellecta, vel actio intellectualis: quorum nullum in Deo realiter distinguitur a divina essentia. Porro si importet talem relationem quæ realem requirit distinctionem, oportet quod personaliter dicatur in Deo: quoniam non est realis in divinis distinctio nisi personarum. Et est simile de amore, qui secundum eamdem distinctionem essentialiter ac personaliter dicitur in divinis, ut dictum est ante. Verumtamen in usu Sanctorum communiterque loquentium, verbum in divinis realem relationem realiter distinguentem importat. Unde Augustinus affirmat, quod Verbum est idem quod sapientia genita. Hinc quæstio ista parum valet, quia non est de re, sed de nominis significatione, quæ exstat ad placitum. Propter quod in ea plurimum valet usus, quia nominibus est utendum ut plures, secundum Philosophum, de rebus autem judicandum est secundum sapientes: quia dum constat de rebus, frustra habetur controversia de verbis, ut dicit Magister libro tertio, quartadecima distinctione*. Attamen ea quæ in divinis dicuntur, non sunt extendenda nisi secundum quod eis utitur sacra Scriptura. Denique verbum personaliter soli convenit Filio, qui procedit secundum rationem similitudinis per modum naturæ et intellectus; non Spiritui Sancto, qui procedit per modum amoris et voluntatis. — Hæc Thomas in Scripto.*
Verum ab hac responsione videtur Petrus hoc loco parumper recedere. Etenim
De Trinitate, lib. vii, c. 2.
(in fine) ait: Verbum divinum maxime dicitur ad similitudinem verbi interioris. Ad completam autem rationem verbi interioris tria concurrunt. Primum est ipsius intellectus super intelligibile conversio; secundum est similitudinis ejus in se naturalis generatio; tertium, ordo manifestandi se in illo vel sibi ipsi vel alteri. Non enim species rei quiescens in memoria dicitur verbum, sed species informans aciem cogitantis, genita ab illa, ac illi simillima atque illius manifestativa. Primum horum trium convenit essentiæ cuilibetque divinæ personæ. Secundum vero non convenit essentiæ, neque Patri, quia non producuntur, neque Spiritui Sancto, quia non procedit per modum similitudinis et naturæ, ideo non est imago; sed Filio soli, cui et tertium convenit, ut patuit supra. Ideo verbum in divinis non essentialiter, ut quibusdam est visum, sed personaliter tantum accipitur, et soli Filio convenit, secundum SS. Ambrosium, Augustinum, et alios. Hæc Petrus.
Præterea huic responsioni satis concordat Thomas in prima parte Summæ suæ, quæstione tricesima quarta:15 Verbum (inquiens) in divinis si proprie sumatur, est nomen personale, et nullo modo essentiale. Verbum namque in nobis tripliciter sumitur proprie. Primo etenim et manifestius sumitur pro verbo vocali, quod ab interiori procedit quantum ad duo quæ sunt in ipso, quæ sunt vox ipsa et significatio vocis: principaliter tamen interiormentis conceptio dicitur verbum; et secundario vox illius conceptionis significativa. Tertio imaginatio vocis verbum vocatur. — Ariani autem, ne cogerentur fateri Filium Dei esse Patri consubstantialem et intra ipsum manentem, dixerunt quod verbum in Deo dicitur metaphorice atque improprie. — Sciendum quoque, quod nullum eorum quæ ad intellectum pertinent, dicitur personaliter in divinis, nisi verbum. Solum etenim verbum in intellectu significat aliquid ab alio manans. Id namque quod intellectus format concipiendo, est verbum ipsius. Intellectus autem secundum quod est per speciem intelligibilem in actu, consideratur absolute; et similiter intelligere, quod ita se habet ad intellectum in actu, sicut esse ad ens in actu: non enim intelligere significat actionem ab intelligente eg ingredientem, sed in eo manentem. Idcirco dum verbum vocatur notitia, non sumitur notitia pro actu ac habitu intellectus cognoscentis, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo. Propter quod secundum Augustinum, Verbum est sapientia genita:16 quod nihil est nisi conceptio sapientis, quæ et pari modo potest notitia genita nuncupari. Conformiter potest intelligi illud Anselmi, Dicere Dei, est cogitando intueri, in quantum videlicet intuitu cogitationis divinæ concipitur Verbum Dei. Attamen nomen cogitationis non proprie convenit Deo. Idcirco Anselmus cogitationem sumpsit improprie pro contemplatione.
C Si vero objiciatur, quod secundum Anselmum, quælibet divina persona est dicens: respondendum, quod sicut verbum, ita et dicere non nisi personaliter dicitur in divinis: sed dici convenit cuilibet divinæ personæ, quia non solum verbum, sed et res verbo significata dicitur seu profertur; solique Filio convenit dici eo modo quo dici convenit tantum verbo. Pater quippe intelligendo se et Filium et Spiritum Sanctum, cunctaque alia quæ in ejus scientia continentur, concipit verbum, ut sic tota Trinitas verbo dicatur, imo et quælibet creatura. Quumque dicere, non sit nisi verbum proferre, solus Pater in divinis est proprie dicens, quum tamen unaquæque divina persona sit intelligens et intellecta, et per consequens verbo dicta. — Hæc in Summa.
D His verbis Thomæ ac Petri omnino concordat Richardus, qui etiam aliqualiter improbat quod Thomas ait in Scripto, verbum in divinis non solum personaliter, sed et essentialiter accipi. Allegat quoque Richardus Trismegistum in libro de Divinitate dicentem ad discipulum suum Asclepium : Cognoscens rerum naturas invocet, adoret, collaudet artem mentemque divinam. Et videtur Richardus sentire, quod per artem intellexit Verbum æternum. Sic equidem ait : Forte Trismegistus in libris Prophetarum aliquid reperit de emanatione personarum, vel fuit edoctus ab aliquo, vel forsan Deus sibi revelavit per aliquam gratiam gratis datam : Deus enim aliqua manifestavit philosophis quæ in lumine pure naturali invenire non potuissent, ut videtur ad Romanos sentire Apostolus. Hæc Richardus. — Verumtamen breviter dici posset, quod Trismegistus per artem Dei intellexit practicam ejus scientiam seu dispositionem fiendorum fontalem. Nam quidam philosophi non ponentes in Deo emanationem ad intra, posuerunt artem in eo, dicentes quod sicut ars humana imitatur naturam, ita natura imitatur artem increatam.
Insuper positio Thomæ in Scripto consonat dictis Alberti, qui scribit hic : Judicio meo, dicere est æquivocum ad personale et essentiale. Non enim video qualiter queat defendi, quod Deus, non intellectis personis divinis seu emanatione ad intra non exsistente, non possit se dicere seque manifestare perfecte :17 imo videtur impotens, si non posset. Sed hoc dicere erit essentiale, nec correspondebit ei verbum personaliter ab ipso procedens. — Hinc sine præjudicio dico, quod verbum accipitur tribus modis. Primo, pro dicto seu dictione manifestante intellectum dicentis : sicque dicitur generaliter respectu cujuscumque dicentis. Secundo, prout addit super hoc processionem et distinctionem personalem a dicente : et sic dicere non convenit nisi Patri, nec verbum nisi Filio. Tertio, prout addit super hæc duo respectum ad creaturas : et sic designat personas, et connotat divinam essentiam. Primo modo unaquæque divina persona dicit se et quamlibet divinam personam. Secundo modo solus Pater dicit solum Filium. Tertio modo Deus Pater dicit omnes creaturas, juxta illud in Psalmo :18 Ipse dixit, et facta sunt, id est, genuit Verbum, in quo erant ut fierent. Hæc Albertus.
Qui et verbum Anselmi exponens : Secundum intentionem (inquit) Sanctorum, dicere Dei, est ad similitudinem dictionis interioris, et est cogitando se intueri. Attamen differt dicere ab intelligere atque cognoscere. Intelligere enim se, non dicit nisi conversionem intellectus super se; sed cognoscere se, est cognitionem sui apud se habere; dicere vero se, est manifestare se per aliquid a se procedens quod sibi sit simile, sicut et nostrum verbum manifestat nostrum conceptum. Hæc Albertus.
Amplius Bonaventura hic recitat aliorum opiniones, et reprobat quasdam, sicut et Thomas. Deinde improbat opinionem dicentium, quod verbum interdum essentialiter, quandoque personaliter accipiatur : quia ut ait, hoc est contra Augustinum, dicentem quod verbum eo ipso quo verbum, dicitur ad alterum; et contra Anselmum, qui ait, Apertissimum est quod verbum non est ille cujus est verbum. — Hinc Bonaventura respondet : Dicere est idem quod loqui. Loqui autem contingit dupliciter, scilicet ad se et ad alterum. Loqui vero ad se, nihil aliud est quam aliquid mente concipere. Mens vero concipit intelligendo, et intelligendo aliud concipit simile alii; sed concipiendo se, concipit simile sibi. Mens ergo dicendo se, apud se concipit verbum per omnia simile sibi, et hoc est verbum conceptum. Alio modo dicere ad alterum, est conceptum mentis exprimere, et huic dicere correspondet verbum prolatum. Et sicut in nobis dupliciter sumitur dicere, ita in Deo. Nam dicere Dei apud se, est intelligendo concipere : quod est generare similem sibi prolem. Cui dicere correspondet verbum natum, id est Verbum æternum. Secundo, dicere Dei, est exterius se exprimere : et sic dicere Dei, est per creaturam se declarare. Huicque dicere correspondet verbum creatum ac temporale. — Concedendum est ergo, quod verbum sicut et dicere, dupliciter sumitur, utpote æternaliter et temporaliter : verbumque temporale non est Deus neque in Deo, sed creatura; Verbum autem æternum est Deus, et est solum illius cujus est concipere. Ideo rationes probantes verbum notionaliter accipi, sunt simpliciter concedendæ, et quod dicere non capitur essentialiter, nisi respectu verbi creati, atque ut temporalem notat effectum. Hæc Bonaventura.
Postremo Ægidius hic recitat positionem Thomæ in Scripto, sicut modo narrata est, et dicit eam in tribus deficere : primo, quoniam verbum nec est species intelligibilis, nec actio intellectus; secundo, quia nec specie intelligibili nec verbo formaliter intelligimus; tertio, quia verbum non dicit quid absolutum cum respectu.
Ad quæ dico cum sancto Doctore, quod quæstio ista est de nomine potius quam de re. Idcirco in ea multum cavillari videtur inutile. An autem verbum sit actio intellectus, paulo post inquiretur. De quo quidquid quis dicat, certum est quod tam specie intelligibili quam actu intelligendi seu verbo mentali formaliter intelligamus, nisi forte stemus in terminis. Per id namque formaliter intelligere dicimur, quod est formale principium intelligendi vel ipsa intellectio actualis : sicut videre asserimur radio visuali seu similitudine coloris exsistente in oculo, et ipsa visione. Ad actum autem intelligendi concurrit species intelligibilis tanquam formale principium intelligendi, et ipsa actualis intellectio seu mentis conceptio tanquam forma denominans : ergo utroque illorum formaliter intelligimus. — An vero verbum possit aliquo modo essentialiter accipi, Thomas et Albertus rationabiliter satis declarant : quod tamen est de quid nominis disceptare. Tenet ergo Ægidius, quod verbum solum personaliter, relative notionaliterve dicatur in Deo.
Ad objecta dicendum, quod dum verbum Deo adscribitur, omnis imperfectio et vilitas quæ ei in creaturis adjuncta sunt, penitus removentur. Verbum autem mentale quod ad divina transfertur, non est sonans, vile ac transiens, sed in luce mentis quiescens. Per quod patet primi tertiique solutio. — Ad secundum dicendum, quod verbum proprie sumptum, dicitur quid prolatum et originatum, non tamen proprie initiatum aut principiatum : imo potest esse atque in Deo est proferenti ac gignenti coæternum.
Nunc restat ostendere, An verbum in divinis semper dicat respectum ad creata : quod est unum de principalibus dubiis hujus distinetionis.
Videtur quod sic. Primo, quoniam Deus unico actu intelligendi genuit Verbum, quod est ipsius imago et omnium rerum creatarum exemplar, ut Augustinus, Anselmus, aliique concorditer dicunt. Ergo sicut verbum dicit respectum ad proferentem, ita ad creaturas. Secundo, quia in Verbo Dei cuncta relucent, et ipsum est ars rationibus plena ac mundus archetypus, ut asserit Augustinus : sed per omnia ista notatur respectus ad creaturas. Tertio, super illud, In principio erat Verbum, dicunt quidam expositores, quod Verbum importat respectum non solum ad Patrem, sed etiam ad creata.19 — In oppositum est, quia quæ connotant effectum in creatura, non competunt Deo ab æterno. Verbum autem æternaliter convenit Deo.
Ad hoc sanctus Doctor respondet : Verbum in divinis non semper dicitur per respectum ad creaturas, sed aliquando dicitur cum respectu, interdum sine respectu. Verbum namque sive dicatur essentialiter sive personaliter, species est concepta, in qua est similitudo ejus quod dicitur, ac dicentis, dum quis dicit se ipsum. Porro divina essentia seu Pater præhabet in se similitudinem omnis creaturæ tanquam exemplar. Idcirco quod significatur ut species aut similitudo Patris aut divinæ essentiæ, si perfecta sit similitudo, continebit in se similitudinem omnium rerum. Sed quamvis aliquid sit species vel similitudo alterius, non oportet quod semper quandocumque quis convertitur in speciem illam, convertatur in id cujus est species aut similitudo: quia in speciem seu imaginem potest quis converti, tendere seu moveri dupliciter. Primo, secundum quod est species rei illius: sicque idem est motus seu eadem conversio in speciem rei et in rem. Secundo, prout species illa est res quædam: et ita non oportet quod eadem conversione convertatur homo in speciem, et in rem cujus est species, ut quum quis considerat imaginem seu statuam in quantum est corpus lapideum. — Itaque quum Deus sit similitudo et species exemplaris omnium rerum, potest intellectus dupliciter ferri in ipsum: primo absolute, prout Deus est res quædam; secundo, in quantum ipse est omnium rerum similitudo. Atque utroque modo Deus se ipsum cognoscit, et supra se convertitur, non diversa, sed unica actione. Unde si verbum sumatur prout consequitur divini intellectus intuitum prout convertitur super se in quantum est similitudo et exemplar omnium rerum, tunc etiam accipitur in Verbo respectus ad creaturam, ut est respectus artis ad artificiata: sicque proprie convenit Verbo nomen artis. Si tamen verbum accipitur secundum ordinem manifestationis ad alterum, sic semper dicit respectum ad creaturam: quoniam talis manifestatio intellectus divini est per creaturarum eductionem. Hinc et Verbum, secundum Augustinum super Joannem, est operativa potentia Patris per modum artis. — Sciendum quoque, quod artifex potest converti ad speciem artis suæ tripliciter. Primo, prout species est similitudo rei per ipsum fiendæ: sicque absolute convertitur in rem artificiatam, non habendo ullam considerationem de arte sua secundum se. Secundo, in ipsam speciem artis secundum esse quod habet in anima ejus: et ita est consideratio absolluta ipsius speciei secundum quod est res quædam; nec sic aliquid de re artificiata considerat. Tertio, comparando unum ad aliud, quando considerat speciem apud se exsistentem esse causam eorum quæ ab ipso fiunt. Sic quoque est de intellectu divino secundum quod convertitur supra se ipsum in quantum est res quædam, vel prout est similitudo rerum tantum, aut prout res illa quæ est rerum similitudo, est causa eorum quæ sibi conformat. Hæc Thomas in Scripto.
Hinc quoque in Summa, prima parte, quæstione tricesima quarta:20 In Verbo, inquit, importatur respectus ad creaturam. Deus enim se cognoscendo, omnem creaturam cognoscit. Verbum autem mente conceptum, est repræsentativum omnium quæ actualiter intelliguntur. Et quoniam Deus se et alia universa uno intelligit actu, unicum Verbum ejus est expressivum non solum Patris, sed etiam omnis rei creatæ. Et sicut scientia Dei est solum cognoscitiva secundum quod est ipsius Dei, sed ut est creaturarum, est non solum cognoscitiva, sed et factiva; sic Verbum Dei est solum expressivum eorum quæ sunt in Patre, creaturarum vero non solum est expressivum, sed etiam operativum. — Hæc in Summa: quæ et magistraliora videntur prædictis. Tamen ea quæ ait in Scripto, concordant dictis Alberti hoc loco, quæ et paulo ante prætacta sunt. Et de his acute scribit Thomas in Summa contra gentiles, primo libro, ut partim præhabitum est, et infra habebitur.
Circa hoc loquitur Alexander: Aliud est dicere, Pater dicit Verbum, et, Pater Verbo dicit creaturas, quemadmodum dicitur quintodecimo de Trinitate. Pater enim noscit se in se, et omnia noscit in Filio: sed hoc est ei nosse, quod dicere. Ergo Pater dicit se, et dicendo se generat Filium. Secundum hoc ergo quod Pater dicit Verbum, non ponitur respectus ad creaturam: imo hoc Verbum est Verbum ipsius dicentis. Dicit quoque Pater omnia in hoc Verbo, id est produxit. Ergo ratione illius quo dicitur omnia in hoc Verbo fecisse ac disposuisse, habet hoc Verbum cointellectum creaturæ. Porro dum dicitur Pater
Verbum hoc esse locutus, insinuatur et notio, utpote genuit, et quod creaturæ est, scilicet fecit: quorum primum est ibi principaliter, secundum connotanter. Verumtamen per hoc non notatur dependentia, neque realis relatio Verbi ad creata, sed econtra. Hinc Damascenus asserit primo libro: Verbum Dei est subsistens, electivum, et operativum. Et ad Hebræos ait Apostolus: Fide aptata credimus sæcula Verbo Dei. Glossa:21 sicut exemplum exemplari. Hoc quippe Verbum est similitudo Dei Patris perfecta; creatura vero est similitudo hujus Verbi aliquantula, non expressa. Hæc Alexander.
Concordat Bonaventura, dicendo: Sicut ait Anselmus, tunc verbum generatur ac dicitur, dum similitudo aut imago alicujus cognoscibilis mente concipitur; et verbum hoc respicit quod respicit similitudo concepta. Pater autem uno actu generat Verbum, quod est similitudo sua naturalis perfecta, et similitudo rerum exemplativa et operativa: sicque Verbum tenet quasi medium inter creaturas et Patrem, qui dicitur operari per Verbum. Et ultra attribuitur ipsi Verbo quod sit virtus et sapientia Patris:22 sicque habet respectum ad Patrem dicentem, et ad creata per modum exemplaritatis et artis dispositivæ et virtutis operativæ. Et quoniam ista non dicunt respectum in actu, sed solum in habitu, sicut exemplar et donum; ideo ab æterno conveniunt Deo, qui multa novit et potest quæ non facit. Hæc Bonaventura.
Consonat Petrus: Verbum, inquiens, proprie dicitur similitudo genita in mente a specie rei cognoscibilis in memoria cognoscentis; et secundum quod fit multiplicatio speciei, fit multiplicatio verbi. Quoniam ergo non eadem specie intelligimus nos ipsos et alia, idcirco diversas species in intelligentia generamus. Deus vero eadem specie se et alia cuncta intelligit. Hinc eamdem speciem, id est similitudinem, scilicet Filium, ad se et ad omnia proferenda genuit. Ideo Verbum ejus habet similitudinem cum ipso, in quantum est imago ipsius, atque cum aliis, in quantum est exemplar illorum. Primus autem respectus inest ei secundum actum, alius secundum habitum. Hæc Petrus.
Positio demum Richardi eadem est cum præinducta responsione Bonaventuræ.
Scotus quoque concedit quod nomen verbi sit personale, et quod dicit respectum ad creaturas.
Præterea Ægidius refert hic positionem Thomæ in Scripto jam tactam, et distinctionem a sancto Doctore positam dicit supervacuam esse: quæ tamen magistralis est ac apertissime vera; per quam et declaratur qualiter sine idololatriæ vitio fideles adorent imagines, quas infelices idololatræ idololatranter adorant. Objectio quoque Ægidii debilis est, fundata in loco a simili, qui debilissimus perhibetur. Et dato quod omne relativum sit aliquid præter id quod dicitur relative, non tamen omne relativum habet rationem signi aut imaginis.
Verumtamen etiam quæstio ista est partim de nomine, utpote an verbum dicat semper respectum ad creaturas: ideo non est immoderatius ponderandum quod diversi circa hoc diversimode sentiunt. Nam et quidam notabiliter dicunt: Dicere in divinis quadrupliciter dicitur. Primo essentialiter, et sic quælibet persona dicit se, quemadmodum lux lucendo ostendit se. Secundo originaliter, sicque Pater dicit se generando Filium sicut lux lucem: et sic verbum dicitur proprie in divinis. Unde Richardus de S. Victore: Verbum nascitur de corde solo, et ipso propalatur mentis intentio. Etenim Verbum generare, est proprie et perfectissime dicere. Tertio notionaliter, prout ducit in Filii cognitionem. Quarto causaliter, sicque Dei dicere, est creaturas producere.
Ex dictis patet solutio ad objectum quod verbum non denotet effectum in creatura. Nam dicit respectum ad creaturam non actu, sed habitu. Ideo convenit in divinis ab æterno. — Quocirca pensandum quod ait Thomas: Quum relationes sequantur actiones, quædam nomina important relationem in Deo fundatam in actione transeunte in exteriorem effectum, sicut creare et gubernare : et talia dicuntur de Deo ex tempore. Quædam relationes sequuntur actionem divinam non transeuntem in exteriorem effectum, sed intus manentem, ut sunt scire et velle : et talia non dicuntur de Deo ex tempore. Et hujusmodi relatio ad creaturam importatur nomine verbi. Hæc Thomas.
Circa hæc quærit Scotus, Utrum verbum intellectus creati sit intellectio actualis.
Videtur quod non, quia octavo de Trinitate loquitur Augustinus : Phantasma Carthaginis in anima, est verbum ejus. Ergo verbum est species, non actio. Secundo, verbum mentale est quod significatur verbo vocali. Sed verbum vocale non significat mentis conceptum aut actum, imo designat rem ipsam. — Contra, quintodecimo de Trinitate asserit Augustinus : Verbum est visio de visione. Et alibi : Verbum, inquit, est notitia cum amore; itemque, Verbum est notitia genita.
Circa hæc recitat Scotus positionem tom. XIX, p. 192 C'. Henrici superius introductam, utpote quod intellectus noster primo est in potentia ad actum primum quem habet ab objecto, et ipse intellectus factus in actu, ex sua immaterialitate convertit se super se, ut est activus : ita quod primus ejus actus est passio, prout intelligere dicitur quodam pati; et conversio ejus super se, est agere. Et sequitur tertio conversio intellectus nudi super se informatum, et in isto gignitur verbum seu notitia declarativa : ita quod primo ponitur actus simplex, deinde conversivus, quæ ambo præsupponuntur verbo; et tertio est ibi gignitio, id est prolatio verbi. — Porro Scotus ad quæstionem istam respondens : Certum est, inquit, quod verbum non est sine cognitione actuali, quia secundum Augustinum quintodecimo de Trinitate, verbum vere est genitum de memoria, seu de scientia in memoria exsistente : a cognoscenate namque et cognito (puta objecto) paritur, id est generatur, notitia. Insuper certum est, quod verbum est secunda pars imaginis, quum sit proles et simile generanti. Ex quibus infertur, quod nihil ad voluntatem vel ad memoriam pertinens est verbum, nec species, nec habitus : quoniam possunt esse sine cognitione actuali. Est igitur aliquid pertinens ad intelligentiam. Et dicitur a quibusdam, quod est species genita in intelligentia de specie in memoria, ut in specie illa genita sit objectum præsens intelligibile. Sed contra, quia sufficit præsentialitas prima objecti in memoria ut actu cognoscatur : quoniam eadem potentia habens objectum præsens, una ejus præsentialitate potest actum suum elicere. Ergo ponere in eadem potentia duplicem speciem videtur superfluum, quum memoria et intelligentia sint eadem potentia. Objectum quoque non est in se verbum, quoniam præsens est in memoria sine actuali cognitione, non autem sic verbum. Nec objectum cognitum est verbum, quum non sit immediate genitum, sed actus gignitur immediate in quo subest objectum. Dico ergo, quod de imperfectione est intellectus quod verbum sequitur inquisitionem : imo quælibet notitia genita, verbum est. Et sicut est in creaturis quædam imperfecta notitia, ita et verbum imperfectum; quæ autem est de perfecta memoria, perfectum est verbum : et hoc præcipue est notitia definitiva. Hæc Scotus.
Qui ad primum objectum respondet, quod phantasma Carthaginis dicitur verbum ejus causaliter, non formaliter. — Ad secundum, quod verbum vocale immediate significat rem, tamen mediante conceptu : quia signum non imponitur rei nisi mediante conceptu et intellectione, quæ est verbum. Et tamen signum rei immediatum, dat intelligere conceptum non tanquam signatum.
Circa hæc scribit Durandus : Conceptus mentis non habet rationem verbi nisi prout induit rationem manifestativi. De ratione autem verbi nostri mentalis prout per ipsum manuducimur in cognitionem Verbi æterni, duo videntur esse. Primum est, quod sit aliquid in intellectu consistens ac manens. Ex quo elicimus quod Verbum Dei consubstantiale sit Patri, quoniam manet in corde Patris: quidquid autem in Deo est, idem cum ipso consistit. Secundum est, quod procedat ab aliquo, quia profertur. Et ex hoc concludimus, quod Filius Patris æterni sit personaliter a Patre distinctus. Hinc insufficienter dicunt, qui asserunt quod verbum sit ipsa quidditas rei intellecta definitive, quæ se habet ad intellectum solum objective, nec est in intellectu subjective. Contra quos est quod Augustinus ait quintodecimo de Trinitate, verbum esse cogitationem formatam. — Verbum ergo mentale est aliquid realiter in intellectu exsistens. Quumque in intellectu sint, secundum omnes, habitus et actus, ac ultra hos sit in eo, secundum quosdam, duplex forma: una quæ imprimitur intellectui, utpote species intelligibilis, quæ omnem actum intelligendi præcedit; alia quam intellectus jam factus in actu format de re intellecta, formando conceptum definitivum aut enuntiativum: inquirendum quid horum sit verbum. Et statim patet quod verbum non est habitus aut species intelligibilis impressa: quia hæc ambo manent in intellectu nil actualiter considerante; verbum autem non est nisi in intellectu actualiter considerante. Restat ergo quod sit actus intelligendi, seu intellectio actualis, aut forma seu species quam intellectus actualiter format de re intellecta. — Et secundum hoc sunt duæ opiniones: una dicentium, quod verbum est species illa sic formata de re; alia, quod sit actus intelligendi. Prima opinio a suis sic declaratur. De ratione verbi sunt duo: unum est, quod sit repræsentativum rei principaliter intellectæ; aliud, quod sit per actum dicendi productum. Dicere autem est actus intelligentis secundum quod talis. Verbum ergo est aliquid productum per actum intelligentis repræsentativum rei intellectæ. Hoc autem non competit actui intellectus, sed speciei ita formatæ. Huic opinioni non puto consentiendum, ait Durandus, quia secundum Philosophum, per actiones has immanentes quæ sunt intelligere, dicere, non constituitur in nobis aliquid aliud. Est ergo opinio alia, quod verbum in nobis sit ipsemet actus intelligendi, quemadmodum in Monologion fert Anselmus, quod dicere mentale, est cogitando intueri. Intueri autem est actus intelligendi.
Has opiniones cum suis motivis prosequitur Durandus diffuse, et tandem concludit, quod verbum in divinis sumitur proprie essentialiter et non personaliter, nisi ex quadam appropriatione. Et circa hoc scribit multa inepta et frivola, sicut et alibi sæpe, videlicet quod Filius non procedit a Patre per actionem intellectus, nec Spiritus Sanctus a Patre ac Filio per actionem et emanationem voluntatis: quod supra ex Scripturis et dictis Sanctorum est clarissime reprobatum.23 Insuper dicit, quod emanatio actus intelligendi ab intelligente, et verbi a dicente, non est realis, sed tantum secundum rationem. Quod constat esse falsum, quum in omni mente creata realiter distinguantur esse et agere, seu essentia et actio; et ipsa intellectio actualis realiter profluit ab intellectuali virtute intelligentis, similiter verbum a proferente realiter manat atque distinguitur. De his et consimilibus dictis Durandi pertranseo, quia aperte contraria sunt veris ac solidis documentis Alexandri, Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, et ceterorum jam præallegatorum doctorum.
Nunc diligentius perscrutabor quid de quæstione hac senserit Thomas. Et sicut ex prætactis ejus verbis patescit, ipse interdum dicit, quod verbum mentale sit vel actus intelligendi, vel species intellecti; interdum vero simpliciter dicit, quod sit species illa secundum modum jam tactum.
Edidit autem vir sanctus de hac re specialem tractatulum qui intitulatur de Natura verbi*, ubi de ista materia loquitur24* exquisite, inter cetera dicens : De ratione ejus quod est intelligere, est quod sit intelligens et intellectum. Id autem quod est per se intellectum non est res illa cujus notitia per intellectum habetur, quum illa sit extra intelligentem, quum tamen oporteat quod intellectum sit in agente et unum cum ipso. Neque etiam intellectum per se est similitudo rei intellectæ, per quam informatur intellectus ad intelligendum. Intellectus namque intelligere nequit nisi secundum quod fit in actu per similitudinem istam. Hæc ergo similitudo se habet in intelligendo sicut intelligendi principium (quemadmodum calor est principium calefactionis), non sicut terminus intelligendi. Hoc itaque est primo et per se intellectum seu id quod intelligitur, quod intellectus capit seu concipit de re intellecta, sive illud sit definitio, seu enuntiatio, secundum quod duæ sunt operationes intellectus, ut tertio fertur de Anima. Hoc autem sic ab intellectu conceptum, vocatur verbum interius seu mentale. Hoc etiam est quod significatur per vocem. C Non enim vox exterior significat intellectum, aut intelligibilem ejus formam aut speciem, aut ipsum intelligere, sed ipsius intellectus conceptum, quo mediante significat rem : ut quum dico, homo; vel, Homo est animal. Quum enim intellectus intelligit aliquid, format conceptum illius rei quam voce significat. Intelligere ergo non fit, nisi aliquid in mente intelligentis concipiatur, quod dicitur verbum. Non enim dicimur intelligere, sed cogitare, intelligendo antequam conceptio aliqua in mente nostra stabiliatur. — Denique intellectus noster intelligendo ad quatuor ordinem potest habere, videlicet :25 ad rem quæ intelligitur, ad speciem intelligibilem qua fit ipse intellectus in actu, et ad intelligere suum, atque ad ipsius intellectus conceptionem : quæ conceptio differt a tribus præfatis. Primo, a rebus intellectis : quia res intellectæ quandoque sunt extra animam; conceptio autem intellectus non est nisi in intellectu. Differt quoque a specie intelligibili, quoniam illa est principium actionis intelligendi; et item ab actione, quia conceptio illa consideratur ut terminus actionis, et tanquam quid constitutum per ipsius intellectus actionem : intellectus quippe sua actione format rei definitionem seu propositionem affirmativam vel negativam, et hoc verbum est similitudo rei intellectæ.
Sciendum præterea, quod potentia intellectiva primo aliquid apprehendit simpliter :26 et hic actus vocatur intelligentia.
Secundo, id quod apprehendit, ordinat ad aliquid cognoscendum vel operandum : et hæc nominatur intentio. Dum vero persistit in acquisitione ejus quod intendit, vocatur excogitatio. Dum autem quod est excogitatum, examinat per aliqua certa, dicitur scire vel sapere : quod est phronesis, id est sapientia, cujus est judicare, ut primo Metaphysicæ dicitur. Ex quo demum habet aliquid quasi pro certo examinatum, cogitat quomodo possit aliis illud manifestare : et hæc est dispositio interioris sermonis, ex qua exterior procedit locutio. — Sciendum quoque, quod sicut secundum actionem quæ tendit in exteriorem materiam, est processio quædam ad extra;27 ita secundum actionem quæ manet in ipso agente, quædam processio est ad intra : quod maxime patet in intellectu, cujus actio, scilicet intelligere, manet in ipso intelligente. Quicumque namque intelligit, ex hoc ipso quod intelligit, procedit aliquid intra ipsum, quod est conceptio rei intellectæ ex notitia ejus procedens, et dicitur verbum cordis, significatum verbo vocis. — Notandum est etiam, quod intellectus secundum quod est in actu per speciem intelligibilem, consideratur absolute;28 similiter intelligere, quod se habet ad intellectum in actu sicut esse ad ens in actu : non enim intelligere significat actionem ab intelligente foris emanantem, sed in intelligente manentem. Quum ergo dicitur quod verbum est notitia, non sumitur notitia pro actu intellectus cognoscentis, neque pro aliquo habitu ejus, sed pro eo quod intellectus concipit cognoscendo.
Præterea verbum convenientiam habet majorem cum re dicta quam cum dicente, quamvis sit in dicente ut in subjecto.29 Unumquodque enim ab illo naturam sortitur, a quo speciem accipit. Verbum vero accipit speciem a re dicta, non a dicente, nisi forsan quando quis dicit se ipsum. Sic quippe verbum lapidis differt specie a verbo leonis. Verbum etiam a diversis dictum de eadem re, idem est specie : quoniam effectus quilibet magis convenit cum principio quo agens agit, quam cum agente, cui solum assimilatur ratione ipsius principii (hoc enim est quod communicatur effectui per actionem agentis); similitudo autem rei dictæ, est principium quo verbum efficitur : quæ etiam in verbo reperitur a dicente sibi communicata. Hinc ipsum verbum quandoque vocatur rei similitudo, quandoque vero nominatur verbum rei, ubicumque res illa aut similitudo rei exprimitur : sive in parte imaginativa, sicut phantasma Carthaginis est verbum Carthaginis, secundum Augustinum; sive in intellectu, in quo ratio verbi invenitur perfecte, quod ad imaginem pertinet Trinitatis.
Itaque verbum intellectus nascitur ex notitia alicujus in memoria exsistentis. Sicque primus processus in gignitione verbi, est dum intellectus accipit a memoria quod a memoria sibi offertur, non eam spolians, sed similitudinem habiti in ea sibi assumens; et hoc est simile illi quod in memoria habetur. Adhuc tamen non habet rationem verbi perfectam; sed lumen intellectus agentis involvit speciem quam a phantasmate abstrahit, et hoc lumen accipit intellectus possibilis simul cum specie illa, et hoc lumen diffunditur quum objectum formatur, et manet cum objecto formato : et ista similitudo verbum vocatur, quum in ea quidditas rei intelligitur. Quæ similitudo in fine relinquitur perfecta et genita atque expressa ab intellectu, quæ est verbum expressum et rei dictæ expressivum : quia res non intelligitur nisi in eo, quod est tanquam speculum in quo res est ac relucet et cernitur. Verbum igitur cordis est ultimum quod potest in se intellectus efficere, et hoc est in quo quidditas rei recipitur. Imo ipsum est quidditatis similitudo, ad quam intelligere terminatur : sic etenim habet rationem objecti intellectus.30 Verbum ergo est in quo intelligitur quidditas, sicut lux est in qua videtur color. Species vero est id quo perficitur ipsa cognitio, quemadmodum species coloris in visu exteriori : et foret similius, si lux ex specie coloris generaretur, sicut verbum ex specie. — Hæc Thomas. Cujus verba aliqualiter difficilia et obscura videntur, et impugnantur a Scoto et Durando ac aliis multis.
Petrus vero eis consentire videtur, dicendo : Verbum proprie dicitur similitudo genita in mente a specie rei in memoria quiescente. Et ponitur hujus exemplum de speculo colori opposito : in quo speculo per lumen sensibile generatur coloris similitudo; et si illi speculo opponeretur speculum aliud, fieret generatio similitudinis coloris a speculo in speculum.
Denique ad intelligendum lucidius mentem Thomæ, confert quod scribit Richardus supra distinctione vicesima secunda in responsione quæstionis qua quærit, utrum nomina per prius significant rem, quam conceptum quem facit intellectus de re. Ubi inter cetera ait : Sicut in dicendo rem sensibiliter possunt tria considerari, videlicet, vocis formatio, et vox ipsa formata, ac res quæ per vocem significatur; sic in intelligendo rei quidditatem tria considerari possunt, quæ sunt, formatio ipsius conceptus, et ipse conceptus formatus, ac quidditas rei distincte intellecta. Quum enim intellectus possibilis aliquo modo in actum reductus est, ita ut rem primo indistincte et imperfecte cognoscat, procedit principaliter tamen in virtute intellectus agentis, dividendo, et differentiam convenientem rei imperfecte cognitæ inquirendo ac componendo, differentiamque repugnantem abjiciendo; et sic procedendo discurrit quousque attingat ad aliquid convertibile cum re: et per hunc discursum est ipsius conceptus formatio. Ipse vero conceptus formatus, est immediatus terminus illius discursus: et est quoddam ens diminutum, constitutum a ratione, atque rei cognitæ elaboratum exemplar, intellectui præsens, in quo intellectus intuetur distincte rem cujus est illud exemplar; nec manet in intellectu nisi quamdiu actu intelligit. Et hoc dicitur primum objectum nostræ distinctæ intellectionis; quidditas autem cujus est exemplar, est secundarium intellectionis objectum. — Aliqui tamen negant tale exemplar, dicentes distinctæ intellectionis objectum immediatum esse quidditatem distincte repræsentatam, et ipsam intellectionem actualem dicunt posse vocari ipsius intellectus conceptum. Et conceptum hujusmodi dicunt nonnulli per prius significari per nomen, quam rem, quoniam ordine naturæ prius intelligimus conceptum rei quam rem significatam per nomen. Alii dicunt rem primo ac principaliter significari per nomen, tamen mediante conceptu. — Hæc Richardus. Qui recitative hæc scribit, non declinans ad unam positionum istarum potius quam ad aliam.
Positio tamen recitata ex Scoto, planior rationabiliorque videtur: quia non solum in memoria partis sensitivæ continetur rei phantasma, sed et in memoria partis intellectivæ est species intelligibilis abstracta, quiescens et manens, actuali intellectione cessante. Unde ad intelligendum rursus actualiter, non videtur alia species seu similitudo intelligibilis necessaria, quæ ab illa specie multiplicetur,ignatur aut extrahatur. Sed et conceptio rei quid aliud est quam apprehensio seu intellectio ejus? Et quanto plus proficit intellectus in cognitione rei, tanto per eamdem speciem intelligibilem rem clarius intuetur. Istud quoque videtur esse de mente Augustini, qui in sermone quodam de beatissimo Joanne Baptista testatur: Vox sonus et index est cogitationis, verbum vero ipsa cogitatio. Et super illud Joannis, In principio erat Verbum: Quid, inquit, factum est in corde tuo quum audires, Deus? Et respondet: Substantia quædam summa, intellectualis, immensa. Certumque est quod per substantiam illam infactibilem, invariabilem, intelligat apprehensionem, conceptum, seu aliquantulam cognitionem illius: quam intellectionem dicit esse verbum mentale ejus qui Deum fideliter apprehendit, quum audit hoc nomen, Deus.
Footnotes
-
Joann. I, 1. ↩
-
art. 1. ↩
-
Ps. XLIV, 2. ↩
-
Cf. t. XIX, p. 294 A', 313 A', etc. ↩
-
dist. II, q. 5, etc. ↩
-
Eccli. 1, 5. ↩
-
Matth. XI, 27. ↩
-
Eccli. XXXVII, 20. ↩
-
Jer. xxix, 11. ↩
-
Ps. lxi, 12. ↩
-
Hebr. 1, 2. ↩
-
Job 1, 8. ↩
-
Matth. x, 20. ↩
-
Ps. xxxii, 9. ↩
-
art. 1. ↩
-
De Trinitate, lib. vii, c. 2. ↩
-
Rom. 1, 19, 20. ↩
-
Ps. xxxii, 9. ↩
-
Joann. 1, 1. ↩
-
art. 3. ↩
-
Hebr. xi, 3. ↩
-
1 Cor. 1, 24. ↩
-
tom. XIX, p. 446A et s. ↩
-
*De Potentia, q. ix, a. 5. ↩
-
De Potentia, q. VIII, a. 1. ↩
-
Summa, Iª Pars, q. LXXIX, a. 10 ad 3um. ↩
-
1 Cor. q. XXVII, a. 1. ↩
-
1 Cor. q. XXXIV, a. 1 ad 2um. ↩
-
Opusc. de Verbo, c. 1. ↩
-
Opusc. de Verbo, c. 2. ↩
Chapter 189 of 271