Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An in divinis secundum rationem intelligentiæ ordinemque naturæ actus personalis sit prior relativa proprietate, hoc est, an Pater sit Pater quia genuit, vel potius ideo genuit quia est Pater.

Videtur quod actus personalis sit prior. Primo, quoniam paternitas fundatur in generatione sicut in fundamento : fundamentum autem prius est eo quod fundatur in ipso. — Secundo, quia in littera ex verbis Augustini asseritur, quod Deus dicitur Pater, quia genuit. — Tertio, quia in libro de Processione Spiritus Sancti ait Anselmus, quod Pater genuit quia Deus. Non ergo relatio ista paternitas, est ratio quod genuit. — Quarto, in Filio generari, secundum conceptum intellectus, est ante filiationem. Imo si in Filio filiatio præcederet generationem passivam, Filius esset Filius antequam generaretur. Sed sicut se habet Filius ad generationem passivam, sic Pater ad generationem activam. Ergo et in Patre generatio paternitate est prior.

In oppositum est, quia juxta præhabita, paternitas est proprietas relativa, constitutiva Patris in esse personali. Si ergo competit ei generare antequam Patrem esse, ergo actualis et realis actio convenit ei antequam convenit esse personam : quod dici non valet, quum esse et agere sint suppositorum. — Rursus, paternitas est quasi ultimum ac formale constitutivumque Patris in esse distincto : ergo est ei ratio operandi ac generandi.

Ad hoc respondet Albertus : In divinis aliter est quam in inferioribus, quia in inferioribus relationes sunt tantum relationes, nec constituunt personas, atque ex mutationibus præviis innascuntur. Porro in divinis non sunt tantum relationes, sed etiam proprietates : sicque habent actum constitutivæ differentiæ similem. Ideo in divinis relationes sunt ante actus notionales seu personales secundum intellectum. Propterea auctoritas Augustini jam allegata, intelligenda est de relatione ut est relatio tantum : quoniam Pater non refertur ad Filium in quantum in se ipso constitutus est persona, sed potius quia genuit.

Si autem objiciatur, quia Pater aut generat in quantum Pater, aut in quantum Deus, aut in quantum Deus Pater, aut quoniam innascibilis, aut quia principium spirativum : non enim pluribus modis potest considerari. Sed non generat secundum quod Deus, quoniam et Filio conveniret, quum et ipse sit Deus. Nec generat in quantum Pater : quia Anselmus in libro de Processione Spiritus Sancti affirmat, quod ridiculum exstet hoc dicere; et addit, quod gignit ut Deus. Nec generat ut Deus Pater, quum gratia neutrius conveniat ei generare. Nec generat ut innascibilis, quoniam sic non comparatur ad Filium; et adhuc minus comparatur ad ipsum in quantum spirativum principium. — Ad hoc dico, quod generat in quantum Deus Pater. Idcirco Anselmus dicens quod generat in quantum Deus, non expressit totam rationem gignendi, sed partem : quoniam virtus generandi originaliter est a natura, sed actus atque proprietas est ipsius Patris. Sunt tamen qui dicunt quod generat quia innascibilis, quia sic quærit consortem cui delicias et divitias suas communicet. Sed hi, salva pace ipsorum, non intelligunt quæstionem, quia dum quæritur, an gignit quia Pater, vel converso, quæritur de ratione generantis ut est gignens, et non quare generet. — Hæc Albertus.

Hæc Udalricus in Summa sua, libro tertio, diffusius prosequens : Distinctionem, inquit, oportet esse per proprietates. Istæ autem proprietates in quantum sunt proprietates, non distinguunt nisi accidentaliter : quoniam dicit Boetius in commento suo super Porphyrium, quod licet proprietas semper consequatur subjectum, tamen quum non sit de constituentibus ipsum esse, est de genere accidentium. Unde sic ipsæ proprietates potius consequuntur hypostases constitutas, quam constituant eas. Item, in quantum sunt proprietates originis, sic per accidens consequuntur actum originis, potiusque notificant substantialem distinctionem, quam ipsam causent. Sic namque per se homo generat hominem, et per accidens pater generat filium. Insuper, in quantum sunt proprietates divinæ, non constituunt hypostasim, nec hypostasum distinctionem, quum in una persona sint duæ proprietates. Sed in quantum sunt proprietates originis in divinis, habentes rationem oppositorum respectuum, constituunt et distinguunt personas. Nam ratione oppositionis respectuum, important distinctionem realem sine compositione et diversitate, sicut expositum est. — Itaque actus originis præcedit relationem in quantum relatio est, et est causa seu ratio relationis : quia relatio talis fundatur in operatione, ut dicitur quinto Metaphysicæ. Si vero sumatur relatio ut est in Deo, et ut constitutiva personæ, ita secundum intellectum præcedit originis actum, quum actiones sint suppositorum. Quod etiam verum est de communi spiratione, quæ est relatio. Potentia namque spirandi, quæ est essentia sumpta sub ratione hujus relationis in Patre et Filio, est principium hujus actus qui est spirare. Hæc Udalricus.

Concordat Thomas hic loquens : Secundum illos qui dicunt quod relationes non constituunt nec distinguunt personas, sed tantum manifestant distinctas et constitutas, relatio sequitur actionem personalem absolute, secundum modum et ordinem intelligendi. Sed quia non invenitur aliquid distinguens constituensque personas, nisi relatio originis secundum rationem suæ oppositionis; idcirco dicendum, quod relatio hoc modo secundum intellectum præcedit actionem personalem. Itaque dicco, quod relatio potest considerari tripliciter. Primo, in quantum relatio absolute: et ex hoc non habet quod præcedat operationem, sed potius quod sequatur eam, ut patet in creaturis. Secundo, ut relatio divina quæ est personam constituens, imo et ipsa persona subsistens: sicque secundum intellectum præcedit actionem personalem. Tertio, in quantum est ipsamet operatio personalis: et sic sunt idem et simul secundum intellectum ac rem. — Ad auctoritatem igitur Augustini dicendum, quod attendit ad relationem ut est relatio, et non ut est relatio talis divina, constitutiva personæ. Melius quoque dici potest, quod in hoc quod dicitur, Quia genuit, Pater est, non importatur aliquis ordo causæ, sed magis identitas relationis. Unde et ipse Augustinus testatur, quod ideo est Filius, quoniam genitus; et quia Filius, ideo genitus. — Hæc Thomas in Scripto. Qui etiam ad auctoritatem Anselmi respondet sicut Albertus: Principium (inquiens) generationis in divinis, non potest esse tantum natura, nec solum proprietas, sed natura divina ut est in Patre, vel ipsa proprietas quæ est paternitas. Hinc Anselmus non expressit totum quod ad principium generationis exigitur. Verum ut totum complectamur, oportet dici quod Pater generat non tantum quoniam Deus est, nec solum quoniam Pater est, sed quoniam Deus Pater.

His consonans Petrus: Omnis (inquit) actio egreditur a supposito aliquo per formam quæ sit operationis principium, existentem in ipso. In supposito autem Patris quadruplex forma intelligitur: una communis Patri ac Filio atque Spiritui Sancto, utpote deitas; secunda communis sibi ac Filio, scilicet communis spiratio; tertia sibi propria per comparationem ad principium a quo, scilicet innascibilitas; quarta sibi propria per comparationem ad id quod est a Patre, hoc est ad Filium, puta paternitas. Actus igitur generandi a Patre egreditur non per formam deitatis, quoniam actus iste non est communis Trinitati quemadmodum deitas; nec per formam communis spirationis, quoniam generatio non est Patri Filioque communis; neque per formam innascibilitatis, quia innascibilitas originem privat passivam, nec ponit activam. Oportet ergo ut egrediatur per formam paternitatis. — Porro homine patre naturaliter prior est forma qua in se subsistit, quam forma per quam actum generationis producit, hoc est quam potentia generandi; et potentia illa naturaliter prior est actu quem educit, actusque ille prior est naturaliter relatione quam causat. Sed in Deo Patre totum hoc verissime est simplici modo, quoniam totum in eo idem est re, videlicet: paternitas qua subsistit, potentia qua agit, actus ipse, et relatio consequens actum. Secundum tamen intellectum, prius intelligitur paternitas ut forma Patris constitutiva, qua personaliter in se subsistit, deinde ut potentia generativa qua agit, deinde ut actus generationis, et ultimo ut relatio. Hæc Petrus.

Insuper in prima parte Summæ, quæstione quadragesima, scribit Thomas: Origo in divinis significatur dupliciter, utpote active et passive. Active quidem, sicut generatio attribuitur Patri; spiratio quoque, quæ est actus notionalis, Patri ac Filio. Passive autem, sicut generatio seu nativitas attribuitur Filio, processio Spiritui Sancto. Origines itaque passive significatæ, præcedunt secundum intellectum simpliciter proprietates procedentium personarum, etiam personales: quia origo passive significata, significatur ut via ad personam proprietate constitutam. Similiter et origo active designata, prior est secundum intellectum quam relatio non personalis personæ originantis: sicut actus notionalis spirationis secundum intellectum præcedit proprietatem relativam innominatam, communem Patri et Filio. Personalis vero proprietas considerari potest dupliciter. Primo, ut relatio: et sic rursus secundum intellectum præsupponit actum notionalem, quia relatio in quantum hujusmodi, fundatur super actum.

A Alio modo, secundum quod est constitutiva personæ: sicque oportet quod præintelligatur relatio actui notionali, sicut persona agens præintelligitur actioni. Hæc Thomas in Summa.

At vero Richardus: Ad hanc (inquit) quæstionem aliqui dicunt, quod proprietas non est ratio actus personalis in Patre. Non enim generat quoniam Pater, sed econverso. Generat autem in quantum est quædam hypostasis complete constituta per suam essentiam et per primitatem quæ secundario includitur in significato innascibilitatis, et complete distincta ab omni hypostasi alterius essentiæ, distinguibilis quoque per proprietatem relativam ab omni hypostasi ejusdem essentiæ, habens omnimodam primitatem respectu omnis emanationis, per quam est in ea fontalis plenitudo ad omnem emanationem. — Aliis autem non placet ista opinio, propter rationes præhabitas. Nam dicunt personas per proprietates absolutas constitui et distingui: contra quod satis argumentatum est supra. — Hinc alii tenent, quod proprietas relativa constitutiva, est ratio actus personalis, propter motiva ad hoc inducta. In commento quoque libri de Maximis theologiæ habetur, quia quum dicitur, Pater est principium Filii, Pater prædicat paternitatem.1 Dicunt ergo quod de intellectu Patris sunt, subsistentia per se, generatio quoque activa et habitudo ad Filium, quæ in paternitate differunt solum secundum rationem. Proprietas enim paternitatis est res subsistens, et est generatio ipsa activa et habitudo, et in quantum est res subsistens, est ipse Pater. Et quoniam generare præsupponit secundum rationem intelligendi, rem subsistentem cujus sit actus, ideo paternitas in quantum est subsistens, præcedit secundum rationem intelligendi, ipsum generare; sed in quantum est habitudo ad Filium, sequitur secundum rationem intelligendi, ipsum generare. — Idcirco si quis bene inspiciat, dici potest, quod ideo est Pater quoniam generat, accipiendo paternitatem tantummodo in quantum est habitudo ad Filium. Potest etiam vere dici, quod ideo generat quia Pater, accipiendo paternitatem in quantum est res subsistens constitutiva hypostasis Patris. Sicque forsitan concordari possent opiniones. Hæc Richardus.

Durandus demum hic ait : Aliquid præintelligi alteri potest dupliciter. Primo, quia potest intelligi altero non intellecto, non econverso : sicut animal potest intelligi non intellecto homine, non econtra. Secundo, quoniam actus intellectus cadit super utrumque, et dicit unum esse prius alio secundum rem vel intellectum. Itaque proprietas relativa ut constitutiva, prior est secundum intellectum actibus notionalibus primo modo, imo et se ipsa ut est relatio : quoniam est in plus atque communius, et potest intelligi non intellectis actibus illis. Si autem proprietas accipiatur in speciali, ut paternitas, sic dicendum quod paternitas ut relatio, præcedit se ipsam ut est constitutiva, sed actum notionalem non præcedit. Primum patet, quia paternitas non potest intelligi absque ratione relationis, potest tamen intelligi absque ratione proprietatis constituentis : ergo paternitas ut relatio, hoc modo prior est se ipsa ut constitutiva. De ratione namque paternitatis est relatio, non autem esse constitutivum personæ : ergo impossibile est intelligere paternitatem in aliquo, non intelligendo rationem relationis ; sed bene intelligi potest paternitas esse in aliquo, non intelligendo quod sit constitutiva personæ. — Si autem quæratur de prioritate secundo modo, videtur dicendum quod intellectus non potest vere intelligere quod relationes præcedant actus notionales : quia persona non potest intelligi prius constituta quam producens aut relata, ita quod actus intellectus cadat super utrumque, dicendo, Hoc prius est alio : quoniam intellectus apprehendens personam prius esse constitutam quam producentem aut relatam, apprehendit eam ut constitutam in esse personali per rationem seu proprietatem absolutam; sic autem apprehendi, est contra rationem personæ divinæ, de cujus ratione est proprietas relativa personæ constitutiva. Hæc Durandus.

Footnotes

  1. Alanus de Insulis. ↩

Chapter 188 of 271