Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum una persona divina sit principium alterius, et si sic, quomodo dicatur ibi principium, an essentialiter, an relative.

Videtur quod non. Primo, quoniam ubi principium, ibi ordo prioris et posterioris, qui in divinis locum non habet. — Secundo, quia principium videtur principiato formalius, actualius principaliusque consistere: quia se habet per modum influentis ac dantis; et ut asserit Christus, beatius est dare quam accipere.1 — Tertio, quia principium dicitur respective ad principiatum; personæ autem divinæ non convenit ratio principiati, quum hoc habebat rationem posterioris ac dependentis. — Multa his consimilia possent hic fieri argumenta, quæ supra interdum sunt tacta.

In oppositum est Scriptura, et documentum Augustini in littera.

Ad hoc Alexander respondet. Qui circa materiam hanc movet plurimas quæstiones, inter cetera scribens: Hoc nomen, principium, in divinis tripliciter sumitur. Nam primo Pater dicitur principium Filii per generationem. Secundo Pater dicitur cum Filio principium Spiritus Sancti per spirationem. Tertio Pater cum Filio et Spiritu Sancto vocatur communiter principium universæ creaturæ per creationem. Primo modo nomen principii soli convenit Patri; secundo modo, Patri et Filio; tertio modo, unicuique divinæ superessentiali et supersanctæ personæ. Et sicut Augustinus testatur, Pater est principium sine principio, Filius vero principium de principio, Spiritus Sanctus principium est de utroque, atque cum Patre et Filio principium est totius creaturæ.

Quæritur ergo quum dicitur, Pater est principium sine principio, utrum principium dicatur essentialiter, an notionaliter. Videtur quod non essentialiter, quia essentia non est principium Filii: nec notionaliter, quia non sumitur ibi pro innascibilitate, quæ non dicitur directe respective, principium autem respective dicitur; nec pro paternitate, quæ dicitur solum respectu Filii, principium vero dicitur non solum respectu Filii, sed et respectu Spiritus Sancti; nec pro communi spiratione, quum illa conveniat Filio, cui non convenit esse principium sine principio. — Similiter quæritur, quum Filius dicitur esse principium de principio, qualiter sumatur ibi principium. — Conformiter quum Spiritus Sanctus dicitur esse principium de utroque, quæri potest qualiter accipiatur ibi principium.

Et respondendum, quod notiones seu proprietates vel relationes aliquando designantur distincte, sicut dum dicitur, paternitas, filiatio, processio; aliquando indistincte, ut quum dicitur, principium, origo, simile vel æquale. Quum itaque dicitur, Pater est principium sine principio, circumlocutio illa dicit paternitatem et innascibilitatem, tamen confuse. Quum etenim dicitur, sine principio, importatur notio innascibilitatis, qua Pater est non ab alio; quum vero dicitur, principium, notatur a quo alius, insinuaturque notio paternitatis, sed indistincte a communi notione, quæ est activa spiratio. Dicitur ergo Pater principium sine principio secundum notiones duas, non secundum unam dumtaxat, attamen confuse et indistincte. — Similiter dum Filius nominatur principium de principio, secundum notiones plures et indistincte hoc dicitur. Quum enim dicitur, de principio, designatur esse ab alio, sicque filiatio importatur, sed indistincte; quum vero dicitur, principium, notatur quod aliquis sit ab eo, sicque notio spirationis activæ importatur indistincte. Dicitur ergo Filius principium de principio notionaliter secundum plures (videlicet duas) notiones et indistincte. — Porro quum dicitur Spiritus Sanctus principium de utroque, principium dicit essentiam, sed supponit pro persona Spiritus Sancti propter adjunctum illud, de utroque, sicut quum dicitur, Deus de Deo. Vel dicendum, quod quum dicitur, principium de utroque, duplex ordo notatur per hoc nomen, principium: quia secundum nomen suum dicit ordinem ad creata, sed virtute præpositionis adjunctæ dicit ordinem quasi ad prius, sicque notat ordinem qui est processio seu passiva spiratio. — Hæc Alexander.

Circa hæc ait Bonaventura: In divinis est vera et completissima emanatio seu origo. Ad hoc autem quod sit perfectissima, est necesse quod emanans habeat cum producente æqualitatem omnimodam ac in substantia unitatem, quia nihil potest Deo æquari nisi Deus. Ut ergo origo et emanatio ista convenienter atque catholice exprimatur, recipienda sunt nomina exprimentia originis veritatem, et refutanda sunt nomina designantia imperfectionem, diversitatem et inæqualitatem. Quoniam ergo principium et principiatum dicunt originis veritatem, utrumque recipitur in divinis, præsertim principium; non autem posterius, quod dicit imperfectionem; neque initium, quod dicit imperfectam durationem, puta inceptionem; nec causa, quæ importat diversitatem, quoniam causa describitur, ad cujus esse sequitur aliud; nec finis respectu divinæ personæ, quia finis est principalior mediis ordinatis in ipsum. Nomen vero producentis et producti convenit in divinis: quia possibile est productum producenti æquari. — Quum ergo objicitur, quod ad principium sequitur prius, et prius dicitur per relationem ad posterius; ad hoc responsum est supra: et dici potest, quod sicut juxta Hilarium, Pater est major, non tamen est Filius minor;2 sic quamvis Pater dicatur prior, non tamen Filius posterior. Hæc Bonaventura.

Istud autem supra clarius est expressum. Et quamvis Bonaventura hic dicat quod principiatum dicitur in divinis, Thomas tamen et alii quidam (ut patuit supra) dicunt quod principiatum non convenit divinæ personæ ob causam præhabitam.3 Istud tamen in quid nominis pro magna parte stare videtur.

Denique Thomas: Ad significandum, inquit, divinarum originem personarum, uti oportet nominibus competentibus modo illius originis: in qua plane origine tota essentia unius personæ in alia persona suscipitur. Hinc ad designandum ordinem illius originis non congruit nomen hoc, causa. Primo, quoniam omnis causa vel est extra essentiam, ut causa efficiens et finalis, vel est pars essentiæ, sicut materia et forma. Secundo, quoniam omnis causa habet ordinem principii ad esse sui causati, quod per ipsam constituitur. Pater autem non habet aliquem ordinem principii ad esse Filii sui, quemadmodum nec ad proprium esse, quum unum et idem sit esse amborum, sicut et una essentia. Ideo Pater non est causa Filii sui, sed principium: quia principium dicit ordinem originis absolute, non determinando aliquem modum qui ab origine personarum sit alienus. Invenitur namque principium quoddam quod non est extra essentiam principiati, ut punctus, a quo fluit linea; et est quoddam principium quod non habet influentiam ad esse principiati, sicut terminus a quo dicitur principium motus, et mane principium est diei. Nomen vero auctoris addit super rationem principii hoc quod est non esse ab alio. Ideo solus Pater dicitur auctor, quamvis et Filius vocetur principium notionaliter. Hæc in Scripto. forma sint partes essentiæ, secundum opinionem multorum; tamen in substantiis separatis forma est tota essentia, sicut et ipsemet Thomas in tractatu suo de Esse et essentia alibique fatetur.

Insuper in prima parte Summæ, quæstione tricesima tertia: Principium, inquit, nihil aliud significat quam id a quo aliquid procedit. Quumque Filius procedat a Patre, constat quod Pater sit ejus principium. Græci autem etiam dicunt Patrem esse causam Filii. Sed Latini nomine cau sæ non utuntur in divinis, propter causas jam tactas. Principium namque communius est quam causa, sicut et causa quam elementum. Similiter Græci concedunt Filium ac Spiritum Sanctum principiari: quod non est in usu doctorum nostrorum. Quamvis enim attribuamus Patri aliquid auctoritatis respectu Filii ratione principii, nil tamen ad subjectionem minorationemve pertinens attribuimus Filio aut Spiritui Sancto, ut vitetur omnis errandi occasio. Quamvis etiam nomen principii quantum ad id a quo nomen ipsum imponitur ad significandum, videatur a prioritate sumptum, quia in creaturis principium aliquo modo prius est principiato; non tamen prioritatem significat, sed originem. Hæc in Summa. — Ex quibus patet solutio ad objecta. art. 1. Ægidius autem quamvis in conclusione horum concordet cum Thoma, concedendo quod Pater sit principium Filii et non causa, declarationem tamen Thomæ redarguit. Quia ut ait ipse Ægidius, sicut nullum principium in rebus creatis plenarie repræsentat rationem qua Deo Patri convenit esse principium Filii sui, sic nulla causa in creaturis hoc repræsentat; et sicut una causa magis repræsentat hoc quam alia, ita et unum principium. Ratio autem causæ potissime convenit fini; ratio principii, causæ efficienti in creaturis; ratio elementi, causæ materiali; ratio essentiæ, causæ formali. Sicque secundum processum declarationis Thomæ jam habitum, non plus competeret Deo ratio principii quam ratio causæ.

Verum reprehensio ista Ægidii est inepta, sicut ex verbis Thomæ facile est probare. Ratio namque principii quanto communior et illimitatior, tanto congruentior est in divinis. Quum ergo in ratione et descriptione principii nil contineatur quod deroget simplicitati divinæ aut emanationi distinctionive personarum, sicut in descriptione causæ, qua dicitur, Causa est ad cujus esse sequitur aliud; palam est quod ratio principii magis quam ratio causæ congruat in divinis. Hoc breviter tetigisse sufficiat, quia Ægidius nimis prolixe ista prosequitur.

Objecta pro majori parte soluta sunt. Tamen ad primum dicendum, quod quamvis in creaturis ad esse principii sequitur ordo prioris et posterioris, quia in rebus creatis effectus est imperfectior causa et dependens aliquo modo ab illa; non tamen ita est in divinis, ubi productum omnino æquale est producenti in omni perfectione. Quum autem nomina creaturarum transferimus ad divina, abjicimus quidquid imperfectionis adjunctum est. — Hinc quoque in divinis persona producens non est formalior, actualior aut principalior producta: quia in Deo nulla potentialitas, nulla dependentia, nulla imperfectio est adjuncta, nec non esse præcedit esse; sed potius est ibi processus actus ab actu, et puri actus a puro actu, prout ista superius suis locis diffusius sunt expressa.4 — Patet igitur ex prædictis, quod principium in divinis semper dicitur relative: sed dum persona vocatur principium alterius divinæ personæ, notatur relatio notioque realis; dum vero Deus Trinitas seu quæcumque divina persona appellatur principium creaturæ, insinuatur relatio rationis in Deo, atque realis in creaturis.

Footnotes

  1. Act. xx, 35. ↩

  2. dist. ix. ↩

  3. tom. XIX, p. 423 D et s. ↩

  4. dist. II, q. 5, etc. ↩

Chapter 196 of 271