Quæstio 2
Secundo quæritur, An principium dicatur univoce de Deo respectu unius personæ ad aliam, et respectu ad creaturam; an etiam univoce accipiatur principium, dum Pater dicitur principium Filii, et quum ipse Pater ac Filius feruntur principium Spiritus Sancti.
Videtur quod non. Primo, quia nihil univoce convenit Deo et creaturis; alia etiam ratione, notione et relatione dicitur Pater principium Filii, et alia Spiritus Sancti. — Secundo, æternum et temporale non univocantur in aliquo. Sed Pater est principium Filii ab æterno, creaturarum autem ex tempore.
In oppositum est, quod una et eadem ratione Pater dicitur principium Filii, principium Spiritus Sancti, et principium creaturarum. Dicitur enim principium Filii, sicut jam patuit, quoniam Filius ab ipso procedit. Eadem autem ratione dicitur principium Spiritus Sancti et etiam creaturæ. Ideo dicit S. Basilius, quod Filio commune est cum creaturis, accipere esse a Patre.
Ad hoc respondet Albertus: Principium dupliciter accipi potest. Primo, a communi ratione accipiendi ab alio: et hoc commune, seu ratio ista communis, convenit principio æterno et temporali per prius et posterius, ut innuit Basilius. Hoc quoque commune univocum est ad generationem et spirationem, id est, univoce competit
Patri respectu productionis Filii et productionis Spiritus Sancti, univocatione non generis vel speciei, quoniam in divinis non est ratio universalis, sed proportionis: quæ proportio fundatur super hoc commune, quod sicut Filius non a se sed ab alio habet essentiam, ita et Spiritus Sanctus. Si autem accipiatur ratio principii a speciali modo accipiendi, videlicet per generationem aut spirationem vel creationem, tunc triplici ratione diceretur de tribus. — Quamvis ergo nihil univocum sit æterno et temporali, aliquid tamen est
Circa hæc loquitur Alexander: Principium secundum hos tres modos non æquivoce dicitur, sed secundum analogiam, hoc est secundum prius et posterius secundum intelligentiæ rationem, hoc est secundum ordinem intelligendi. Esse namque alicujus principium, idem est quod origo ad illud. Esse autem origo ad alium, est vel ex substantia propria vel non de substantia. Si non de substantia, sic dicitur principium creaturæ Trinitas ipsa. Si de substantia, hoc est vel per modum naturæ et per generationem, sicque Pater est principium Filii; vel per modum voluntatis et spirationem, et sic Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti. — Si autem objiciatur, quod paucitas seu pluralitas suppositorum non mutat nominis rationem: nam homo univoce dicitur de paucis et multis individuis suis. Sed principium modis præfatis acceptum, non differt nisi secundum paucitatem et pluralitatem suppositorum, videlicet quoniam solus Pater est principium Filii, Pater et Filius sunt principium Spiritus Sancti, Pater vero et Filius et Spiritus Sanctus sunt principium creaturarum. Dicendum, quod principium in divinis non solum differt secundum paucitatem et pluralitatem suppositorum, sed secundum rationem principii, eo quod principium uno modo est de substantia sua producens alterum, alio modo ex nihilo. Producere autem de se et producere ex nihilo aut ex alio, sunt actus differentes ratione et definitione.
B Hæc Alexander.
Insuper de hac et præcedenti quæstione scribit Bonaventura: Nomen aliquod accipi differenter in divinis, potest esse tripliciter: primo, quoad suppositum; secundo, quoad significatum; tertio, quantum ad connotatum. Primo modo differenter accipitur nomen hoc, Deus, quum dicitur, Deus est trinitas, et, Deus generat: quia in prima accipitur pro natura, in secunda pro persona. Et hoc non inducit aliquam multiplicitatem aut æquivocationem. Secundo modo contingit nomen differenter accipi quantum ad significatum, secundum quod nomen in una sui acceptione significat essentiam, in alia personam: sicut hoc nomen, pater, quum dicitur, Pater unigeniti Filii, et, Pater noster. Et hoc inducit æquivocationem, quoniam est diversitas significationis non in re ipsa, sed in significando. Tertio modo contingit nomen differenter accipi ratione connotati: quemadmodum principium dictum essentialiter, connotat effectum in creatura; dictum vero personaliter, nil connotat creatum. Et istud inducit multiplicitatem secundum analogiam, non secundum æquivocationem. Secundum analogiam quidem, quoniam nomen accipitur pro diversis seu diversa importat quæ non habent nisi unitatem proportionis: idcirco necesse est ibi incidere analogiam; non æquivocationem: quia æquivocatio plures habet institutiones, atque pro qualibet determinate accipitur, ut in hoc nomine, canis; sed non ita se habet principium, quia impositum est ab actu producendi aut principiandi, non creandi, nec generandi. Hinc sicut producere, de productione unigeniti Filii et de productione creaturæ non dicitur æquivoce, sed analogice; ita et nomen hoc, principium, secundum has tres comparationes accipitur differenter. Hæc Bonaventura.
Idem Petrus: et addit quod quamvis hoc tertio modo sit analogia, si tamen accipiamus Creatorem et creaturam quantum ad res, est æquivocatio, quia res illæ maxime distant et differunt; sed quantum ad rationes imponendi nomina, potest ibi esse convenientia aliqua et analogia secundum prius et posterius. Hæc Petrus.
Porro positio Thomæ prorsus concordat præinductæ responsioni Alberti. Attamen quoniam planior est, breviter est tangenda. Idem, inquit, judicium est de principio et origine super quam ratio fundatur principii. Potest autem origo considerari dupliciter. Primo, secundum communem rationem originis, quæ est aliquid ab alio esse: sicque una ratio est communis ad cor originem personarum et creaturarum, non communitate univocationis, sed analogiæ; conformiter nomen principii. Considerari etiam potest secundum determinatum modum originis: et ita sunt diversæ ac speciales rationes originis atque principii. Verum hoc non facit æquivocationem: imo sic, secundum Philosophum, ratio animalis secundum unumquodque, id est secundum quamlibet speciem ejus, est alia. Hæc Thomas in Scripto.
Richardus quoque concordat, dicendo: Principium non dicitur univoce de Deo respectu emanationis personæ et respectu creaturæ, quia ratio principii non invenitur æqualiter utrobique. Principiatio namque creaturarum est quasi quid exemplatum a principiatione personæ divinæ: per prius ergo reperitur ratio principiationis in productione personæ quam creaturæ. Nec tamen dicitur pure æquivoce, quoniam major exstat illa communitas quam vocis solius. Ratio ergo principii analogice dicitur de Deo prout est principium divinæ personæ et prout est principium creaturæ. Et loquor de principio ratione habitudinis suæ, non ratione potentiæ in qua radicatur hæc habitudo. — Si autem objiciatur: id quod convenit divinæ essentiæ et personæ, convenit eis univoce, quemadmodum essentia et persona sunt idem. Sed producere ad intra convenit Deo ex parte personæ; creare vero, essentialiter et ex parte naturæ. Ergo hi actus conveniunt Deo univoce. Dicendum, quod major est vera quando aliquid absolutum dicitur de utroque, sicut quum dicitur, Essentia est æterna, et persona est æterna; et item, quando aliquid dicitur de utroque per relationem ad creaturam, ut si dicatur, Deus est principium creaturæ, Pater est principium creaturæ: quia tunc ratio principii est eadem utrobique. Sed ita non est quum aliquid dicitur de una persona per relationem ad aliam, et de essentia in relatione ad creaturam. Hæc Richardus.
Præterea Scotus videtur a dictis aliqualiter dissentire. Loquendo, inquiens, de principio quo quis producit, sic non univoce dicitur; sed principium essentiale dicit respectum ad extra et relationem rationis, et in quantum est principium originis ad intra, est realis relatio. Talia vero non habent univocum aliquod, sicut nec homo mortuus et homo vivus. Nam relatio rationis est relatio secundum quid. Si autem loquamur de principio personalitatis prout dicitur de generante et spirante, sic est univocum principium, quemadmodum relatio dicitur univoce de paternitate et filiatione, similiter generatio, productio et spiratio dicuntur univoce. Unde de istis est conceptus communis, non tantum vox, sed salvatur conceptus talis in hoc et in illo principio. — Si autem objiciatur, quod principiatio Filii est per modum intellectus, et principiatio Spiritus Sancti per modum voluntatis, quæ non sunt ejusdem sed alterius rationis: ergo principium respectu generationis et spirationis prædicatur æquivoce. Respondendum, quod principium ad extra et ad intra non sunt rationis ejusdem, sed emanationes illæ ad intra sunt ejusdem rationis, non sicut res ejusdem speciei, sed sicut genus est principium idem commune. Unde sicut homo et leo habent aliquod commune in quid, ut animal, quod prædicatur de eis in quid, quamvis differant sub animali propriis rationibus; sic principiare Filium et principiare Spiritum Sanctum propriis rationibus differunt, et tamen habent principium commune univocum in quid. Hæc Scotus.
Cujus responsio videtur dissonare a positione Alexandri et Alberti, dicentium quod principium in divinis dicitur univoce respectu generationis et spirationis, non univocatione generis aut speciei, sed proportionis. Hæc tamen dissensio in se parva videtur, et forsitan magis consistens in modis loquendi quam in re.
Durandus demum hic infert opinionem quorumdam qui dicunt quod nomen principii dicitur univoce, quum Deus dicitur principium creaturarum et una persona fertur principium alterius personæ divinæ. Quod probant sic: Quod non variat conceptum minus communem, non variat conceptum magis communem. Quæ enim sunt unus triangulus, sunt una figura, non econverso, ut quinto Metaphysicæ patet. Sed causa est minus commune quam principium. Ergo quod non variat conceptum causæ, non variat conceptum principii. Sed causare in aliena natura et in propria, non variat conceptum causæ. Nam eadem secundum numerum, variat rationem principii variatione quæ est secundum quid et simpliciter. — Idcirco dicendum, quod principium dicitur analogice in divinis respectu unius personæ ad aliam et respectu creaturarum. Eadem quippe ratio est de potentia et de principio, quum potentia sit principium transmutandi aliud, vel transmutandi ab altero. Sed potentia non dicitur univoce de potentia creandi et de potentia generandi in Deo: alioqui potentia generandi contineretur sub omnipotentia sicut creandi potentia. Ergo principium non dicitur univoce de principio generandi ac spirandi, quæ intrinsece sunt in Deo, et de potentia creandi, sed analogice. Hæc Durandus.
Postremo, ad intelligendum hæc confert quod hic scribit Ægidius: Tam divinarum personarum quam creaturarum emanatio est a Deo per intellectum et voluntatem; diversimode tamen, quoniam actus intelligendi quo Deus intelligit se, et actus volendi quo vult se, est ratio intelligendi volendique alia, et per consequens causandi ea. Porro intelligendo se producit Filium, et volendo se producit Spiritum Sanctum: sicque productio divinarum personarum est causa et ratio productionis creaturarum. Non ergo eadem ratione producit ad intra et ad extra, nisi secundum prius et posterius. Hæc Ægidius, qui ista prolixissime scribit.
Objectorum solutio patet ex dictis.
QUÆSTIO III
Tertio quæritur, De quo per prius dicatur in Deo principium, an respectu emanationis ad intra, vel potius respectu productionis ad extra.
Et ex dictis sequi videtur, quod per prius respectu emanationis ad intra, quum illa sit prior et dignior, exemplar quoque et causa principiationis ad extra. Verumtamen ad hoc videntur diversi diversimode respondere.
Itaque Thomas respondet in Scripto : Processio creaturarum ex processione est divinarum personarum : hinc absolute loquendo, per prius dicitur principium respectu personæ et productionis ad intra, quam respectu creaturarum. Verumtamen intuendum, quod in principio secundum quod dicitur respectu creaturæ, est considerare ipsam habitudinem ad creata, quæ temporalis est, et id in quo habitudo illa fundatur, videlicet virtus et operatio Dei, in quibus tamen non est ratio principii ad extra, nisi quasi habitualiter : sicque secundo modo considerando principium, ipsum principium per prius dicitur respectu creaturæ, quam respectu divinæ personæ, cujus principii ratio consistit in proprietate. Et istud est verum per modum quo secundum intellectum essentiale dicitur prius notionali; sed hoc non est nisi secundum quid. Hæc Thomas.
Concordat omnino Albertus, ponitque simile de potentia generandi et potentia creandi, ut dictum est supra.
Circa hæc ait Durandus : Principium (inquiens) dupliciter accipi potest : primo, pro eo quod est ratio productivi; secundo, pro actuali habitudine seu relatione producentis ad productum. Si igitur primo modo sumatur principium, prius competit in divinis respectu creaturarum : quoniam creaturæ plus participant de ratione causati et principiati, quam persona divina producta. Creatura namque est aliud a Creatore; non autem persona producta, a persona divina producente. Si vero principium accipiatur pro actuali habitudine seu relatione principii productivi ad productum, sic principium per prius dicitur respectu personæ divinæ productæ, quum habitudo et relatio inter personas sit realis et æternalis, relatio autem Dei ad creaturas est solum relatio rationis. Hæc Durandus.
Cujus verba non videntur posse salvari.
A De ratione enim veræ productionis non est substantialis distinctio inter producentem atque productum, sed sufficit distinctio personalis. Imo ut Alexander, Thomas, Bonaventura et alii quidam declarant, ad perfectissimam emanationem atque verissimam generationem id pertinet ut genitum ac productum eamdem numero naturam habeat cum gignente, ut sit ei plenarie simile et æquale, sicut est in divinis, quamvis ad hoc cognoscendum naturalis ratio non pertingat, nec in creaturis ita inveniatur. Quemadmodum ergo paternitas et generatio, teste Apostolo, per prius convenit Deo quam creaturis, quamvis Filius in divinis non distinguatur substantialiter a Patre;1 ita et productio, quamvis producentis et producti una numero sit natura. Ad hoc valent et aliæ rationes ad hoc probandum inductæ. Rursus, sicut fecunditas convenit Deo eminentius per comparationem ad emanationem ad intra, quam quoad creaturarum productionem, sic et ratio principii et activa productio.
B Hinc substantialis identitas producti cum producente, rationem et perfectionem productivi principii seu productionis ac principii non minuit, sed complet et perficit. Hinc Ægidius et Richardus absolute concedunt, quod principium in divinis per prius dicitur respectu divinæ personæ, præsertim quia esse principium divinæ personæ competit ab æterno personæ divinæ producenti.
C Postremo de hoc Alexander sic loquitur : Quæritur cui primo conveniat ratio principii. Ad quod potest absolute dici, quod principium per prius dicitur de principio generationis quam creationis ; tamen quoad humanam intelligentiam est econtra, quoniam ordinem æternorum non noscimus nisi per ordinem creaturarum. — Quæritur etiam, utrum principium prout dicitur essentialiter, prius sit secundum ordinem intelligendi, quam principium secundum quod dicitur notionaliter. Dicendum, quod duplex est ordo intelligendi. Unus secundum apprehensionem naturalis rationis : sicque ratio principii essentialiter sumpti est prior, quoniam ratio naturalis prius accipit de essentia quod sit principium absolute, quam intelligat quod in divinis persona principium sit personæ. Alius ordo est secundum fidei apprehensionem : et sic prior est ratio principii notionaliter dicti. Fides etenim docet personam prius esse principium divinæ personæ, quam personam seu Deum esse principium creaturæ. Hæc Alexander.
Footnotes
-
Ephes. III, 15. ↩
Chapter 197 of 271