Skip to the text

Distinctio 29

A. De principio, quod relative dicitur, et multiplicem notat relationem.

EST præterea aliud nomen multiplicem notans relationem, scilicet principium. Dicitur enim principium semper ad aliquid: et dicitur Pater principium, et Filius principium, et Spiritus Sanctus principium, sed differenter. Nam Pater dicitur principium ad Filium et ad Spiritum Sanctum. Unde Augustinus in quarto libro de Trinitate ait: Pater est principium totius divinitatis, vel si melius dicitur, deitatis:1 quia ipse a nullo est. Non enim habet de quo sit, vel de quo procedat; sed ab eo et Filius est genitus, et Spiritus Sanctus procedit. Non ergo dicitur principium totius deitatis, quod vel sui vel divinæ essentiæ principium sit, sed quia principium est Filii et Spiritus Sancti, in quibus singulis tota divinitas est. Filius ad Spiritum Sanctum dicitur principium. Spiritus vero Sanctus non dicitur principium nisi ad creaturas, ad quas Pater etiam dicitur principium, et Filius, et Trinitas ipsa simul, et singula personarum principium dicitur creaturarum. Pater ergo principium est sine principio, Filius principium de principio, Spiritus Sanctus principium de utroque, id est de Patre et Filio.

Aug. Contra Maximinum, lib. II, c. 17, n. 4.

B. Quod ab æterno Pater est principium, et Filius; sed Spiritus Sanctus non, imo cœpit esse principium.

Et Pater ab æterno principium est Filii, et Pater et Filius principium Spiritus Sancti: quia Filius est a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque. Spiritus vero Sanctus non ab æterno principium est, sed esse cœpit: quia non dicitur principium nisi ad creaturas. Quum ergo creaturæ esse cœperunt, et Spiritus Sanctus esse cœpit principium earum. Ita etiam Pater et Filius esse cœpit cum Spiritu Sancto unum principium creaturarum, quia creaturæ esse cœperunt a Patre et Filio et Spiritu Sancto. Et dicuntur hi tres, non tria, sed unum principium omnium creaturarum, quia uno eodemque modo principium rerum sunt. Non enim aliter sunt res a Patre, et aliter a Filio, sed penitus eodem modo. Ideo Apostolus intelligens hanc Trinitatem esse unum principium rerum, ait: Ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia.2 Quum vero audimus omnia esse ex Deo, ut ait Augustinus de Natura boni, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturalia sunt. Non enim ex ipso sunt peccata, quæ naturam non servant, sed vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur. Omnium ergo quæ naturaliter sunt, unum principium est Pater cum Filio et Spiritu Sancto: et hoc esse cœpit. Ab æterno autem Pater principium est Filii generatione, et Pater et Filius unum principium Spiritus Sancti.

Aug. de Natura boni, c. 28. naturaliter

Unde Augustinus in quinto libro de Trinitate ita ait: Dicitur relative Pater, idemque relative dicitur principium. Sed Pater ad Filium dicitur, principium vero ad omnia quæ ab ipso sunt. Et principium dicitur Filius. Quum enim diceretur ei: Tu quis es? respondit: Principium, qui et loquor vobis.3 Sed numquid Patris principium est? Imo creatorem se voluit ostendere, quum se dixit esse principium, sicut et Pater principium est creaturæ, quia ab ipso sunt omnia. Quum vero dicimus et Patrem principium, et Filium principium, non duo principia creaturæ dicimus, quia Pater et Filius simul ad creaturam unum principium est, sicut unus creator. Si autem quidquid in se manet, et gignit vel operatur aliquid, principium est ejus rei quam gignit vel ejus quam operatur; non possumus negare etiam Spiritum Sanctum recte dici principium, quia non eum separamus ab appellatione creatoris: quia scriptum est de illo, quod operetur.4 Et utique in se manens operatur: non enim in aliquid eorum quæ operatur, ipse mutatur et vertitur. Unum ergo principium ad creaturam cum Patre et Filio est Spiritus Sanctus, non duo vel tria prin-

Id. de Trinitate, lib. V, n. 14. cipia. Ecce aperte ostendit Augustinus, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse unum principium rerum creatarum, id est uno eodemque modo esse principium: et illum modum satis aperuit, quia scilicet operantur omnia; et quia similiter operantur hi tres, ideo unum principium esse dicuntur. simul

C. Hic ostendit, quomodo Pater sit principium Filii, et ipse et Filius principium Spiritus Sancti.

Aug. de Trinitate, lib. v, n. 15. et

Deinde in eodem libro continue ostendit, quomodo Pater dicatur principium ad Filium, et ad Spiritum Sanctum ipse et Filius, dicens ideo Patrem esse principium Filii, quia genuit eum, et Patrem et Filium esse principium Spiritus Sancti, quia Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque. Ait enim ita: Si gignens ad id quod gignitur principium est, Pater ad Filium principium est, quia genuit eum. Utrum autem et ad Spiritum Sanctum principium sit Pater, quia dictum est, De Patre procedit, non parva quæstio est.5 Quod si ita est, non jam principium ejus tantum erit rei quam gignit vel facit, sed et ejus quam dat et quæ procedit ab ipso. Si ergo quod datur vel quod procedit, principium habet a quo datur vel procedit, fatendum est Patrem vel Filium unum principium esse Spiritus Sancti, non duo principia. Sed sicut Pater et Filius ad creaturam relative unus creator et unus Dominus dicitur, sic relative ad Spiritum Sanctum, unum principium. Ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus Sanctus unum principium sunt, sicut unus creator et unus dominus. Ecce habes quod Pater principium Filii dicitur, quia genuit eum. Qua ergo notione est Pater, ea principium Filii dicitur, id est generatione, secundum quam etiam dicitur auctor Filii.

Hilar. de Trinitate, lib. iv, n. 9.

Ibid. n. 6.

Unde Hilarius in quarto libro de Trinitate ita ait: Ipso quo Pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur, id nomen habens quod neque ex alio profectum intelligatur, et ex quo is qui genitus est, substitisse doceatur. Novit Ecclesia unum innascibilem Deum, novit unigenitum Dei Filium. Confitetur Patrem ab origine liberum, confitetur et Filii originem ab initio; non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili; non per se ipsum, sed ab eo qui a nemine est, natum ab æterno, nativitatem scilicet ex paterna æternitate sumentem. Edita est hic fidei professio, sed professionis ratio nondum exposita est, et ideo quærenda, scilicet quomodo intelligendum sit quod ait, Filii originem esse ab initio, et non ipsum esse ab initio, sed ab ininitiabili. Hoc utique subdens, determinavit quomodo acceperit initium, inquiens originem Filii esse ab initio, ac si diceret: Non ita intelligas originem Filii esse ab initio, quasi ipse Filius habeat initium, sed quia ipse est ab ininitiabili, id est a Patre, a quo sunt omnia. Nam licet Filius sit principium de principio, non est tamen concedendum quod Filius habeat principium. Quumque Filius sit principium de principio, et Pater principium non de principio, non est principium de principio principium sine principio, sicut Filius non est Pater; neque tamen duo principia, sed unum, sicut Pater et Filius non duo creatores, sed unus creator.

D. Quum Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti, quæritur an eadem notione.

Unum autem principium sunt Pater et Filius, non tantum creaturarum, ut dictum est supra, sed etiam Spiritus Sancti. Ideo quæri solet, utrum eadem notione Pater sit principium Spiritus Sancti et Filius, an sit alia notio qua Pater dicatur principium Spiritus Sancti, et alia qua Filius. Ad quod dicimus, quum Pater dicatur principium Spiritus Sancti et Filius, quia Spiritus Sanctus procedit vel datur ab utroque, nec aliter procedit vel datur a Patre quam a Filio, sane intelligi potest, Patrem et Filium eadem relatione vel notione principium dici Spiritus Sancti. Si vero quæritur, quæ sit illa notio quam ibi notat principium, nomen ejus non habemus; sed non est ipsa paternitas vel filiatio, imo notio quædam quæ Patris est et Filii, quia ab æterno Pater et Filius unum principium est Spiritus Sancti. Donator autem, ut prædictum est, dicitur Pater vel Filius ex tempore, sicut Spiritus Sanctus donum vel donatum.

SUMMA

DISTINCTIONIS VICESIMÆ NONÆ

IN hac distinctione specialiter edocetur, qualiter nomen principii conveniat in divinis, videlicet quomodo conveniat Patri respectu Filii, Patri quoque et Filio respectu Spiritus Sancti, imo et toti superdignissimæ Trinitati respectu creaturarum.6 Sicque tractatur hic de notione conveniente Patri ac Filio respectu Spiritus Sancti: quam notionem Augustinus in littera dicit innominatam, quia videlicet suo tempore non fuit ei nomen impositum.7 Nunc autem vocatur communis spiratio: quod complexum accipitur in virtute unius vocabuli. Hæc quoque notio quæ est communis spiratio, quamvis sit una quatuor relationum in divinis, non tamen est relatio personalis, id est constitutiva personæ, sed convenit Patri ac Filio, qui sunt duæ personæ. Hinc etiam non est proprietas personæ, quia non convenit tantum uni personæ; nec est proprietas personalis, quia nullam personam constituit.

Footnotes

  1. Aug. de Trinitate, lib. IV, n. 29. ↩

  2. Rom. XI, 36. ↩

  3. Joann. VIII, 25. ↩

  4. I Cor. XVI, 6. ↩

  5. Joann. xv, 26. ↩

  6. * datum ↩

  7. D supra. ↩

Chapter 195 of 271