Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An sit una proprietas aut notio in Patre et Filio, secundum quam dicuntur principium Spiritus Sancti, utpote communis spiratio.

Videtur quod non. Primo, quoniam una et eadem notio non est nisi in uno subsistente : Pater autem et Filius sunt duæ subsistentes personæ. Non est ergo in eis notio una. — Secundo, agere est suppositi seu personæ. Si ergo Patri ac Filio una et eadem convenit actio, puta activa spiratio, videtur quod sint una persona.

In contrarium sunt quæ scribuntur in littera atque communis theologorum doctrina.

Ad hoc Alexander respondet : Pater et Filius spirant Spiritum Sanctum secundum aliquid unum in eis, ut docet Isidorus in libro suo de Trinitate, Anselmus quoque in libro de Processione Spiritus Sancti. Ad quod etiam in littera adducuntur testimonia Augustini. Pater enim et Filius sunt unum in natura et in voluntate ac in potentia spirativa : sicque ab eis procedit amor. amborum immediate a voluntate eorum non essentialiter sed notionaliter sumpta, ut jam ante sæpius dictum est clarius. Etenim Spiritus Sanctus est amor et emanatio voluntatis. Hæc Alexander.

Thomas quoque hic scribit : Una numero notio est Patris ac Filii secundum quam dicuntur et sunt principium, imo et unum principium, Spiritus Sancti. Distinctionem enim rerum secundum formam non invenimus nisi dupliciter : primo, secundum quod commune distinguitur per plures rationes aut differentias speciales, quemadmodum genus dividitur in species plures; alio modo, secundum quod natura specialis distinguitur in plura secundum numerum. Hic autem secundus modus non potest esse in divinis. Primo, quoniam multiplicatio unius speciei secundum numerum non est ex aliquo formali adjuncto, sed ex principio materiali diviso : ratio namque speciei specialissimæ constituitur per adventum ultimæ formæ. In divinis vero non consistit materia. Quumque natura communis non multiplicetur nisi secundum esse quod in individuis habet, eo quod tota quidditas in specie sit completa, in divinis autem non est nisi unum esse; non potest aliquid secundum rationem specialem in divinis sumptum multiplicari numero. Relinquitur ergo quod quidquid est in divinis, aut remaneat indistinctum et numero unum, sicut divina essentia tribus personis communis; vel habeat rationem communem distinguibilem secundum plures rationes speciales, sicut relatio communis est tribus, non tamen una numero. Quum ergo spiratio dicat specialem rationem principii secundum specialem modum originis, impossibile est quod ipsa sit nisi una in Patre et Filio. Hæc Thomas.

Verum contra hæc solito sibi more instat Ægidius, quia relatio sicut et accidentia communiter, quamvis non habeant materiam ex qua, habent tamen materiam in qua; quumque communis spiratio conveniat Patri et Filio, qui sunt duo supposita, in quibus est ipsa spiratio tanquam in materia, videretur secundum hæc, quod penes illa supposita numeraretur. Sed ista objectio non est apta, quum in divinis relatio non sit accidens, nec in aliquo ut in materia, imo est subsistens persona.

Verumtamen Thomas hoc loco in solutione tertii argumenti effatur : Ex hoc quod Pater convenit cum Filio in aliqua notione, videlicet communi spiratione, non dicitur magis unum esse cum Filio quam cum Spiritu Sancto. — Hoc autem non videtur posse defendi, quoniam istud est per se notum et omnibus clarum, quod sicut entia tanto minus unum sunt, quanto plus ab invicem disconveniunt; sic tanto plus unum sunt, quanto magis in aliquo conveniunt : et hoc in divinis potissime ita est, ubi nullum est accidens. Propter quod convenientia personarum non attenditur nisi in his quæ realiter idem sunt cum personis. Unde et activa spiratio Patri Filioque communis, est realiter ipse Pater et Filius secundum quod sunt unum spirativum principium Spiritus Sancti, seu duæ personæ in una notione et actione communicantes, aut aliquid tale, prout hoc aptius atque formalius exprimi poterit.

Ex quibus patet ad objecta solutio. Verum est enim quod Pater et Filius in quantum in notione ista communicant, sunt unum subsistens principium spirativum, sicut et tres supersanctæ personæ in quantum unus creator et in quantum in una potentia creativa ac creatione activa convenientes, sunt unum subsistens principium creativum : non tamen sunt una persona, nec Pater et Filius sunt una persona, quamvis unum principium, unus creator, et ut aliqui dicunt, unus spirator. Hæc autem superius declarata sunt plenius.1

Præterea quæri hic posset, an Pater et Filius sint unum principium Spiritus Sancti; et si unum principium, an sint etiam idem principium; et rursus, an sint unus et idem spirator.2 Ad quæ supra responsiones doctorum sunt introductæ.

Postremo Richardus hic quærit, an sit peccatum aliquid veritati contrarium opinari de principiatione Spiritus Sancti. Hæc autem quæstio similis est quæstioni superius motæ, an liceat de notionibus contraria opinari.3 Imo quæstio ista Richardi reipsa eadem esse videtur quæstioni supra inductæ, an mortaliter peccent qui negant Spiritum Sanctum a Filio quoque procedere.4 Itaque ad propositam quæstionem respondet Richardus : Opinari aliquid veritati contrarium de principiatione Spiritus Sancti, quantum ad id quod nobis de ea in Scripturis expressum est vel ab Ecclesia determinatum, est peccatum erroris; et si adsit pertinacia defendendi, est hæresis. Si autem sit aliquid verum ad principiationem pertinens Spiritus Sancti, quod non habeatur in Scriptura, nec expresse determinatum sit ab Ecclesia : sic opinari aliquid illi veritati contrarium, antequam videatur ad talem opinionem sequi contrarium aliquid veritati expressæ in Scripturis aut determinatæ ab Ecclesia de principiatione Spiritus Sancti, potest esse sine peccato, si talis opinio non sit pertinaciæ juncta, nec procedat ex negligentia inquirendi quod verum est; sin autem, esset peccatum. Hæc Richardus. — Videtur quoque quibusdam, quod invincibilis error excusat simplices et indoctos.

Quæritur item hic, an esse principium creaturarum conveniat Deo ab æterno vel ex tempore. Ad quod Alexander, Albertus et Bonaventura respondent, quod si Deus dicatur principium creaturarum a potestate seu quasi ab habitu aut habituali virtute creandi, convenit ei ab æterno ; si autem dicatur principium creaturarum ab actu creandi, non convenit ei nisi ex tempore. Et quia communiter sumitur principium creandi ab actu creationis, idcirco in littera dicitur quod convenit Deo ex tempore esse principium creaturarum.

Footnotes

  1. dist. xi, q. 3. ↩

  2. dist. xi, q. 4. ↩

  3. dist. xxvi, q. 5. ↩

  4. tom. XIX, p. 463A' et s. ↩

Chapter 198 of 271