Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur, An aliquid conveniat invariabili Deo ex tempore seu de novo atque per accidens.

Videtur quod non. Primo, quoniam sicut enti mutabili, prorsus instabili, diversa conveniunt ratione suæ instabilitatis; sic enti invariabili, æternaliter uniformi, semper conveniunt eadem. Quum ergo Deus gloriosus et excelsus sit summe incomparabiliterque invariabilis et uniformissime habens se, semper eadem prædicantur de eo, et nunquam quidquam de novo. — Secundo, prædicatum affirmativum insinuat aliquid inesse aut convenire subjecto. Quidquid vero est in Deo aut convenit ei, est ipsemet Deus, nec realiter differt ab ejus essentia. Sed nullum temporale est Deus, nec aliquid tale prædicatur de æterno: ergo nihil de novo aut ex temquod semper seu ab æterno : quia hoc nomen, creator, nominat causam agentem per intellectum et voluntatem; ideo quamvis soli conveniat Deo, et gratia essentiæ ac omnipotentiæ suæ, non tamen ab æterno, quoniam libere agit. Quidam vero dicunt, quod convenit Deo per accidens, et distinguunt duplex per accidens, scilicet, accidens inhærens, et accidens gratia alterius conveniens, quod est extraneum, nec propter se inest vel non per se : sicque dicunt, quod convenit Deo esse creatorem gratia connotati in creatura, et non gratia sui. Sed hoc ego non audeo dicere quod Deo conveniat aliquid non gratia sui, quoniam connotato potius convenit esse gratia divinæ essentiæ, quam econtra. Idcirco mihi videtur, quod hujusmodi verba seu nomina designant divinam essentiam cum habitudine ad creatum in modo significandi cui subest actus primi agentis : qui actus quamvis sit idem substantialiter cum Deo, tamen aliter significatur, et convenit Deo gratia potentiæ suæ agentis. Nec tamen convenit ab æterno, quoniam habitudinem illam quam simul cum essentia divina importat, non facit intellectus noster sine creatura ad quam Creator se habet : qui licet uno modo se habeat ab æterno, et non modo creet, modo non creet, quantum ad se, ut scilicet in se ipso unquam aliter et aliter se habeat; nihilo minus creatura modo creatur, non ante : et hoc, propter sapientiam Dei prædeterminantem ac præordinantem exitum creaturarum in esse. Idcirco non sequitur quod semper Deo conveniat : quoniam aliter est in voluntarie agentibus, aliter in his quæ agunt per solam naturam præter intentionem et voluntatem. Hæc Albertus.

Hæc in Summa sua, libro secundo, ait Udalricus : Nominum significantium substantiam Dei primo et non ex consequenti, quædam solam dicunt divinam substantiam, ut omnia nomina substantialia quæ Deo conveniunt ab æterno; quædam connotant effectum in creatura, ut dominus, rex, creator, quæ dicuntur de Deo creatura exsistente, ad quam Deus significatur referri : nam relativa simul esse oportet. Isti tamen respectus non sunt realiter nisi in creatura. Nam quamvis in ad aliquid non sit motus per se, eo quod relativa sint formæ simplices non habentes medium ut possint successive fluere de non esse ad esse, ut requirit natura motus; tamen in ad aliquid est motus per accidens : quia realis relatio consequitur motum, quoniam semper fundatur super aliquid absolutum. Nomina autem temporaliter dicta de Deo, significant divinam essentiam sub ratione creantis aut disponentis creaturam. Porro quod necessarium sit multa de Deo dici ex tempore, probatur faciliter. Nam Filius Dei ait :1 Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Ex novo autem effectu novus innascitur creaturæ respectus ad causam suam agentem. Et hoc significatur dum Deus designatur in nova et temporali habitudine ad creaturam. Horum nominum quædam prædicantur de Deo per causam, sicut quum dicitur : Deus noster, refugium et virtus, adjutor, etc.2 — Hæc Udalricus, qui plura scribit de his : quæ omitto, quia coincidunt cum prædictis.

Verum verbis Udalrici videtur objici posse, quod etiam substantiæ separatæ, in quibus non est motus proprie (successivus præsertim) secundum philosophos, habent realem relationem ad Deum, quæ non videtur consecuta motum hujusmodi, nec per motum talem innata.

Consonat Thomas : Necesse est, inquiens, aliqua de Deo dici ex tempore. Quum enim esse cujuslibet rei fluat a Deo, non solum esse universi, sed et cujuslibet partis ejus, oportet quod Deus designetur cum habitudine principii ad ea quæ sunt ab ipso. Imo etsi mundus ponatur semper fuisse, ut quidam senserunt philosophi, oportet quod nomina designantia habitudinem illam, non ab æterno dicantur de Deo : quia relatio secundum actum, exigit duo extrema actualiter esse. Idcirco non potest Deus referri ad creaturam ut actuale principium creaturæ, nisi creatura exsiste in actu : quod non semper fuit, sed ex tempore. Hoc autem non contingit de aliis quæ absolute dicuntur de Deo, quod scilicet dicantur de eo ex tempore : quia quæ absolute dicuntur, secundum proprias rationes aliquid ponunt in eo de quo prædicantur, ut quantitas, qualitas. Unde nihil horum invenitur quod non realiter sit in eo de quo vere ac proprie prædicatur. Hinc non possunt de aliquo ex tempore dici, nisi id mutetur per susceptionem ejus quod ante non habuit. Relatio autem ex sua ratione non habet quod ponat aliquid in eo de quo dicitur, sed dicit habitudinem tantum ad aliud : unde ut dictum est, invenitur relatio aliqua non exsistens realiter in eo de quo dicitur. Idcirco in talibus habitudines illæ de novo dicuntur de aliquo non per sui mutationem, sed illius ad quod dicitur.

Quum ergo objiciatur, quoniam nomina illa quæ ex tempore prædicantur de Deo, aut conveniunt ei per se, aut per accidens : dicendum, quod secundum Magistrum, ista prædicantur per accidens, non quod sit in Deo, sed in creatura. Verumtamen advertendum, quod in istis nominibus duo considerantur, videlicet habitudo sive relatio, et id super quod fundatur in Deo : quemadmodum habitudo creationis activæ habet pro fundamento in Deo virtutem divinam, cujus est educere res in esse de nihilo. Si ergo consideretur hoc quod habent pro fundamento, dicuntur per se, et Deo conveniunt ab æterno quantum ad illud, quia essentia, virtus et operatio ab æterno est in Deo. Sed quantum ad habitudinem, per accidens dicuntur de Deo. Accidens vero dupliciter sumitur : primo, pro natura accidentis condivisa substantiæ, sicque in Deo nullum est accidens; secundo, pro eo quod convenit per aliud, prout dicimus quod album ædificat per accidens, quia adjungitur ei quod per se est causa ædificationis, videlicet ædificatori : sicque per accidens convenit Deo referri ad aliud extra se. Non enim dicitur relative nisi quoniam aliud refertur ad ipsum, quemadmodum quinto Metaphysicæ ait Philosophus, quod scibile dicitur relativum non quia ipsum refertur, sed quia aliud, puta scientia, refertur ad ipsum. Nec tamen sequitur quod habitudo illa quæ designatur in Deo, conveniat alteri per se, sed magis respectus oppositus, qui est esse creaturam, aut esse servum, vel aliquid tale. — Hæc Thomas in Scripto. Qui in hac ultima responsionis suæ particula parumper a præinducta responsione Alberti recedit. Albertus quippe, ut tactum est, ait se dicere non audere, quod aliquid conveniat Deo non gratia sui, sed gratia connotati, quum potius connotato conveniat esse gratia Dei. Pro quorum concordantia apparet dicendum, quod aliquid competat Deo formaliter gratia seu ex parte et habitudine creaturæ, sed efficienter gratia Dei convenit connotato atque creato esse et quod est.

In prima etiam parte Summæ de hac materia scribit. Quæ (si non fallit memoria) introducta sunt supra : ideo omittuntur hoc loco.

Petrus demum circa hæc loquitur : Quatuor modis prædicatur aliquid de aliquo. Primo, per essentiam : ut, homo est animal. Secundo, per denominationem seu inhærentiam : ut, homo est albus. His duobus modis aliquid de novo prædicari de aliquo immediate, importat mutationem in illo; et his modis nihil de novo prædicatur de Deo. Tertio modo aliquid prædicatur de alio per causam : ut, dies est sol aut latio solis. Quarto, per habitudinem seu respectum : ut, iste est dexter illi. Hisque duobus modis aliquid de novo prædicari de alio, non importat mutationem, ut patet de dextro ad sinistrum. Primo horum duorum modorum ultimorum prædicantur de Deo illa quæ absolute dicuntur, ut patientia mea, salus mea. Secundo autem horum modorum prædicantur de Deo ea quæ relative conveniunt ei, ut dominus et creator : quæ principaliter significant divinam essentiam, et imporquæst. 13, a. 7; 43, a. 2.3

Ps. LXX, 5; XXVI, 1. tant effectum in creatura secundum rem; ipsi, ut creare, gubernare : quos actus ideo quia respectus iste est temporalis, non possunt prædicari de Deo nisi ex tempore ratione partis, sicut totum copulatum interimitur interemptione partis unius. Hæc Petrus.

Insuper Richardus hic scribit diffusius : Illud, inquiens, quod prædicatur de aliquo, aut dicit illius essentiam aut aliquid de essentia, aut aliquod accidens absolutum inhærens, aut causam illius, aut ejus effectum, aut relationem ipsum denominantem, aut actionem illius transeuntem in rem exteriorem, aut actionem alterius passive significatam, aut rem unitam ei de quo dicitur. Primo modo nil convenit Deo ex tempore, quoniam quidquid pertinet ad ejus essentiam, convenit sibi ab æterno. Secundo modo nil prædicatur de Deo ex tempore neque ab æterno, quia in Deo nullum est accidens; nec tertio modo, quoniam Deus causam non habet. Sed quarto modo, videlicet per effectum, aliquid convenit Deo ex tempore : sicque dicitur salus nostra, patientia nostra.4 Similiter quinto modo, utpote relative, aliquid prædicatur de Deo, videlicet esse dominum, regem, creatorem. Sic et sexto modo, quoniam punit iniquos et incendit damnatos. Itemque septimo modo : ut quum dicimus, Deus vocaliter laudatur, adoratur. Sed et modo octavo aliquid prædicatur : sicut quum dicimus, Deus est homo.

Porro ad id, an aliquid dicatur de Deo per accidens, respondet Richardus : Aliquid dici de Deo per accidens, quadrupliciter potest intelligi. Primo, quod illud sit accidens Deo inhærens : sicque nil prædicatur de Deo per accidens. Secundo, quod illud sit accidens alteri inhærens : sicque aliquid prædicatur de Deo per accidens, ut dominus et creator, quantum ad id quod habitudinem dicunt : quæ habitudo realiter est in creatura, et secundum rationem in Deo. Tertio dicitur aliquid prædicari de Deo secundum accidens, quoniam contingenter, non necessarie, convenit ipsi, ut creare, gubernare : quos actus posset non facere. Quarto, quoniam convenit ei ratione naturæ assumptæ, ut esse passum. — Hæc Richardus.

Concordat Bonaventura, dicendo : Aliquid dicitur de aliquo ex tempore dupliciter : primo, quia ipsum est temporale; secundo, quoniam dicit respectum ad temporale. Primo modo nihil prædicatur de Deo per essentiam, quum ipse sit æternus; neque per inhærentiam, quia in ipsum non cadit accidens; sed per cau sam, quum Deus dicitur patientia nostra;5 vel per unionem in Christo. Alio modo dicitur aliquid ex tempore, quoniam ratione nominis sui dicit comparationem ad aliquid temporale, ut dominus et creator : quæ tamen de sua principali significatione important essentiam. Dominus enim importat dominium, quod est potestas coercendi subditos : quæ potestas est divina essentia ac summa majestas. Creator quoque significat divinam essentiam. Utrumque vero designat respectum ad creaturam, connotatque creatum ac temporale. Quoniam ergo quod implicat in se contingens ac necessarium, denominatur totum contingens; similiter quod includit æternum ac temporale, totum denominatur temporale, propter naturam totius copulati, quod ponit utramque partem, et falsificatur pro parte utraque atque pro altera. Hinc talia dicuntur ex tempore, non ratione principalis significati, sed connotati. Itaque non omne quod dicitur de Deo ex tempore, prædicatur de eo per causam; sed vel dicitur per causam, aut per unionem, aut per quamdam comparationem seu relationem. — Si autem objiciatur, quia omne quod prædicatur de Deo est æternum, ergo nullum tale est temporale : distinguendum est, quia æternum tenetur aut adjective aut substantive. Si adjective, sic falsum est : quoniam aliquid prædicatur de Deo cujus duratio non est æterna, ut esse dominum hujus. Si substantive, sic verum est : quoniam sensus est, quod esse quod prædicatur de Deo, sit æternale. Nec tamen sequitur, Deus est æternus, ergo et illud sic dictum de Deo est æternum : imo est fallacia accidentis, sicut hic, Creatio est Deus, et Deus est æternus, ergo creatio est æterna. Hæc Bonaventura.

Ad aliam quæstionis partem idem Doctor respondet : Aliquid dicitur per accidens tripliciter. Primo, per oppositionem ad substantiam, utpote quod inhæret : sicque nihil dicitur de Deo per accidens. Secundo, per oppositionem ad per se : et sic dicitur per accidens quod convenit per aliud ab essentia, ut quum dicitur, Paries disgregat visum, quia hoc convenit ei per albedinem. Tertio, per oppositionem ad necessarium, ut creare, justificare. Et de his modis dictum est qualiter Deo conveniant, etc. Hæc idem.

Præterea Alexander circa hæc scribit diffuse. Nempe quæsito quo quæritur, an Deus cœpit ex tempore esse dominus rerum, respondens : Deus, ait, cœpit esse dominus tempori coæquævorum ex tempore, secundum quod dominus dicitur in actu : quia non potest intelligi creatura nisi intelligatur ens ex nihilo; sicque intelligitur mutabilitas, quæ sine tempore nequit intelligi. Unde non potest intelligi creatura nisi intelligatur tempus : hinc oportet dicere quod Deus cœpit esse dominus temporis simul cum tempore. Sed quoniam intelligere possumus tempus non intelligendo creaturam hanc vel illam, ideo dici potest de aliis creaturis, quod cœpit esse dominus earum ex tempore, quoniam tempus intelligi potest ante creaturam. Cœpit igitur esse dominus temporis cum tempore, aliarum rerum ex tempore. Verumtamen hoc nomen, dominus, quandoque ponitur absolute, et tunc notat essentiam tantum, et ab æterno convenit Deo; quandoque respective, tuncque principaliter designat essentiam, et secundario relationem, et est sensus : Deus est dominus, id est, Deus est Deus cui creatura subjecta est. Similiter nomina ista, creator et consimilia, principaliter significant essentiam, secundario correlationem creaturæ inexsistentem. Est etenim sensus : Deus est creator, id est, Deus est Deus a quo creatura incipit esse. Non tamen hoc nomen, creator, ab æterno convenit Deo. Destruere namque facilius est quam construere, secundum Philosophum. Nam ad hoc quod Petrus sit homo albus, duo necessaria sunt, scilicet, ut sit homo, et ut sit albus; ad hoc autem quod non sit homo albus, sufficit alterum, utpote quod non sit albus. Ita a simili, ad hoc quod Deus sit creator, duo sunt necessaria, utpote, quod sit Deus, et quod ab ipso esse incipiat creatura; ad hoc autem quod non sit creator, sufficit quod ab eo non inceperit creatura. — Præterea, si objiciatur prædictis, quod dominus semper dicitur respective, quia secundum Augustinum quinto de Trinitate, sicut creator relative dicitur ad creaturam, sic dominus ad servum : dicendum, quod dominus semper dicitur respective, sed hoc dupliciter : quia notari potest respectus in habitu, et respectus in actu. Si in habitu, sic convenit Deo ab æterno quod est dominus, id est dominabilis seu dominativus seu potens coercere subditos quandocumque, et est sensus : Deus est dominus, id est, Deus est Deus cui subjicibilis est creatura, sive sit, sive non sit. Si vero notetur respectus in actu, convenit Deo ex tempore, estque idem quod dominator, et est sensus : Deus est dominus, id est, Deus est Deus cui subjecta est creatura. Hæc Alexander.

Quamvis autem verba hæc Alexandri et præfatorum doctorum sint vera, non tamen sunt ita intelligenda, quasi esse dominum vel creatorem aut regem aut salvatorem, non conveniant divinæ personæ, sed solum essentiæ seu Deo absolute accepto : imo conveniunt unicuique divinæ personæ, nisi quod unigenito Filio specialiter convenit esse salvatorem. Sed ideo doctores affirmant nomina hæc divinam significare essentiam, quia ratione deitatis et essentiæ, non ratione relationis, radicaliter seu fundamentaliter ac principaliter conveniunt Deo et personis; et relatio rationis importata in eis fundatur super essentiam et virtutem operationemque Dei communem personis : quæ operatio est realiter divina essentia.

Ex his patet ad objecta solutio. Ad primum enim dicendum, quod invariabilissimo Deo de novo nil convenit per mutationem factam in ipso, sed per hoc quod aliquid de novo aliter habet se ad ipsum. Nec ipse quantum est ex parte ipsius, aliter et aliter habet se ad creata : imo quidquid de novo vel ex tempore operatur in eis, ab æterna et invariabili ejus dispositione ac voluntate procedit. — Ad secundum, quod omnia nomina quæ sic ex tempore prædicantur de Deo, relationem important, secundum Durandum : et quamvis illa relatio non sit realiter in Deo, tamen fundamentum ejus est realiter in eo; et nomina illa utrumque significant, et ita vere designant quid reale in Deo consistere, quod est virtus et actio creativa, quæ est ipsemet Deus. — Ad tertium patet ex dictis formalis solutio.

Footnotes

  1. Joann. v, 17. ↩

  2. Ps. XLV, 2. ↩

  3. tom. XIX, p. 513 B, 543 C. ↩

  4. Ps. xxvi, 1; lxx, 5. ↩

  5. Ps. lxx, 5. ↩

Chapter 200 of 271