Skip to the text

Quæstio 2

Secundo solet hic principaliter quæri, An nomina ista dicta de Deo ex tempore, designent divinam essentiam, seu utrum secundum substantiam dicantur de Deo.

Verum ad hoc in præcedenti quæstione responsum est, et dictum quod principaliter divinam importent essentiam.

Plenius tamen respondendo, tangam Bonaventuræ solutionem : Aliquid, inquit, prædicari aut dici secundum relationem, contingit dupliciter : primo, secundum rem; secundo, penes modum. Realis autem relatio triplex est. Aliquando enim fundatur super proprietatem accidentalem, ut similitudo in duplici albedine. Aliquando super dependentiam essentialem, sicut respectus seu relatio materiæ ad formam : nam ut ait Philosophus, materia hoc ipsum quod est, est ad alterum. Aliquando super originem naturalem, sicut effectus ad causam, et filii ad patrem. Prima relatio non potest esse in Deo, quia in ipso nulla est accidentalis proprietas; nec secunda, quia in Deo nulla est dependentia. Tertia est in Deo non respectu creaturæ, sed personæ divinæ : quoniam ista relatio non dicit nisi distinctionem atque originis ordinem, quæ sunt in divinis. Una quoque persona divina realiter habet se aliter ad unam quam ad aliam per relationem realem. Ad creaturam vero Deus non habet ordinem, nec aliam et aliam habitudinem : ideo relatio ad creaturam nequaquam realiter est in Deo. Porro creatura ad Deum ordinem et habitudinem habet omnibus modis prætactis, videlicet mediante proprietate accidentali, et dependentia essentiali, et origine naturali. Ideo secundum omnem modum refertur creatura ad Deum relatione reali. — Prædicta itaque nomina dicta de Deo, non important relationem in

Deo secundum rem, sed solum secundum modum intelligendi : cui relationi rationis correspondet in Deo divina essentia. Hinc et Philosophus duodecimo Primæ philosophiæ testatur, quod summum et primum bonum non ordinatur ad ista creata; et rursus fatetur, quod Deus non habet ordinem nec habitudinem ullam ad alia. Atque in libro de Causis asseritur, quod prima causa eodem modo se habet ad omnia, sed alia non eodem modo se habent ad ipsam. Ideo nomina illa quæ ex tempore dicuntur de Deo, dicunt pure substantiam circa ipsum secundum rem, relationem vero in ipso secundum modum intelligendi, sed in creatura relationem dicunt realem. Hæc Bonaventura.

Hinc Thomas : Nihil autem dicitur de Deo ex tempore, nisi quod habitudinem importat ad creaturam. Habitudo autem Dei ad creaturam potest designari dupliciter : primo, secundum quod creatura refertur ad ipsum sicut in primum principium; secundo, prout refertur in ipsum sicut in terminum seu ultimum finem. Si primo modo, hoc contingit dupliciter: aut enim propria prædicatione prædicat aliquid de Deo ex tempore quod designat habitudinem principii ad principiatum; aut aliquid quod designat ipsum principiatum a Deo, ut quando prædicatio est per causam: sicut dum dicitur, Deus est spes nostra. Si primo modo, hoc contingit dupliciter. Aliquando enim nomen imponitur ad significandum habitudinem ipsam, sicut hoc nomen, Dominus, et hujusmodi, quæ sunt relativa secundum esse: et talia dicta de Deo, sunt quidem relativa, quoniam et ex primo suo intellectu designant habitudinem quæ est secundum rationem in Deo; et ex consequenti designant essentiam, secundum quod talis habitudo fundatur in aliquo essentiali in Deo. Aliquando autem nomen imponitur ad significandum id super quod fundatur habitudo, sicut hoc nomen, scientia, significat qualitatem quam sequitur respectus quidam ad scibile. Hinc ista non sunt relativa secundum esse, sed solum secundum dici: ideo principaliter important rem alterius prædicamenti, et ex consequenti notant relationem. Ita etiam est in Deo, ut patet in nomine hoc, creator, quod imponitur ad significandum actionem divinam, quæ est Dei essentia: quam actionem consequitur habitudo quædam ad creaturam. Et ista designant divinam essentiam, et ex consequenti respectum ad creaturam. Similis ratio est in illis in quibus est prædicatio per causam, quoniam tales locutiones resolvuntur in habitudines causæ, ut quum dicitur:1 Deus est patientia nostra, id est causa patientiæ nostræ. In omnibus quoque his quæ dicuntur de Deo ex tempore et important habitudinem principii simpliciter, verum est quod toti conveniunt Trinitati. — Si vero consideretur relatio creaturæ ad Creatorem sicut ad terminum, potest talis creaturæ relatio ad Creatorem esse ad aliquid essentiale, vel ad aliquid personale: et hoc contingit simpliciter. Primo, secundum operationem, quemadmodum aliquis potest intelligere aut nominare Deum aut paternitatem. Secundo, penes exemplaritatem, ut in creatione rerum est terminatio in similitudinem essentialium attributorum, atque in caritatis infusione est terminatio processionis temporalis Spiritus Sancti. Vel est terminatio secundum esse, et iste modus est singularis in Incarnatione, per quam humana natura assumpta est ad esse et unitatem divinæ personæ, non ad unitatem divinæ naturæ. Verum ista relatio qua refertur creatura ad Deum sicut ad terminum, includit ex consequenti in se relationem quæ est ad Deum tanquam ad principium. Unde in omnibus quæ dicuntur de Deo secundum habitudinem ad creaturam ex eo quod creatura refertur in Deum sicut in terminum, considerandum est quod quantum ad habitudinem termini, possunt convenire uni tantum personæ; sed ratio principii quæ ibi includitur ex consequenti, toti convenit Trinitati. Sicque secundum habitudinem unam possunt importare intellectum personæ, et secundum habitudinem aliam intellectum essentiæ: ut quum dicitur incarnatus, hoc solum convenit Filio, quoniam solum ad ejus personam est Incarnatio terminata, quam tamen tota Trinitas fecit. Hæc Thomas.

Concordat Petrus: Omnia, inquiens, quæ dicuntur de Deo ex tempore, habitudinem Dei ad creaturam important per effectum in creatura causatum; et quia effectus ille communis est tribus personis, ideo principaliter designant divinam essentiam. Horum vero tria sunt genera. Nam quædam connotant respectum creaturæ specialem ad Deum solum ut ad principium, sicut hoc nomen, creator: et hæc toti Trinitati conveniunt. Quædam connotant respectum æternum personæ ad personam ut ad principium, ut missus: et ista conveniunt personæ cui respectus ille convenit tantum. Quædam connotant respectum temporalem creaturæ determinatum ad unam personam, quoniam connotant respectum ad Deum ut ad terminum, non ut ad principium tantum, ut incarnatus, passus: et hæc conveniunt uni personæ tantum. Hæc Petrus.

Porro in his videtur aliqualis dissensio in hoc quod nomina ista quæ ex tempore dicuntur de Deo, secundum Petrum et alios quosdam præallegatos, principaliter designant essentiam, et secundum Thomas ac alios quosdam, ex primo suo intellectu significant relationem, et ex consequenti essentiam. Quocirca videtur quod formaliter designant relationem, essentiam vero quasi materialiter, tanquam fundamentum relationis illius: et quoniam inter hæc duo essentia principale est, forsan et principale significatum ab aliquibus appellatur, præsertim quum relatio illa nil reale ponat in Deo.

Hinc Richardus: Ea quæ dicuntur de Deo ex tempore, aut ipsam relationem significant primo, aut eam dant intelligere ex consequenti. Eorum namque quæ ex tempore prædicantur de Deo, quædam significant rem super quam fundatur habitudo, sicut creator et gubernator, quæ significant divinam actionem intrinsecus, quæ Deus est, et connotant habitudinem in actu, quæ est in creatura secundum rem, et opposita habitudo est in Deo secundum rationem. Quædam imponuntur ad significandum ipsam habitudinem, ut hæc nomina, dominus, superior, quæ significant relationem, quæ est in Deo secundum rationem, et opposita habitudo est in creatura secundum rem; atque ex consequenti dant intelligere divinam substantiam tanquam rem quæ a tali habitudine denominatur. Quædam significant divinam actionem passive significatam, ut incarnatus, missus; dantque intelligere relationem realem personæ missæ ad personam a qua emanat, quia non mittitur nisi persona emanans. Incarnatus quoque dat intelligere habitudinem unius personæ ad aliam, quoniam soli Filio convenit. Connotant etiam nomina illa relationem realem in creatura, et in Deo secundum rationem. Quædam vero significant creaturam, sicut homo dictus de Deo significat naturam humanam, et realem in ea relationem ad Verbi personam, atque in persona Verbi æterni relationem secundum rationem ad naturam humanam. Unde quum dicitur, Deus est homo, esse hominem significat unionem naturæ humanæ cum divina persona, et ex consequenti significat naturam humanam ac personam divinam. Hæc Richardus.

Albertus demum hic ait: Doctores hoc loco tribus modis diversificantur. Quidam etenim dicunt, quod nomina ista ex tempore convenientia Deo, quoad id cui imponuntur, designant essentiam; sed quoad id a quo nomen imponitur, dicunt habitudinem ad creata. Quibus objicitur, quod hoc nomen, creator, imponitur ab actu creantis: qui actus non convenit nisi Deo creanti. Et si dicatur quod creator vocatur ab habitu vel potestate creandi, facilius patet propositum, quia potestas et hujusmodi habitus non nisi Deo conveniunt. Alii ergo solutionem illorum emendare volentes, dixerunt quod hujusmodi nomina tam quantum ad id a quo nomen imponitur, tam quantum ad id cui imponitur, significant divinam essentiam, sed propter connotatum non conveniunt ab æterno. Et hoc derisibile est, quod creator, rex, et hujusmodi, imponantur a divina essentia, quum ipsum nomen innuat aliud, utpote ab actu creandi se esse impositum, Damascenusque dicat quod significat habitudinem eorum a quibus distinguitur essentia et Deus. Ideo placet mihi sententia Damasceni, dicentis quod significant divinam essentiam sub habitudine ad creata. — Et si quæratur an tempus incepit, dicendum quod tempus incepit in primo et indivisibili suo, quod est nunc. Hæc Albertus.

Footnotes

  1. Ps. lxx, 5. ↩

Chapter 201 of 271