Distinctio 30
A. De his quæ temporaliter de Deo dicuntur et relative secundum accidens, quod non Deo, sed creaturis accidit.
SUNT enim quædam quæ ex tempore de Deo dicuntur eique temporaliter conveniunt sine sui mutatione, et relative dicuntur secundum accidens, non quod accidit Deo, sed quod accidit creaturis : ut creator, dominus, refugium, datum vel donatum, et hujusmodi. De his Augustinus in quinto libro de Trinitate ait : Creator relative dicitur ad creaturam, sicut dominus ad servum. Item : Non aliquem moveat quod Spiritus Sanctus quum sit coæternus Patri et Filio, dicitur tamen aliquid ex tempore, veluti hoc ipsum quod donatum diximus.1 Nam sempiterne Spiritus Sanctus est donum, temporaliter autem donatum. Et si dominus non dicitur nisi quum habere incipit servum, etiam ista appellatio relativa ex tempore est Deo. Non enim sempiterna creatura est, cujus ille dominus est. Ergo dominum esse, non sempiternum habet, ne cogamur etiam creaturam sempiternam dicere : quia ille sempiterne non dominaretur, nisi etiam ista sempiterne famularetur. Sicut autem non potest esse servus qui non habet dominum, sic nec dominus qui non habet servum.
B. Oppositio, quod non ex tempore sit dominus, quia est dominus temporis, quod non est ex tempore.
Sed hic aliquis dicet, quod non ex tempore competit Deo hæc appellatio qua dicitur dominus, quia non est tantum dominus rerum quæ ex tempore cœperunt, sed etiam illius rei quæ non cœpit ex tempore, id est ipsius temporis : quod non cœpit ex tempore, quia non erat ante tempus quam inciperet. Et ideo non cœpit esse dominus ex tempore. Ad quod dici potest, quia licet non cœperit ex tempore dominus esse temporis, cœpit tamen esse dominus temporis, quia non semper fuit tempus ; et ipsius hominis ex tempore cœpit esse dominus.
De hoc Augustinus in eodem libro continue ita ait : Quisquis exstiterit qui æternum Deum solum dicat, tempora vero non esse æterna propter varietatem et mutabilitatem, sed tamen ipsa tempora non in tempore esse cœpisse, quia non erat tempus antequam tempora inciperent, et ideo non in tempore accidere Deo ut dominus esset, quia ipsorum temporum dominus erat, quæ utique non in tempore esse cœperunt : quid respondebit de homine, qui in tempore factus est, cujus utique dominus non erat antequam esset? Certe ut dominus hominis esset, ex tempore accidit Deo. Et ut omnis amoveatur controversia, certe ut tuus dominus esset vel meus, qui modo esse cœpimus, ex tempore habuit. Quomodo ergo obtinebimus, nihil secundum accidens dici Deum? nisi quia ipsius naturæ nihil accidit quo mutetur : ut ea sint accidentia relativa, quæ cum aliqua mutatione rerum de quibus dicuntur, accidunt, sicut amicus relative dicitur. Non enim amicus esse incipit, nisi quum amare cœperit : fit ergo aliqua mutatio voluntatis, ut amicus dicatur. Nummus vero, quum dicitur pretium, relative dicitur ; nec tamen mutatus est quum esse cœpit pretium, nec quum dicitur pignus, et hujusmodi. Si ergo nummus potest sine ulla nulla sui mutatione toties dici relative, ut neque quum incipit dici neque quum desinit, aliquid in ejus natura vel forma qua nummus est, mutationis fiat : quanto facilius de illa incommutabili Dei substantia debemus accipere, quod ita dicatur relative aliquid ad creaturam, ut quamvis temporaliter incipiat dici, non tamen ipsi substantiæ Dei accidisse aliquid intelligatur, sed illi creaturæ ad quam dicitur? Ps. xlv, 2. Qualiter etiam refugium nostrum dicitur. Refugium enim nostrum dicitur Deus relative : ad nos enim refertur, et tunc refugium nostrum fit, quum ad eum refugimus. Numquid tunc fit aliquid in ejus natura, quod antequam refugeremus ad eum non erat? In nobis ergo fit aliqua mutatio, qui ad eum refugiendo efficimur meliores; in illo autem nulla. Sic et pater noster esse incipit, quum per ejus gratiam Joann. 1, 12. regeneramur, qui dedit nobis potestatem filios Dei fieri. Substantia ergo nostra mutatur in melius, quum filii ejus efficimur. Similiter et ille pater noster esse incipit, sed nulla suæ commutatione substantiæ. Quod ergo temporaliter dici incipit Deus quod antea non dicebatur, manifestum est relative dici : non tamen secundum accidens Dei, quod aliquid ei acciderit, sed plane secundum accidens ejus ad quod dici aliquid Deus incipit relative.
Ex his aperte ostenditur, quod quædam de Deo temporaliter dicuntur relative ad creaturas sine mutatione Deitatis, sed non sine mutatione creaturæ : et ita accidens est in creatura, non in Creatore. Et appellatio qua creatura dicitur relative ad Creatorem, relativa est, et relationem notat quæ est in ipsa creatura; appellatio vero illa qua Creator relative dicitur ad creaturam, relativa quidem est, sed nullam notat relationem quæ sit in Creatore.
C. Hic solvitur quæstio qua quærebatur, utrum Spiritus Sanctus dicatur datum relative ad se, quum ipse det se.
Cf. dist. xviii M. Hic potest solvi quæstio superius proposita, ubi quærebatur, quum Spiritus Sanctus datum dicatur vel donatum (quod autem datur, refertur et ad eum qui dat, et ad illum cui datur), et quum Spiritus Sanctus det se ipsum, utrum ad se ipsum relative dicatur, quum dicitur dari vel donari. Cui quæstioni respondentes, dicimus Spiritum Sanctum dici datum vel donatum relative et ad dantem et ad illum cui datur. Dans autem sive donator, est Pater cum Filio et Spiritu Sancto. Nec tamen dicimus Spiritum Sanctum referri ad se ; sed appellatio dati vel donati refertur et ad dantem et ad recipientem: quia non potest aliquid dici datum, nisi ab aliquo et alicui detur. Quum autem Spiritus Sanctus dari a se vel datus a se dicitur, relative quidem dicitur ad illum cui datur, et est appellatio relativa, et in illo cui datur mutatio fit, non in dante.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ
IN præcedentibus quibusdam distinctionibus tractatum est de his quæ relative dicuntur de Deo relatione reali, ratione emanationis ad intra et immanentis. Hic tractatur de his quæ Deo conveniunt relative relatione rationis quantum est ex parte Dei et ex parte emanationis ad extra: propter quod dicuntur de ipso per causam seu habitudinem, atque ex tempore. Itaque circa hoc quærit, opponit et solvit; ac tandem in fine distinctionis respondet ad quæstionem superius motam, non solutam. pore convenit Deo. — Tertio, si talia prædicantur de Deo, aut prædicantur per se, aut per accidens: si per se, ergo ab æterno competunt ei; si per accidens, ergo aliquid accidit Deo, et accidens est in eo.
Ad ista respondet Albertus: Multa ex tempore conveniunt Deo, nec prædicantur de eo per accidens, nec uno modo, sed quædam per causam, sicut ipse dicitur salus nostra, quia est causa nostræ salutis; quædam per habitudinem relationem rationis, ut quum dicitur creator, rex, dominus noster. Proprie namque loquendo, non eodem modo Deus dicitur salus nostra, et dominus noster. Hujusmodi tamen prædicata quantum ad id quod prædicant, sunt de convenientibus Deo per se seu substantialiter, quoniam prædicant et designant substantiam Dei; quantum vero ad modum prædicandi aut significandi, prædicant eam ut habentem se ad aliud quod deduxit in esse, nec hoc ponitur in Deo quasi quid novum aut accidentale in ipso, sed in dependentia rei causatæ ad ipsum: quum enim hujusmodi dependentiam intelligere nequeamus nisi intelligamus aliquo modo habitudinem Dei ad creaturam, ideo nominamus essentiam Dei in habitudine illa. — Quod si quæsieris, an aliquid in re, hoc est in Deo, correspondeat habitudini seu dependentiæ aut intellectui illi, dicendum quod imo, videlicet verissima actio Dei qua creaturam produxit, conservat aut regit: quæ actio Dei quamvis sit ejus substantia, non tamen eodem modo significatur, et ille modus significandi importatur in nomine. — Si rursus quæratur, an tale prædicatum sit per se conveniens Deo: dico, quod hoc convenit Deo per se quod sit creator, quoniam convenit ei soli; nec tamen oportet
Footnotes
-
Aug. de Trinitate, lib. v. n. 14 et 17. ↩
Chapter 199 of 271