Quæstio 3
Tertio quæritur, Utrum nomina ista quæ ex tempore competunt Deo, dicant realem relationem in ipso.
Ad quod quamvis jam sæpe responsum sit, tamen plenius inde tractandum est. Et apparet primo quod dicant realem relationem in Deo, quoniam Deus vere, realiter et excellentissime dominus est, rex, creator, et in ipso est verum ac summum dominium, jurisdictio, auctoritas, quæ omnia dicunt relationem: et ita in ipso est relatio ad creata. — Secundo, quia secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, servus et dominus sunt relativa secundum esse, et talia dicunt realem in utroque extremo relationem. — Tertio, si ista non dicunt in Deo relationem nisi secundum rationem, ergo rationis actu cessante non congruunt Deo, nec ipse vere realiter dominus, rex et creator poterit dici. — Quarto, in Deo est realis præsidentia et superpositio atque causalitas respectu creaturarum, ergo et vera ac realis relatio, quoniam omnia ista sunt relationes.
In oppositum est concors theologorum doctrina. Nec enim convenit Deo realis dependentia ad creata.
Ad hoc respondet Albertus: Nomina talia nominant divinam essentiam sub habitudine ad creata, quæ habitudo in Deo non ponit nisi actum qui est idem cum voluntate et substantia Dei agentis; dependentia vero quæ additur, in nostro est intellectu, non in Deo. Et hoc ideo fit, quoniam intellectus noster accipit dependentiam realem in creatura, quam non potest intelligere ut realem dependentiam, nisi etiam habitudinem quamdam ponat in causa. Quæ habitudo non erit omnino frustra: fulcitur enim in actu causæ, quamvis non dicat accidens in Deo; et gratia habitudinis hujus nomina ista habent sua connotata nata in creatura. — Si autem objiciatur, quia omnes relationes ad convertentiam dictæ et non semper convenientes, ex mutatione causantur, Deus vero immutabilis est: respondendum, quod talia relativa non semper requirunt mutationem et realem respectum in utroque relativorum, ut patet in duplo et dimidio. Sint enim duo bicubita, alterumque mutetur per unius cubiti abscisionem, jam factum est dimidium, et erit subduplum et alterum duplum absque sui mutatione, quum tamen duplum et subduplum dicantur ad convertentiam: sicque dicere possumus de Creatore et creatura. Et illæ relationes quæ sic notant habitudinem secundum intellectum tantum, a Gilberto Porretano dicebantur adsistentes, et nihil prædicare in eo de quo dicebantur. Attamen dici potest, quod intellectus ponens eas in Deo, fulcitur in actu creantis et gubernantis. Hæc Albertus.
Consonat Thomas: Secundum theologos (inquiens) atque philosophos communiter, verum est quod relationes quibus Deus ad creaturam refertur, non sunt in ipso secundum rem, sed solum secundum rationem: quoniam intellectus noster non potest accipere aliquid relative ad aliud dici, nisi sub opposita habitudine intelligat ipsum. Porro ratio in intellectu rerum tripliciter habet se. Quandoque enim apprehendit aliquid quod est in re secundum quod res illa apprehenditur: sicut dum apprehendit lapidis formam. Interdum vero apprehendit aliquid quod nullo modo est in re: ut dum imaginatur Chimæram. Aliquando vero apprehendit aliquid cui subest in re quædam natura, non tamen secundum rationem qua apprehenditur: ut in apprehensione universalis. Consimiliter in relationibus quas intellectus noster Deo attribuit. Invenit namque in Deo virtutem et actionem qua producitur creatura relationem habens ad Deum: cui essentiæ seu virtuti vel actioni habitudinem attribuit, et nomina relativa ei imponit secundum quod ipsam intelligit. Ideo intellectus sic agens, non est cassus et vanus, quoniam habet sibi in re aliquid correspondens. — Denique relativorum est triplex diversitas: quoniam quædam sunt quorum utrumque importat relationem rationis, non realem, ut dum ens refertur ad non ens; alia, quorum utrumque importat realem relationem; alia, quorum unum importat relationem realem, aliud rationis, ut scientia et scibile. Hujus autem diversitatis est ratio ista, quoniam id super quod fundatur relatio, interdum invenitur in altero tantum, aliquando in utroque. Sicut relatio scientiæ ad scibile fundatur super apprehensionem secundum esse spirituale, quod tantum est in scientia, non in scibili: ideo realis relatio est in scientia, non in scibili ad scientiam. Econtrario est de amante atque amato, quia amoris relatio fundatur super appetitum boni, quod non solum exsistit in anima: ideo in utroque relatio est realis, ut loquitur Avicenna, quoniam in utroque est dispositio per quam refertur ad alterum. Et quoniam omnes relationes creaturæ ad Deum fundantur super modum quo a Deo accipiunt, qui modus non est in Deo, quoniam creaturæ non assequuntur perfectionem modi secundum quem Deus operatur in eis; hinc relationibus creaturarum ad Deum non correspondet realis in Deo relatio. Hæc Thomas. — Idem Richardus. Concordat et Petrus.
Circa hæc scribit Scotus: Dicunt aliqui, quod nulla relatio dicitur de Deo ex tempore, imo nec relatio rationis, imo est tantum appellatio nova: quoniam sicut potest intelligi ut in actu et in potentia, sic relationes fundatæ super actionem variantur, sicut calefactivum, quia calefacere potest; calefacturum, quoniam calefaciet. Similiter relationes ad propositum. Nam sicut fundamentum est idem diversimode consideratum, sic relatio eadem est et variatur secundum nomen. Unde relatio creantis fuit ab æterno relatio creativi: sicque relatio aptitudinalis et relatio actualis sunt una relatio. Dicitur quoque communiter, quod relatio Dei ad creaturam non est realis. — Hoc loco Scotus prosequitur quorumdam opiniones. Ipse autem consentit præhabitis in hoc quod relatio Creatoris ad creata non est realis.
Insuper Durandus hic scribit prolixe, aliorum opiniones narrando, videlicet quod relatio Dei ad creata realis sit, et quid circa hoc alii opinentur. Ipse vero doctores sequitur præinductos, quod non sit relatio illa realis. — De scriptis autem Scoti et Durandi pertranseo, quoniam claritatem expositæ veritatis magis videntur obscuritate involvere quam elucidare.
Alexander demum circa hæc plura inquirit: cujus determinationes virtualiter sunt inductæ sententialiterque expressæ.
Ad primum ergo dicendum, quod in Deo est verum et summum dominium, et ipse realiter atque verissime universorum dominus est, rex et creator; sed illud dominium non est realis relatio aut respectus ad creaturas, imo est potestas et omnipotentia coercendi subjiciendique omnia sibi, super quam ratio negotians circa Deum, fundat relationem et respectum ipsius ad creaturas. — Ad secundum, quod dominus in creaturis, non in ente increato, realem importat relationem. — Ad tertium, quod actu rationis aut etiam omnis mentis creatæ cessante, maneret Deus verè potestatem et præsidentiam habens ac dominus quantum ad potestatem et jurisdictionem altissimam, super quam fundamentalis esset relatio secundum dici, sed non quantum ad realem respectum relationemque actualem. — Ad quartum dicendum sicut ad primum.
Circa hæc quærit Petrus, utrum Deus fuerit dominus ab æterno. Et respondet: Dicendum simpliciter quod non, quia ab æterno non fuit creatura, respectu cujus dicitur dominus. — Si quæratur an cœpit esse dominus ex tempore: respondendum, quod rerum quæ cœperunt esse in tempore, ipse cœpit esse dominus ex tempore. Quod si investigetur an cœpit esse dominus temporis [ex tempore], distinguendum est, quia tempus dupliciter sumitur. Primo proprie, pro mensura mutationis successivæ; et sic non fuit tempus in primo instanti creationis rerum, sed cœpit: ideo Deus non cœpit esse dominus
[temporis] ex tempore sic accepto; imo dicere Deum ab æterno dominum exstitisse, ne cogamur fateri creaturam quoque ab æterno fuisse: quia non potest dominus appellari nisi sit cui dominetur. Alii, ut Thomas de Argentina, concedunt quod ab æterno fuerit dominus. — Verum ad ista assignatur concordia, quoniam dominus dicitur vel ab actu dominandi, vel a potestate et habitu dominandi: et primo modo convenit ex tempore, creatura producta; secundo modo convenit ab æterno. Verumtamen aptius reor quod non con-
Præterea recolendum, quod doctores etiam præcipui ad prætactam quæstionem diversimode responderunt. Quidam etenim, sicut et Petrus, hic dixerunt, quod esse dominum non convenit Deo ab æterno. Idem dicit Ægidius, allegans ad hoc evidentem Augustini auctoritatem quinto de Trinitate, videlicet quod non debeamus venerit ab æterno. Proprie namque loquendo, nomen hoc, dominus, dicit relationem. Relatio autem non dicitur proprie ab aptitudine, sed ab actu: sicut non dicitur aliquis proprie pater quoniam potest aut potuit generare, sed quoniam genuit. Sic non proprie dicitur dominus quia potest servum habere, sed quoniam habet servum.
Chapter 202 of 271