Skip to the text

Distinctio 32

A. Utrum Pater vel Filius Spiritu Sancto diligat, quum diligere

idem Deo sit quod esse.

HIC oritur quæstio ex prædictis deducta. Dictum est enim supra, atque Sanctorum auctoritatibus ostensum, quod Spiritus Sanctus est communio Patris et Filii, et amor quo Pater et Filius se invicem diligunt. Ideo quæritur, utrum Pater vel Filius per Spiritum Sanctum diligat. Quod utique videtur oportere dici secundum auctoritates supra positas, quibus ostenditur, Spiritum Sanctum esse quo genitus a gignente diligatur genitoremque suum diligat. Sed econtra, si Pater vel Filius dicatur diligere per Spiritum Sanctum, videtur esse per Spiritum Sanctum, quia non est aliud Deo esse, et aliud diligere, sed idem: quia ut ait Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate, quidquid secundum qualitates in illa simplici natura dici videtur, secundum essentiam est intelligendum, ut bonus, magnus, immortalis, sapiens, diligens, et hujusmodi. Ideoque si Pater vel Filius diligit per Spiritum Sanctum, per ipsum Spiritum esse videtur; neque tantum essentia sua diligit, sed etiam dono. Cf. dist. xxxi L. Aug. de Trinitate, lib. xv, n. 8.

B. Hæc quæstio insolubilis est, humanum superans sensum,

in qua auctoritates sibi occurrunt.

Hic quæstioni, quum altitudinem nimiæ profunditatis contineat, id solum respondemus quod Augustinus significare videtur, scilicet quod Pater et Filius se diligant et unitatem servent, non solum essentia sua, sed suo dono proprio: quod licet supra positum sit, iterare tamen non piget, quia sic expedit. Ait ergo Augustinus in sexto libro de Trinitate ita: Manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque conjungitur, quo genitus a gignente diligatur genitoremque suum diligat, sintque non participatione sed essentia sua, neque dono superioris alicujus sed suo proprio, servantes unitatem pacis. Ecce hic dicit, quod essentia sua et dono suo servant unitatem. Idem in quintodecimo libro de Trinitate ait: In illa Trinitate quis audeat dicere, Patrem nec se nec Filium nec Spiritum Sanctum diligere nisi per Spiritum Sanctum? Hic aperte ostendit, Patrem non tantum per Spiritum Sanctum diligere; non autem simpliciter dicit, Patrem non diligere per Spiritum Sanctum. Cf. dist. x F, G. Ibid. lib. vi, n. 7. Ibid. lib. xv, n. 12.

C. Utrum Pater sit sapiens sapientia quam genuit, sicut diligit amore qui ex ipso procedit.

Præterea diligenter investigari oportet, utrum Pater sapiens sit sapientia quam genuit, quæ tantum Filius est. Quod videtur a simili posse probari. Si enim Pater diligit amore qui ab ipso procedit, cur non et sapientia vel intelligentia quam ipse genuit, sapit vel intelligit? Hanc quæstionem urgere videtur, ut ait Augustinus in septimo libro de Trinitate, quod scripsit Apostolus, dicens: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Ubi quæritur, utrum ita sit pater sapientiæ et virtutis suæ, ut hac sapientia sapiens sit quam genuit, et hac virtute potens quam genuit. Sed absit ut ita sit: quia si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens dicitur Pater: alioqui non ipsa ab illo, sed ille ab ipsa est. Si enim sapientia quam genuit, causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit, ipsa illi causa est: quod fieri non potest nisi gignendo eum aut faciendo; sed nec genitricem nec conditricem Patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo Pater ipsa sapientia est qua sapiens est. Filius vero dicitur sapientia Patris et virtus Patris, non quia Pater per eum sit sapiens vel potens, sed quia Filius, sapientia et virtus, est de Patre, sapientia et virtute. — Ex his ergo patet, quod Pater non est sapiens sapientia genita, sed se ipso sapientia ingenita.

Aug. de Trinitate, lib. VII, n. 1. I Cor. 1, 24.

Aug. ubi supra.

Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum: Quum sapiens Deus dicitur, et ea sapientia sapiens dicitur sine qua eum vel fuisse aliquando vel esse posse nefas est credere: non participatione sapientiæ sapiens dicitur, sicut anima, quæ et esse et non esse sapiens potest; sed quod ipse eam genuerit qua sapiens dicitur sapientiam. — Animadverte, lector, Patrem dici sapientem genita sapientia: quod aliis obviat testimoniis. Verum hoc Augustinus corrigit in libro Retractationum, inquiens: Dixi in libro LXXXIII Quæstionum de Patre, quod eam genuit qua sapiens dicitur sapientiam; sed melius istam quæstionem in libro postea de Trinitate tractavi.

NOTULA ADDITA. Augustinus, lib. LXXXIII Quæst. q. 23.

Id. Retract. lib. 1, c. 23.

D. Utrum Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita.

Post hæc quæri solet a quibusdam, utrum Filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita. Si enim non est sapiens sapientia genita, nec se ipso sapiens est. Si vero sapientia genita sapiens est, non videtur sapiens esse sapientia ingenita: et ita non videtur esse sapiens a Patre, quum a Patre habeat omnia.1 Ad quod dicimus, quia una est sapientia Patris et Filii et Spiritus Sancti, sicut una essentia, quia sapientia in illius naturæ simplicitate est essentia: et tamen Filius tantum est sapientia genita, et Pater tantum est sapientia ingenita; et sapientia genita, est de sapientia ingenita, vel a sapientia ingenita. Et quum idem sit ibi esse quod sapientem esse, relinquitur ut sapientia genita sit sapiens de sapientia ingenita. Non ergo

Filius dicitur sapientia Dei tanquam ipse solus intelligens sit vel sapiens sibi et Patri et Spiritui Sancto, quia ut ait Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate: Si solus ibi Filius intelligit et sibi et Patri et Spiritui Sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de se ipso, sed de Filio; nec sapientia sapientiam genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse quam genuit. Ubi enim non est intelligentia, nec sapientia potest esse: ideoque si Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem facit. Et si hoc est Deo esse quod sapere, et ea illi est essentia quæ sapientia; non Filius a Patre, quod verum est, sed a Filio potius Pater habet essentiam: quod absurdissimum atque falsissimum est. Est ergo Deus Pater sapiens ea quæ ipse est sua sapientia; et Filius, sapientia Patris, est sapiens de sapientia quæ est Pater, de quo est genitus Filius. Ita et Pater est intelligens ea quæ ipse est sua intelligentia: non enim esset sapiens, qui non esset intelligens. Filius autem, intelligentia Patris, de intelligentia genitus est quæ est Pater, de qua et intelligens est.

Aug. de Trinitate, lib. xv, n. 12.

Proinde Pater est sapientia, et Filius sapientia, et uterque una est sapientia, et tamen solus Pater est ingenita sapientia, et Filius solus genita sapientia; nec tamen alia sapientia Pater, alia sapientia Filius, sed una eademque est: sicut Pater est Deus ingenitus, et Filius est Deus genitus, neque Deus genitus est Deus ingenitus; non ideo tamen alius Deus est Pater, alius Deus Filius, sed unus Deus uterque, non autem unus. Alius est enim genitus, alius ingenitus, sed non alius Deus: imo uterque unum, sive unus Deus. Ita non est sapientia genita sapientia ingenita; sed alia est sapientia genita, alia ingenita: non tamen est alia sapientia, sed una eademque sapientia.

E. An Filius sit sapiens se ipso, vel per se ipsum.

Ex prædictis constat, quod Filius non est sapiens a se neque de se, sed de Patre et a Patre. Quæri autem solet, utrum Filius sit sapiens se ipso, vel per se ipsum. Quidam dicunt, multiplicem hic fieri intelligentiam, et ideo distinguendum fore, ita ut quum dicis, Filium esse sapientem se ipso vel per se ipsum, si sui natura et essentia sapientem intelligas, verus sit intellectus; si vero a se ipso vel de se ipso sapientem esse intelligas, falsitati subjectam habes intelligentiam. Alii vero simpliciter et absque determinatione concedunt hujusmodi locutiones: Filius est sapiens per se, sed non a se vel de se; et, Filius est Deus per se, et est per se, sed non a se vel de se: hoc confirmantes verbis Hilarii, qui Filium non a se sed per se agere, in libro nono de Trinitate ait: Naturæ (inquit) cui contradicis, hæretice, hæc unitas est, ut ita per se agat Filius, ne a se agat, et ita non a se agat, ut per se agat. Intellige Filium agentem, et per eum Patrem agentem. Non a se agit, quum Pater in eo manere monstratur; per se agit, quum secundum nativitatem Filii agit ipse quæ placita sunt.2 Infirmus sit non a se agendo, nisi a Deo ipse agit;3 non sit vero in unitate naturæ, si quæ agit et in quibus placet, non per se agit.

Hilar. de Trinitate, lib. ix, n. 48.

Sicut ergo, inquiunt, Filius per se agit, sed non a se; ita et Filius debet dici sapiens per se, sed non a se. Sic et ipse per se Deus est, vel esse dicendus est, ut aiunt, sed non a se vel de se.

F. An una tantum sit sapientia Patris.

Post hæc a quibusdam solet quæri, utrum una tantum sit sapientia Patris. Quod non esse, nituntur probare hoc modo : Filius, inquiunt, est sapientia Patris genita, qua Pater sapiens non est : est igitur aliqua sapientia Patris qua sapiens non est. Est autem et sapientia Patris ingenita, et ea Pater sapiens est. Est ergo quædam sapientia Patris qua sapiens est, et ipsa non est illa sapientia Patris qua Pater sapiens non est : non est ergo una tantum sapientia Patris. Item, sapientia ingenita est sapientia Patris, et sapientia genita est sapientia Patris; non est autem sapientia ingenita sapientia genita : non est igitur una tantum Patris sapientia. Hæc et his similia, tanquam sophistica et a veritate longinqua cunctisque in theologia peritis patentia, abjicimus, responso indigna avertentes : id tamen adjicientes, quia una est tantum sapientia Patris, sed non uno modo dicitur. Nam sapientia Patris dicitur illa quam genuit, et sapientia Patris dicitur ea qua sapiens est.4 Diversa est ergo ratio dicti : illa enim dicitur Patris, quia eam genuit; et ea dicitur sapientia Patris, quia ea sapit. Una est tamen sapientia Patris, quia sapientia genita est eadem sapientia et ea qua sapiens est, sive ea qua sapiens est intelligatur persona Patris, sive essentia Patris : quia persona Patris, quæ intelligitur quum dicitur sapientia ingenita, et persona Filii, quæ significatur quum dicitur sapientia genita, una eademque sapientia est, quæ essentia divina intelligitur communis tribus personis.

G. Quod in Trinitate est dilectio quæ est Trinitas, et tamen Spiritus Sanctus est dilectio quæ non est Trinitas, nec ideo duæ sunt dilectiones : ita et de sapientia.

Et sicut in Trinitate dilectio est quæ est Pater, Filius et Spiritus Sanctus, quæ est ipsa essentia Deitatis, et tamen Spiritus Sanctus dilectio est quæ non est Pater vel Filius; nec ideo duæ dilectiones sunt in Trinitate, quia dilectio quæ proprie Spiritus Sanctus est, est dilectio quæ Trinitas est, non tamen ipsa Trinitas est, sicut Spiritus Sanctus est essentia quæ Trinitas est, non tamen ipse Trinitas est : ita in Trinitate sapientia est quæ est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, quæ est essentia divina, et tamen Filius est sapientia quæ non est Pater vel Spiritus Sanctus; nec ideo duæ sapientiæ ibi sunt, quia sapientia quæ proprie est Filius, est sapientia quæ est Trinitas : ipsa tamen non est Trinitas, sicut Filius est essentia quæ est Trinitas, ipse tamen non est Trinitas.

H. Qua ratione Pater non dicitur sapiens ea sapientia quam genuit, eadem videtur debere dici, quod non sit diligens Pater vel Filius dilectione quæ ab utroque procedit.

Præterea diligenter notandum est, quod ea ratione qua Pater non dicitur sapiens ea sapientia quam genuit, videtur fore dicendum, quod Pater non diligat Filium vel Filius Patrem ea dilectione quæ ab utroque procedit, scilicet quæ proprie Spiritus Sanctus est. Sicut enim idem est Deo sapere quod esse, ita est ei idem diligere quod esse. Ideoque sicut negatur Pater esse sapiens sapientia quam genuit (quia si ea diceretur sapiens, non ipsa ab eo, sed ipse ab ea intelligeretur esse), ita videtur non debere concedi, quod Pater vel Filius diligat dilectione quæ tantum Spiritus Sanctus est: quia si ea diligit Pater vel Filius, non Spiritus Sanctus videtur esse a Patre et Filio, sed Pater et Filius a Spiritu Sancto, quia idem est ibi diligere quod esse. At supra dictum est atque auctoritate Augustini sancitum, quod in Trinitate tria sunt:5 unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio; et non est aliquis duorum quo genitus a gignente diligitur et genitorem suum diligit. Quibus verbis aperte significatur, Patrem Filium et Filium Patrem diligere, ea scilicet dilectione quæ non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus Sanctus.6 Quum idem ergo sit ibi diligere quod esse, quomodo dicitur Pater vel Filius non esse ea dilectione qua alter alterum diligit, quum ideo Pater negetur sapere sapientia quam genuit, ne ea esse intelligatur?

I. Quod et hæc quæstio inexplicabilis est, quæ excellit infirmitatem hominis.

Difficilem mihi fateor hanc quæstionem, præcipue quum ex prædictis oriatur, quæ similem videntur habere rationem: quod meæ intelligentiæ attendens infirmitas turbatur, cupiens magis ex dictis Sanctorum referre quam afferre. Optimus enim lector est, inquit Hilarius in primo libro de Trinitate, qui dictorum intelligentiam exspectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri quod ante lectionem præsumpserit intelligendum.7 Quum ergo de rebus Dei sermo est, concedamus Deo sui cognitionem, dictisque ejus pia veneratione famulemur.

Investiget ergo diligenter pius lector rationem dictorum, si forte dictorum aliquam valeat reperire causam, qua nota, ipsa præmissa quæstio aliquatenus explicari valeat. Ego autem hanc quæstionem non absolvens, sed errorem excludens, profiteor non esse dictum, Patrem diligere Filium vel Filium Patrem ea dilectione quæ ab utroque procedit, quæ non est aliquis eorum, sed tantum Spiritus Sanctus, tanquam ea dilectione Pater sit vel Filius. Sed sic ea Pater diligit Filium et Filius Patrem, ut etiam Pater per se ea quæ ipse est dilectione diligat, sic et Filius; non autem sic, ut Pater per se non diligat et Filius, sed per eam tantum. Quis hæc in illa Trinitate, inquit Augustinus, opinari vel affirmare præsumat?8 Eam tamen quæstionem lectorum diligentiæ plenius dijudicandam atque absolvendam relinquimus, ad hoc minus sufficientes.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SECUNDÆ

IN hac distinctione movet Magister duas principales quæstiones: quarum prima est, an Pater et Filius diligant se Spiritu Sancto; secunda, an Pater sit sapiens sapientia genita. Et circa easdem movet et alias quæstiones annexas, ut patet in littera, et in processu patebit.

Footnotes

  1. Joann. III, 35. ↩

  2. Joann. xiv, 10. ↩

  3. Joann. viii, 29. ↩

  4. *advertentes* ↩

  5. Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 7. ↩

  6. * alias etiam ↩

  7. Hilar. de Trinitate, lib. I, n. 18. ↩

  8. Aug. de Trinitate, lib. xv, n. 12. ↩

Chapter 206 of 271