Quæstio 4
Quarto hic quæritur a quibusdam, An Pater sit potens potentia genita.
Videtur quod sic. Primo, quoniam Filius appellatur virtus, brachium et dextera Patris:1 Filius autem est virtus seu potentia genita.2 — Secundo, Pater operatur per Filium;3 sed in Patre idem sunt virtus et actio: ergo est potens per Filium.
In contrarium est quod Patri idem est esse et esse potentem; nec ipse a Filio, sed ab ipso Filius habet potentiam.
Ad hoc Bonaventura respondet: Ista simpliciter falsa est, Pater est potens potentia genita, et magis impropria quam aliqua prædictarum. Est etenim regula quod præpositio per juncta verbo absoluto importat auctoritatem, ut quum dicitur, Iste est bonus per illum; cum verbo autem transitivo importat subauctoritatem, ut quum dicitur, Rex punit per ballivum. A ipsum est. Filius quoque accepit a Patre Nec sequitur, Pater operatur per Filium, ergo est potens per Filium: quia in prima propositione designatur causalitas respectu effectus, in secunda respectu Patris. — Filius quoque dicitur potentia Patris seu virtus, non qua Pater formaliter potens est, sed tanquam id in quo Patris potestas præsertim relucet, et tanquam persona per quam Pater operatur, non tanquam per instrumentum aut medium, sed sicut per eum qui potestatem habet a Patre, et cui ratio exemplaris omnium causativa recte appropriatur. Et rursus, virtus appropriatur Filio, quoniam operatio est per virtutem. Et hoc ideo, quoniam virtus est ultimum de potentia seu ultimata potentia, hoc est extremum potentiæ. Filius autem a Patre producitur secundum omnimodam perfectionem potentiæ, quoniam generare, est perfectæ potentiæ actus: nam tunc unumquodque vocatur perfectum, dum potest producere tale quale ipsum est. Filius quoque accepit a Patre potentiam producendi æque perfectam ut habet Pater. Hæc Bonaventura.
Hinc Petrus: Verborum (inquit) prædicabilium de divinis, quædam sunt substantiva, ut esse; quædam adjectiva: et horum quædam significant motum ad animam, ut intelligere; quædam motum ab anima. Quorum duo sunt modi: quoniam quædam connotant effectum in creatura, ut gubernare; quædam respectum tantum, ut posse et velle. In actibus ergo primi et secundi ac quarti modorum, ablativus additus significat rationem principii respectu illorum actuum in agente; in tertio non semper, sed respectu connotati effectus, quemadmodum artifex dicitur operari per instrumentum, et rex per præpositum, non tamen dicitur per illum posse simpliciter, nec nosse, nec esse. Hinc convenienter dicitur Pater operari per Filium, non tamen est potens per Filium, nec noscens nec exsistens per ipsum. Hæc Petrus.
Footnotes
Chapter 210 of 271