Skip to the text

Distinctio 36

A. Utrum concedendum sit, omnia esse in Dei essentia, vel in eo per essentiam, ut omnia dicuntur esse in Dei cognitione vel præscientia*.1*

S OLET hic quæri, quum omnia dicantur esse in Dei cognitione seu præscientia, vel in Deo per cognitionem, et ejus cognitio vel præscientia sit divina essentia, utrum concedendum sit, omnia esse in divina essentia, vel in Deo per essentiam. Ad quod dicimus, quia Dei cognitio ejus utique essentia est; et ejus præscientia, in qua sunt omnia, ipsius cognitio est: nec tamen omnia quæ sunt in ejus præscientia vel cognitione, in ejus essentia esse dici debent. Si enim hoc diceretur, intelligerentur esse ejusdem cum Deo essentiæ. In Deo enim dicitur esse per essentiam, quod est divina essentia, quod est Deus. Habet ergo Deus apud se in præscientia sua, quæ non habet in sui natura. Unde Augustinus de Verbis Apostoli, ita ait: Elegit nos ante mundi constitutionem. Quis sufficit hoc explicare? Eliguntur qui non sunt; nec errat qui eligit, nec vane eligit. Eligit tamen et habet Aug. Sermo 26, c. 4. Ephes. 1, 4. electos, quos creaturus est eligendos : quos habuit apud semetipsum, non in natura sua, sed in præscientia sua. Nondum erant quibus promittebatur, sed et ipsi promissi sunt quibus promittebatur. Ecce hic aperte dicit, Deum apud semetipsum habere electos ante mundum, non in natura sua, sed in præscientia sua, quum tamen ejus præscientia non aliud sit quam ejus natura, quia ipsius præscientia ejus est notitia. Potest tamen ad electos referri, quum ait, In natura sua, id est illorum. Illos quippe habuit ab æterno apud se, non in natura sui, id est illorum, quia nondum erant, sed in sua præscientia, quia eos ita novit ac si essent.

B. Utrum mala debeant dici esse in Deo, ubi sunt omnia bona, quum utraque sint in ejus cognitione et præscientia : omnia enim cognoscit.

Post prædicta quæritur, quum omnia dicantur esse in Deo, non per essentiam naturæ, sed per cognitionem scientiæ, et Deus sciat et bona et mala, utrum concedendum sit simpliciter, mala esse in Deo, sive esse in Deo per cognitionem. Scit enim Deus et scivit semper omnia, tam bona quam mala, etiam antequam fierent, et præscivit ab æterno ea futura : ideoque quum omnia bona dixerimus esse in Deo propter præsentiam cognitionis, eadem ratione videtur dicendum omnia mala esse in eo, quum ea semper noverit, et per cognitionem ei præsentia fuerint. Præcognovit enim Deus ab æterno quosdam futuros malos, et eorum malitiam, ut ait Augustinus, præscivit, sed non præparavit. Quum ergo peccata omnium sciat, numquid intelligendum est ea includi in illa generalitate locutionis qua dixit Apostolus omnia esse in Deo? Ex ipso, inquit, et per ipsum et in ipso sunt omnia.2

Aug Hypognosticon, lib. vi, c. 5.

Sed quis, nisi insanus, dixerit mala esse in Deo? Illa enim esse in Deo intelliguntur, quæ ex ipso et per ipsum sunt. Ea vero per ipsum sunt et ex ipso, quorum auctor est; sed non est auctor nisi bonorum : non ergo ex ipso et per ipsum sunt nisi bona. Ita ergo non in ipso sunt nisi bona. Non ergo mala in Deo sunt : quia licet ea noscat, non tamen ita omnino noscit ut bona. Mala quasi de longe cognoscit, ut ait Propheta : Et alta a longe cognoscit, id est superbiam. Et alibi ad Ps. CXXXVII, 6. Deum loquens de malis, ait : De absconditis tuis adimpletus est venter eorum.3 Aug. in Ps. 16, n. 13. Quod exponens Augustinus : Abscondita, inquit, peccata sunt, quæ a lumine tuæ veritatis absconduntur. Sed quomodo peccata a lumine veritatis divinæ absconduntur, quum a Deo sciantur? Si enim non sciret, quomodo de illis judicaret, et pro Ps. LXXIV, 7. illis malos damnaret? Alibi Propheta dicit : Quia neque ab oriente neque ab occidente deest. Quod exponens Cassiodorus, inquit : Neque a bonis neque a malis deest Deus, sed omnibus præsens et cognitor est. Cognoscit ergo Deus et bona et mala per scientiam, sed bona cognoscit etiam per approbationem et per beneplacitum, mala vero non. Unde Cassiodorus super Psalmum dicit : Peccata abscondita Deo sunt, quia non novit, id est, non approbat. Et ex eo sensu Augustinus dixit ea epistola abscondi a lumine Dei. Qui etiam in libro ad Evodium insinuat cognitionem Dei

Aug. in Ps. 16, n. 13.

Cassiod. in Ps. 74, n. 6; in Ps. 16, n. 16. epistola variis modis accipiendam, inquiens: Si ad scientiam referas, non ignorat Deus aliquos vel aliqua. Qui tamen in judicio quibusdam dicet:4 Non novi vos. Sed eorum improbatio hoc verbo insinuata est.

Ecce non cognoscere dicitur Deus quæ non approbat, quæ ei non placent. Apparet itaque verum esse quod diximus, scilicet quia quodam modo cognoscit Deus bona, quo non cognoscit mala. Pariter quidem utraque eodemque modo noscit quantum ad notitiam, sed bona etiam approbatione et beneplacito cognoscit.

C. Hic aperit, quare bona tantum dicantur esse in Deo, et non mala.

Et inde est quod bona tantum dicuntur esse in Deo, non mala; et illa prope, hæc longe: quia licet in Deo aliqua dicantur esse propter cognitionis præsentiam, et Deus bona et mala cognoscat; mala tamen non cognoscit nisi per notitiam, bona vero non solum per scientiam, sed etiam per approbationem et beneplacitum. Et ob talem cognitionem aliqua dicuntur esse in Deo, scilicet quia ita ea scit ut etiam approbet et placeant, id est, ita scit ut eorum sit auctor.

D. Quod idem est, omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso.

Proinde si diligenter inspiciamus, idem videtur esse, omnia esse ex Deo, et per ipsum, et in ipso. Unde Ambrosius in tertio libro de Spiritu Sancto:5 Hæc tria, ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, unum esse supra diximus. Quum dicit per ipsum esse omnia, non negavit in ipso esse omnia. Eamdem vim habent omnia hæc, scilicet, cum ipso, et in ipso, et per ipsum; et unum in his atque consimile, non contrarium, intelligitur. Ecce habes quia ex eadem intelligentia Scriptura dicit, omnia esse in ipso, et per ipsum, et ex ipso, et cum ipso. Quum ergo ex eadem ratione omnia dicantur esse ex Deo vel per ipsum, non solum quia scit, sed etiam quia eorum auctor est; consequitur ut eadem ratione ea esse in Deo dicantur, scilicet quia scit et eorum auctor esse dicitur:6 quia in illo vivimus et movemur et sumus, quia eo auctore sumus, movemur et vivimus. Quum ergo non sit auctor nisi bonorum, merito sola bona in eo esse dicuntur sicut ex ipso et per ipsum. Quum ergo in ejus cognitione vel præscientia sint omnia, scilicet bona et mala, in eo tamen non dicuntur esse nisi bona, quorum auctor est. Unde Augustinus in libro de Natura boni: Quum audimus, inquit, ex Deo et per ipsum et in ipso esse omnia, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt.7 Neque enim ex ipso sunt peccata, quæ naturam non servant, sed vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur omnia. Hic aperte dicitur, quod in illa generalitate locutionis bona tantum continentur.

E. Quod omnia ex Patre et per Patrem et in Patre sunt; ita et de Filio et de Spiritu Sancto est dicendum, licet propter personas fiat distinctio.

Præterea sciendum est, quod licet ibi indicetur distinctio personarum, quum dicitur, Ex ipso et per ipsum et in ipso, omnia tamen ex Patre et per Patrem et in Patre sunt.8 Similiter de Filio et Spiritu Sancto accipiendum est. Unde Augustinus in primo libro de Trinitate: Non confuse, inquit, accipiendum est quod ait Apostolus, Ex ipso et per ipsum et in ipso: ex ipso dicens propter Patrem; per ipsum, propter Filium;9 in ipso, propter Spiritum Sanctum. Vigilanter autem attende, ne quia Patrem volens intelligi dixit ex ipso, sic intelligas omnia esse ex Patre, ut neges omnia esse ex Filio vel ex Spiritu Sancto, quum ex Patre et per Patrem et in Patre omnia esse sane dici possint; similiter et de Filio et de Spiritu Sancto sentiendum est.

F. Quod non omnia quæ ex Deo sunt, etiam de ipso sunt, sed econverso.

Illud etiam hic annectendum est, quod non omnia quæ dicuntur esse ex Deo, etiam de ipso esse dici debeant: quia ut ait Augustinus in libro de Natura boni, non hoc significat penitus ex ipso, quod de ipso.10 Quod enim de ipso est, potest dici esse ex ipso; sed non omne quod ex ipso est, potest dici esse de ipso, quia non est de sua substantia. Ex ipso enim sunt cœlum et terra, quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia sua. Sicut aliquis homo si generat filium, et faciat domum: ex ipso est filius, ex ipso est et domus; sed filius de ipso, domus vero de terra et ligno, non de ipso.

G. Quæ dicta sunt, summatim colligit.

Ex præmissis apertum est, quod in Dei cognitione sive præscientia sunt omnia, scilicet bona et mala, sed non omni modo sunt ibi mala quo bona; et quod in Deo bona tantum sunt sicut ex ipso et per ipsum, non mala. Et ex quo sensu hæc accipienda sint, assignatum est; et quod de ipso non dicitur esse proprie quod aliud est ab ipso; ex ipso autem esse dicuntur omnia quæ eo auctore sunt.

SUMMA

DISTINCTIONIS TRICESIMÆ SEXTÆ

PRÆCEDENTI distinctione ostensum est qualiter cuncta sciantur a Deo. Sed quoniam scita et cognita oportet aliquo modo esse in sciente et cognoscente, idcirco hic declaratur qualiter creaturæ sunt in Deo, et qualiter omnia ab æterno fuerunt in eo per rationes et species suas exemplares ac ideales. Et circa hoc quæritur, an mala fuerint et sint in eo; et si non, quomodo cognoscantur ab ipso. Quocirca ostendit qualiter bona et mala diversimode cognoscantur a Deo; atque pertra-

Rom. XI, 36. et verba illa Apostoli, Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia : de quibus supra tractatum est.

Footnotes

  1. *alias præsentia* ↩

  2. Rom. XI, 36. ↩

  3. Ps. XVI, 14. ↩

  4. Aug. Epist. 169, n. 2. Matth. vii, 23. ↩

  5. Ambr. de Spirit. S. lib. III, n. 84. ↩

  6. Act. xvii, 28. ↩

  7. Aug. de Natura boni, c. 28. ↩

  8. Rom. XI, 36. ↩

  9. Aug. de Trinitate, lib. VI, n. 12; lib. I, n. 12. ↩

  10. Id. de Natura boni, c. 27. ↩

Chapter 219 of 271