Quæstio 4
Q Uæritur consequenter, Utrum angeli moveantur.
Quumque quæstio ista de motu locali præcipue intelligatur, includit ipsa alia duo quæsita, videlicet: An moveantur per medium, quia omnis motus localis per medium est; et quoniam tempus vocatur mensura motus, quærendum est, An moveantur temporaliter aut successive, an potius in instanti. Et condependent hæc tria.
Et videtur quod non moveantur. Primo, quia ut ait super librum de Causis Averroes, intelligentia est loco et operatione immobilis. — Secundo, ei quod nondum conjunctum est fini, convenit moveri, similiter enti imperfecto et indigenti: moveri namque est imperfectionis ac indigentiæ. Unde nec convenit Deo. Sed angeli sunt perfecte beati atque in ultimo fine immobiliter quietati, nec cupiunt perfici, utpote jam perfecti: ergo non convenit eis moveri. — Tertio, moveri localiter non convenit nisi rei locali et quæ subjacet tempori: angelus vero nec localis nec temporalis consistit. — Quarto, lux sensibilis diffunditur per medium sine successione et motu in instanti, sicut experientia docet: quumque angelus sit lux spiritualis, omni luce sensibili vehementer simplicior atque celerior, formalior et agilior, apparet quod instantanee sine successione et motione ac tempore procedat seque diffundat per medium et applicet se cui adesse voluerit.
In contrarium sunt ratio et auctoritas. Quum enim angelus sit beatus et intellectualiter ac libere agens, in sua est libertate moveri successive aut instantanee, celeriter sive tarde. Docet quoque Scriptura, quod angeli sancti pergunt de Tob. v, vi, etc. loco ad locum cum his quos custodiunt, et quod angelus præcessit filios Israel, et columnam nubis ac ignis successive movebat.
Tob. v, vi, etc.
Exod. xiv, 19, 20.
Ad hæc Bonaventura respondet: Angelo convenit moveri; et movet se non solum assumpto corpore, sed etiam corpore non assumpto, quum non sit minoris libertatis, nobilitatis ac potestatis sine corpore quam in corpore. Sed sicut esse in loco dupliciter dicitur, ita et esse localem, sicut in littera tangitur. Primo enim et proprie dicitur aliquid esse in loco circumscriptive; secundo et minus proprie, definitive. Angelus ergo non movetur per locum circumscriptive seu commensurative ad locum, nisi in corpore assumpto; sed sine hujusmodi corpore convenit ei definitive moveri per locum. — Si autem quæratur, an moveatur per se aut per accidens; dicendum, quod moveri per locum circumscriptive, convenit angelo per accidens, utpote ratione corporis quod assumpsit ac movet; sed definitive moveri, convenit ei per se, et sua voluntate movet se ipsum. Idcirco in angelo non differunt proprie motor et mobile; nec motus ille est motus indigentiæ, sed potius obedientiæ ex Dei imperio, seu dignationis, caritatis et subventionis pro aliorum indigentia, necessitudine et salute. Nam et miles et cursor currit in stadio ad suæ ostensionem virtutis; et juxta S. Dionysii documenta, superiora moventur ad inferiorum provisionem.1 Hæc Bonaventura.
Insuper ad quæstionem hanc, An moveatur per medium, sic respondet: Circa hoc diversi diversimode sunt locuti. Quidam namque dixerunt, quod quum angelus sit simplex et indivisibilis, non potest corporale medium pertransire, sed movetur ab extremo in extremum sine medio, omnisque locus ad quem movetur, se habet ad angelum per modum immediati: sicque loci mutatio in angelo non est motus, sed mutatio tantum absque medio. Hæc autem opinio non videtur conveniens. Certum est enim quod angeli sancti qui custodes sunt hominum, ita possunt eos custodire sua spirituali præsentia, sicut et corporali in assumptis corporibus; atque utroque modo adsunt et comitantur cum sibi commissis, sicut jam tactum est, et sic vadunt per medium. — Alii ergo dixerunt, quod angelus et per medium et sine medio potest moveri, quoniam motus ejus est ad nutum suæ voluntatis secundum potestatem divinitus ei collatam: idcirco dum vult, transfert ac facit se in extremum immediate; et dum vult, transit per medium. Ponuntque simile, quod intellectus noster potest cogitare de Parisiis et de Roma dupliciter: primo sic, quod immediate cogitet de uno, et post de alio; secundo ita, quod primo cogitet de Parisiis, deinde de urbe intermedia, tertio de Roma. Et quoniam angelo tam facile est moveri ac ferri, ut nobis cogitare, quum non sit corpori alligatus, ideo potest sic et sic moveri. Verum quidquid sit de positione, exemplum istud non exstat conveniens, quoniam cogitans apud se habet speciem Romæ speciemque Parisiorum: quæ species non habent inter se ordinem neque situm, et æqualiter sunt præsentes intellectui cogitantis; idcirco ad libitum potest de una et de alia cogitare. Sed in re est ordo et situs naturalis, et necessario interjacet medium inter civitatem et civitatem. Nec propter hoc aperitur nobis via ad intelligendum: quumque aliquo modo intelligibile sit quod angelus feratur per medium, ratio quoque atque auctoritas ad hoc concordent; ideo hoc videtur probabiliter esse tenendum. Et aliud membrum, videlicet quod sine medio possit moveri, arbitror rejiciendum, non quod asseram esse falsum, sed quoniam non est in promptu auctoritas quæ hoc dicat, nec ratio cogit, imo nec capit hoc. Possibile tamen est quod Deus aliquid dederit spiritualibus illis substantiis, quod carnales non capiunt intellectus. — Quod vero Augustinus ait, Deum movere spiritualem creaturam per tempus, non per locum, intelligitur de motione per locum circumscriptive et quantum ad proprietates loci (quas non admittit angelus), et proprietatem temporis, quod convenit angelis, in quibus est innovatio, variatio et successio cogitationum et affectionum. Hæc idem.
De hoc demum, An angelus moveatur in instanti vel successive ac temporaliter, scribit sic: Quum spatium intermedium sit compositum, et tam angelus quam virtus ipsius sit simplex, dixerunt quidam, quod tam angelus quam virtus ipsius improportionabilis sit spatio, et improportionabiliter vincit ipsum; ideoque motu improportionabili et subito seu in instanti pertransit locum seu spatium: qui motus est supra naturam. Sed quia difficile videtur intelligere quod pertranseat spatium quin sit in pluribus partibus ejus; et ponere quod subito moveatur et sit in pluribus partibus medii, est ponere in illo motu quod sit in pluribus locis simul, quod omnino absurdum est dicere de angelo, ut Sancti atque philosophi et doctores catholici concorditer dicunt: idcirco dicendum, quod angelus non movetur per medium motu subito, sed successivo. Notandum est ergo, quod in motu successivo successione perfecta, successio oritur ex quadruplici causa. Prima est distantia termini a quo respectu termini ad quem. Secunda est resistentia medii. Tertia est partibilitas mobilis. Quarta est finitas virtutis, eo quod finitæ virtutis sit proprie movere per spatium in tempore. Hinc motus angeli non est successivus successione perfecta, quia deficit ibi resistentia medii et partibilitas mobilis; est tamen successivus ratione distantiæ medii, in quo non potest esse simul per totum, et ratione finitatis virtutis moventis, quæ non excedit medium improportionabiliter, idcirco nec facit motum medio improportionabilem. Hæc idem.
Circa hæc loquitur Thomas: Triplicem motum Sancti attribuunt angelis. Primus est secundum illuminationes a Deo in mentem angeli descendentes. Quæ illuminatio metaphorice motus vocatur: quem B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus attribuit angelis, atque in tres species eum distinguit, videlicet, in motum circularem, rectum, obliquum. Circularis est, secundum quod lumen intellectuale originaliter descendit de Deo in intellectum angelicum, et ipse angelus per idem lumen rursus ascendit in Deum: sicque est ibi motus ab eodem in idem, et est uniformis, in quantum lumen illud non egreditur intellectus simplicitatem. Motus vero rectus vocatur, dum angelus lumen sibi desuper communicatum inferioribus tradit quasi secundum lineam rectam. Sed motus nominatur obliquus, prout consideratur exitus luminis a Deo in mentem angeli, et deinde reflectitur lumen illud ad inferiora quibus lumen suum angelus tradit: per quod lumen inferiora non reducuntur in angelum sicut in finem, sed in Deum. Qui motus est quasi compositus ex recto et circulari, sicut motus qui esset per chordam et arcum ab eodem in idem: obliquatur etenim motus iste, prout recedit ab uniformitate recepti luminis, quod non est in angelis secundis sicut in primo. — Secundus motus angelorum est per tempus: quem assignat Augustinus in littera; et quoniam tempus est mensura successivorum, ideo omnem successionem appellat motum per tempus. Invenitur autem successio in intellectu angeli, quoniam omnis intellectus qui cognoscit diversa per diversas species, non potest simul actu illa cognoscere. Intellectus autem angeli potest cognoscere res dupliciter sive duplici specie, puta: in Verbo æterno, quod est omnium una similitudo, in quo potest multa simul videre; et item per species innatas seu concreatas inditas sibi, quæ plures sunt plurium: hinc per illas species non cognoscit plura simul, nisi quæ per unam speciem repræsentantur. Unde secundum hoc in intellectu angeli consistit successio, quæ extenso nomine dicitur motio. Differt tamen a motu proprie dicto in duobus ad minus. Primo, quia non est de potentia in actum, sed de actu in actum. Secundo, quia non est continua. Motus namque fertur continuus ex continuitate ejus super quod est motus, ut in libro quinto Physicorum probatur; et inter duas species intelligibiles intellectas non est continuatio ulla, sed successio tantum, eademque successio dicitur motus. Similis quoque est ratio de successione variarum affectionum. — Tertius motus angelorum est secundum locum : qui eis in littera attribuitur auctoritate Ambrosii. Et quia moveri in loco sequitur ad esse in loco, ideo eodem modo convenit angelo moveri in loco sicut esse in loco. Et utrumque æquivoce convenit corporalibus et incorporalibus, sicut jam patuit, quia angelus dicitur esse in loco in quantum applicatur loco per operationem : et quia non simul est in locis diversis, ideo successio talium operationum per quas in diversis locis esse dicitur successive, motus ejus vocatur. Hinc sicut conceptiones intellectus ejus consequenter se habent sine continuatione, ita et operationes ipsius. Unde motus localis angeli non est continuus; sed ipsæ operationes ejus consequenter se habentes circa diversa loca, secundum quas in illis est, localis ejus motus vocatur. Hæc Thomas in Scripto de hoc, an angelus moveatur.
In idem redit quod de hac materia scribit in prima parte Summæ, quæstione quinquagesima tertia. Ubi et addit :2 Motum angeli in loco non oportet loco commensurari, nec continuitatem habere ex loco, sed est motus non continuus. Quum enim angelus sit in loco secundum contactum virtutis, necesse est quod motus angeli in loco nil aliud sit quam diversi diversorum locorum contactus successive, non simul : quoniam angelus non potest simul esse in diversis locis. Hujusmodi autem contactus non est necesse esse continuos. Potest tamen in eis continuitas esse, quia ut dictum est, nil prohibet angelo assignare divisibilem locum per suæ virtutis contactum, sicut continuo locus divisibilis assignatur propter contactum magnitudinis suæ. Hinc sicut corpus successive et non simul dimittit locum in quo prius erat, et ex hoc causatur continuitas in motu locali ipsius; sic angelus successive potest dimittere divisibilem locum in quo exstitit prius, sicque motus ejus erit continuus. Potest quoque totum simul dimittere, et toti alteri loco simul se applicare; sicque motus ejus non erit continuus. Hæc Thomas in Summa de hoc, an angelus moveatur.
Porro de hoc, An angelus suo motu pertranseat medium, ait in Scripto : De hoc sunt duæ opiniones. Aliqui enim dicunt, quod angelus transit de loco ad locum non pertranseundo medium; alii dicunt, quod pertransit medium motu suo : atque (ut credo) utrique secundum aliquid verum dicunt. Nam dico, quod angelus potest transire de loco ad locum ita quod pertranseat omnia media, et potest esse quod transeat de loco ad locum sine hoc quod sit in aliquo mediorum, potest etiam esse quod motu suo sit in aliquibus mediis, et in aliquibus non sit : cujus ratio sumitur ex prædictis. Essentia etenim angeli secundum se ab omni loco est absoluta, et non definitur seu determinatur ad locum nisi per suam operationem, secundum quod terminatur ad operatum in loco. Hinc quando operatur circa hunc locum, potest ab essentia sua ex se indeterminata ad locum, imo indifferenti ad omnia loca, quantum in ipsa est, egredi operatio statim ad locum proximum vel remotum; nec operatio ad remotum seu distans dependet ab operatione quæ est ad rem proximam : unde secundum quod habet aliquid operari vel in omnibus mediis locis, vel in aliquibus, aut in nullo, secundum hoc potest pertransire omnia media, aut quædam solum, seu nullum. Hæc Thomas in Scripto. — Concordare Petrus videtur, qui de subito angeli motu ponit exemplum de illuminatione aeris, qui subito illustratur.
De eadem quæstione scribit in Summa, quæstione quinquagesima tertia : Motus angeli potest esse continuus, et non continuus.3 Si ergo exsistat continuus, non potest angelus moveri de extremo in extremum nisi pertranseat medium: quia ut dicitur quinto Physicorum, medium est in quod prius venit quod continue mutatur, quam in quod mutatur ultimum. Ordo enim prioris et posterioris in motu continuo est secundum ordinem prioris et posterioris in magnitudine spatii seu medii, ut dicitur quarto Physicorum. — Si autem motus angeli non sit continuus, possibile est quod transeat de extremo aliquo in extremum, non pertransito medio: quoniam inter quælibet duo loca extrema sunt infinita media loca, sive sumantur loca indivisibilia, sive divisibilia. Et de indivisibilibus evidens est: quoniam inter quælibet duo puncta sunt infinita indivisibilia puncta media, quum nulla duo puncta se consequantur sine medio, ut sexto Physicorum probatur. De locis quoque divisibilibus est necesse hoc dicere: et hoc demonstratur ex motu continuo corporis alicujus. Corpus namque non movetur de loco ad locum nisi in tempore. In toto autem tempore motum corporis mensurante, non est accipere duo nunc in quibus corpus quod movetur non sit in alio et alio loco: quoniam si in uno et eodem loco esset in duobus nunc, sequeretur quod ibi quiesceret, quum nil aliud sit quiescere quam in eodem loco esse nunc et prius. Quum ergo inter primum nunc et ultimum nunc temporis mensurantis motum, sint infinita nunc, oportet quod inter primum locum a quo incipit moveri, et ultimum locum ad quem terminatur motus, infinita sint loca. Et hoc sensibiliter sic apparet. Sit corpus unum unius palmi, et sit via per quam transit, duorum palmorum: manifestum est quod locus primus a quo incipit motus, sit palmi unius; locus quoque ad quem terminatur, est palmi alterius: et dum incipit moveri, paulatim deserit primum palmum, et intrat secundum. Secundum ergo quod dividitur magnitudo palmi, multiplicantur media loca: quoniam quodlibet punctum signatum in magnitudine primi palmi, est principium loci unius; et punctum signatum in magnitudine alterius palmi, terminus est ejusdem. Quumque magnitudo sit divisibilis in infinitum, et puncta sint etiam infinita in potentia in qualibet magnitudine, sequitur quod inter quælibet duo loca sint infinita loca media. Mobile autem infinitatem locorum mediorum non consumit nisi per motus continuitatem: quoniam sicut loca media sunt infinita in potentia, ita et in motu continuo est accipere infinita quædam in potentia. Si ergo motus non sit continuus, omnes partes motus erunt numeratæ in actu. Si igitur mobile quodcumque moveatur motu non continuo, sequitur quod vel non pertranseat omnia media, vel quod actu numeret media infinita, quod est impossibile. Sic ergo secundum quod motus angeli non est continuus, non pertransit omnia media. — Hoc autem, scilicet moveri de extremo in extremum et non per medium, potest angelo convenire, non corpori, quoniam corpus mensuratur et continetur sub loco: unde oportet quod sequatur leges loci in suo motu. Sed substantia angeli non est subdita loco ut contenta, sed superior eo ut continens. Hinc in potestate est angeli applicare se loco ut vult, vel per medium, vel sine medio. Hæc idem in Summa.
Insuper, de quæstione his annexa et partim patente ex istis, videlicet, An angelus moveatur in instanti vel tempore, scribit hic Thomas: Quum omnis mutatio duos habeat terminos, qui nequeunt esse simul, quia omnis mutatio est in contingens, ut dicitur primo Physicorum, oportet cuilibet motui seu mutationi adesse successionem ex hoc quod duo termini simul esse non queant, sicque tempus, quod est numerus prioris et posterioris, in quibus tota consistit ratio successionis. Sed hoc diversimode in diversis contingit. Interdum enim terminus motus est mediatus principio motionis, vel secundum medium quantitatis dimensivæ, sicut in omni locali corporum motu atque in motu augmenti et diminutionis, vel secundum medium quantitatis virtualis, cujus divisio attenditur secundum intensionem et remissionem alicujus formæ, sicut in alteratione sensibilium qualitatum: tuncque tempus per se ipsum mensurat motum, quia ad terminum successive pervenitur, eo quod divisibilis sit. — Quandoque vero terminus ad quem, non est mediatus termino a quo, quemadmodum in mutationibus de privatione ad formam vel econverso, ut in generatione et corruptione, et in illuminatione, ac consimilibus: et illis quoque mutationibus oportet annexum esse tempus, quum constet materiam non simul esse sub privatione et habitu. Non autem sic, quod exitus seu transitus de uno extremo in aliud fiat in tempore: sed alterutrum extremorum, videlicet primum quod mutatione abjicitur, est conjunctum cuidam motui vel alterationi, sicut in generatione et corruptione, vel locali motui solis, ut in illuminatione; et in termino illius motus est etiam terminus mutationis, atque pro tanto illa mutatio dicitur subita seu instantanea, quia in ultimo instanti temporis quod mensurat motum præcedentem, acquiritur illa forma seu privatio, de qua ante nil inerat. Et in illo instanti dicitur generatum esse, non autem proprie generari: quoniam omne quod generatur, generabitur et generabitur, ut in sexto Physicorum probatur. Hinc omnes tales mutationes instantaneæ, sunt termini cujusdam motus prioris, ut sexto Physicorum asserit Commentator.
Porro motus angeli non potest esse terminus motus alterius: unde oportet quod sit in tempore, non in instanti. Sed hoc tempus est aliud a tempore quo mensurantur motus cœli et corporalium rerum. Nullus quippe motus mensuratur motu cœli, nisi qui ordinatur ad ipsum. Quumque motus angeli nullum ordinem habeat ad motum cœli, præsertim si motus angeli dicatur successio operationum, constat quod non mensuretur tempore quod est mensura primi mobilis, sed alio tempore: cujus temporis naturam accipere possumus ex natura motus. In tempore enim est aliquid quasi formale, quod se tenet ex parte quantitatis discretæ, videlicet numerus prioris et posterioris; et aliquid materiale, per quod est continuum, quoniam continuitatem habet ex motu in quo est sicut in subjecto et in primo mensurato per ipsum, puta in motu cœli, ut fertur quarto Physicorum. Motus autem ille habet continuitatem a magnitudine. Unde quum motus angeli non sit continuus, quia non est secundum necessitatem habens conditiones magnitudinis per quam transit (sicut est in illis quæ sunt nata esse in loco, ita ut eorum corporalis substantia commensurata sit terminis loci), sed per successionem operationum in quibus nulla est ratio continuitatis; ideo tempus illud non est continuum, sed compositum ex nunc succedentibus sibi invicem, ut numerus operationum succedentium sibi tempus vocetur, sicut ipsa operationum successio vocatur motus: et quot sunt operationes ex quibus componitur motus secundum diversa loca, tot erunt nunc ex quibus componitur tempus illud. Quod etiam consonat ei quod sexto Physicorum ait Philosophus: Ejusdem rationis est, indivisibile moveri, et tempus componi ex nunc, et motum ex momentis, lineamque ex punctis. Nam quamvis linea per quam angelus transit, exsistat continua, non tamen est in ea continuitas secundum quod refertur ad motum angeli, qui diversa ubi non continuatim pertransit. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus videtur aliqualiter discrepare a dictis suis in Summa jam tactis, in quibus fatetur motum angeli interdum posse esse continuum, secundum variam applicationem suæ virtutis ad locum.
Denique prima parte Summæ de hac q. LIII, a. 3. ipsa scribit materia: Quidam dixerunt localem angeli motum esse in instanti. Dicebant enim, quod dum angelus movetur de loco ad locum, in toto tempore præcedenti sit in termino a quo, in ultimo autem termini illius sit in termino ad quem. Nec oportet medium esse inter duos hos terminos, sicut nec medium est inter tempus et terminum temporis; inter duo autem nunc temporis, tempus est medium. Unde dicunt, quod non est dare ultimum nunc in quo fuit in termino a quo: sicut in aeris illuminatione et generatione substantiali, non enim est dare ultimum instans in quo fuit aer tenebrosus, vel in quo materia fuit sub privatione formæ ignis; sed est dare ultimum tempus, ita quod in termino temporis illius est vel lumen in aere, vel forma ignis in materia: sicque illuminatio et generatio substantialis dicuntur motus in instanti. — Verum hoc non habet locum in proposito. De ratione namque quietis est, quod quiescens similiter se habeat nunc et prius: ideo in quolibet nunc temporis mensurantis quietem, quiescens est in eodem, in primo et medio ac ultimo. Sed quia de ratione motus est, quod id quod movetur aliter se habeat nunc et prius, ideo in quolibet nunc temporis mensurantis motum, mobile se habet in alia et alia dispositione: unde oportet quod in ultimo nunc habeat formam quam ante non habuit. Sicque patet quod quiescere toto tempore in aliquo, puta in albedine, est esse in illo in quolibet temporis illius instanti. Unde non est possibile ut aliquid in toto tempore præcedente quiescat in uno termino, et postea in ultimo instanti illius temporis sit in alio termino. Sed hoc possibile est in motu, quia moveri in aliquo toto tempore, non est esse in eodem in quolibet instante temporis illius. Omnes ergo hujusmodi motus instantanei sunt termini motus continui: sicut generatio est terminus alterationis materiæ, et illuminatio est terminus motus localis corporis illuminantis. Motus autem localis angeli non est terminus alicujus alterius motus continui, sed est per se ipsum, a nullo alio motu dependens. Hinc impossibile est dicere, quod in toto tempore sit in aliquo loco, et in ultimo nunc sit in alio loco; sed assignare oportet nunc in quo ultimo fuit in loco præcedenti. Ubi autem sunt multa nunc, ibi necessario tempus est, quum tempus non sit nisi numeratio prioris et posterioris in motu. Unde relinquitur quod motus angeli sit in tempore: in continuo, inquam, tempore, si motus ejus sit continuus; atque in non continuo, si motus ejus continuus non sit. Utroque etenim modo contingit esse angeli motum, ut dictum est. Continuitas autem temporis ex continuitate est motus. Et tempus illud, sive sit continuum, sive non, non est idem cum tempore mensurante motum cœli et inferiora, quoniam motus angeli non dependet ex motu cœli. Hæc idem in Summa.
Albertus quoque: Angeli (inquit) moventur, ut dicunt Sancti, etiam localiter, quidquid contingat de dictis philosophorum. Et hoc convenit angelo in quantum est substantia spiritualis, cujus potentia vincit omne prohibens motum; hocque vocat Damascenus velocitatem naturæ ejus. Vincit quippe distantiam spatii, ita quod motus suus non est spatio proportionatus; et vincit distantiam temporis, ita quod motus suus non est proportionatus temporis, nec tempore mensuratur; et vincit obsistens spissum et rarum, ita quod motus ejus est per omne plenum, spissum et rarum, ac si vacuum esset, non resistens moventi nec moto. Et hunc motum dicimus esse supra naturam, non contra vel infra naturam. Hæc autem potestas data est angelo in creatione suæ naturæ. Et sicut in animali anima est movens, et corpus motum; ita in angelo voluntas est movens, et angelus ipse est motum. — Si autem quæratur, an pertranseat medium; respondeo sine præjudicio, quod sic, et quod medium est distantia, sed non angelo, quia virtute movendi hanc vincit. Et hoc possumus considerare per simile. Dicit namque Philosophus sexto Physicorum, quod si esset infinita potentia movens, moveret in instanti. Quamvis autem potentia angeli non sit simpliciter infinita, tamen respectu corporalis potentiæ moventis, est quodammodo non finita. Ideo si corporalis infinita potentia vinceret distantiam spatii, multo magis dicimus eam vincere potentiam angeli. Ideo dico, quod transit spatium indivisibiliter; totumque spatium efficitur ei sicut unum indivisibile, quoniam motus ejus est ad voluntatem ipsius. Dictum est enim supra, quod ipse est mobilis, et habet in sua voluntate transitum sui motus, et in potestate ad propinquum seu ad remotum æqualiter. Hæc idem.
De hoc vero, An angelus moveatur in tempore aut in nunc, sic scribit: Tempus in Scripturis (ut mihi apparet) multipliciter dicitur. Videtur quoque, quod id quod non habet relationem ad motum cœli sicut ad causam sui motus atque quietis, quod illud non sit in tempore motus cœli sicut numeratum in numero, mensuratum in mensura. Ait namque Rabbi Moyses, quod omnis motus hujus naturæ in motum cœli reducitur. Sic autem motus angeli ad motum non reducitur cœli: ergo non erit in tempore cœli sicut in numero et mensura. Aliud vero tempus accipitur, et est in ipso mobili ut in subjecto, et differt secundum mobile unumquodque. Ideo, sicut nos accipimus continuitatem temporis et discretionem et substantiam in illo quod est proprietas motus cœli (discretionem, quoniam numerat per duo, quæ sunt prius et posterius; continuitatem, a spatio per quod est motus, eo quod in nullo loco discreto accipitur mobile, sed ut per quemlibet in quo, est quasi locus fluens renovando situm continue; et substantiam, per hoc quod id quod fertur, est unum in toto motu), ita oportet nos considerare in hac parte naturam temporis hujus secundum naturam motus ac mobilis. Constat autem quod angelus motus, id est, qui fertur, sit indivisibilis: sicque quod adjacet ei est indivisibile. Loco vero per quem est motus, non est commensuratus: ergo non accipitur ante et post in loco. Quum ergo ab illis fuerit prius et posterius in motu, non habebit motus suus prius atque posterius. Spatii vincitur etiam distantia a vi moventis potentiæ: ideo spatium non faciet sibi continuum motum. — Præterea advertendum, quod circa hanc quæstionem propter ejus difficultatem sunt multæ opiniones, quarum quædam sunt reputatæ hæreticæ a modernis. Quidam namque philosophi tenentes vetus Testamentum, in quo multum legitur de missionibus angelorum, ut Rabbi Moyses, Rabbi Eliezer et Rabbi Joanna, dixerunt angelos non moveri, sed omnes virtutes quæ sunt in materia eis obedire ad nutum, et ideo per effectum illarum virtutum obedientium angelos moveri, non aliter. Quod quum contrarietur Scripturis, reputatur hæreticum. Alii dixerunt angelum simul esse in pluribus locis, et hoc esse ejus moveri; et etiam in omnibus esse si velit. Et hoc quoque reputatur hæreticum, quum angelus habeat finitam substantiam secundum dicta Sanctorum, nec valeat simul esse in pluribus locis. Alii dicunt, quod motus angeli est secundum voluntatem ipsius, et movetur in nunc si vult, et movetur in tempore si vult. Alii dicunt, quod movetur non in nunc, sed in tempore imperceptibili: quod est repente moveri, propter quod apparet nobis quod moveatur in nunc. Alii dicunt, quod movetur in nunc uno secundum duas rationes accepto, videlicet ut est finis præteriti principiumque futuri; et ideo moveri suum et suum motum, simul esse. Alii demum aliter et aliter dicunt, ita quod vix sunt duo in quæstione hac concordantes. Hæc Albertus.
Præterea has tres quæstiones determinat Albertus exquisitius in libro suo de IV Coæquævis, tractatu de Angelis, ubi post plurima argumenta respondet ad primam: Dicimus cum Sanctis, quod angeli moventur localiter, et transeunt de loco ad locum; et quando sunt in uno, non sunt in altero. Et circa hoc oberratum est quatuor modis. Unus est dicentium, quod angeli nunquam moventur, sed quum sint motores sphærarum ad consistentiam universi esse, movent voluntates cordaque hominum et etiam sensus ad ea quæ volunt. Et hic error est Rabbi Moysis atque Averrois et aliorum quorumdam. Alius est eorum qui ex debili ratione dicunt angelum posse esse in pluribus locis, et item ubique, si voluerit. Tertius est eorum qui dicunt angelum sic venire de fine spatii unius ad alium locum, quod non transit medium, sed transilit. Quartus est dicentium, quod sic transit medium, quod est in termino a quo et ad quem secundum suum motum, aliquo modo sicut aliud seu corporale mobile transit per medium. Harum opinionum duæ primæ exstant hæreticæ, aliæ duæ sunt fatuæ. — Porro de modo motus quo moventur, subjungit: Angeli moventur secundum locum tantum, et motus illorum est secundum opportuna loca ad custodiendum sibi deputatos. Si autem objiciatur, quia in de Cœlesti hierarchia, capitulo septimo, S. Dionysius loquitur quod angeli sancti sunt in circuitu Dei chorum facientes; atque in libro de Divinis nominibus, capitulo quarto, testatur quod moventur in directum et circulariter et oblique. Damascenus quoque libro secundo: Angelus, inquit, est substantia semper mobilis. Quod intelligit de motu cujusdam alterationis, secundum quod ipse affirmat omne creatum esse vertibile. Dicendum ad duo prima, quod B. Dionysius loquitur de motibus angeli quantum ad intelligibilia. Damascenus vero loquitur de motu alterationis in voluntate secundum comparationem ad naturam, et non ad statum confirmationis.
De hoc autem, An moveantur in tempore vel nunc, dicimus quod duplex est tempus. Unum quod est mensura motus continuorum, quod est continuum: de quo et tractant philosophi. Aliud quod est mensura motus indivisibilium: et illud non est continuum, sed est collatio ipsorum nunc inter quæ non est tempus medium. Et de illo asserit Augustinus, quod Deus movet angelum seu spiritualem creaturam per tempus tantum. Dico igitur, quod localis motus angeli est inter nunc et nunc inter quæ non mediat tempus. — Hæc Albertus ibidem.
Præterea hæc scripta et responsa Alberti magis catholice meliusque sonare videntur, quam ea quæ super ista materia in suo scribit commento super librum de Causis: in quo commento, tractatu de intelligentiis, capitulo tertio, dicit et multipliciter probat, quod intelligentia non movetur, neque cum motu est, nec magnitudinem habet, et quod quælibet intelligentia in suo ordine primus est motor. Et in eodem ait tractatu, quod non sit immediatus motor orbis, sed in se immobilis perseverans, movet orbem, seu immediatum atque conjunctum ejus motorem, videlicet animam nobilem, sicut desideratum movet desiderium ac desiderantem. Et tamen idem Albertus, sicut jam patuit, in præallegatis libris tales opiniones judicat esse non solum erroneas, sed item hæreticas. Si autem dicatur quod in istis libris loquitur sicut theologus et vere catholicus, in prætacto autem commento sicut philosophus, et tanquam Peripateticorum expositor, defensor et imitator, et secundum naturalis rationis dictamen; fateor plane sic posse responderi, quia et ipse Albertus in tractatu illo de intelligentiis, primo scribit capitulo: Peripateticorum hic opinionem defendimus, qui negant intelligentiam loco definiri, dicentes omnem intelligentiam esse ubique et semper. Multa quoque his consimilia scribit ibi ac alibi. Verum an responsio ista sufficiat, rite ambigitur, si tamen de hoc licet ambigere. Nempe dominus Stephanus Parisiensis episcopus condemnavit, reprobavit, prohibuit hujuscemodi modum loquendi, quo dicitur, Hoc verum est secundum naturalem rationem aut philosophorum doctrinam seu Peripateticorum traditionem, non secundum Scripturarum aut fidei documenta, quasi sint duæ veritates sibi invicem contrariæ. Imo quidquid christianæ fidei veritati repugnat, absolute simpliciterque censendum est falsum et denegandum nec defendendum. Nihilo minus et Udalricus hunc modum loquendi magistri sui Alberti nonnunquam in sua sequitur Summa, dicendo : Hoc aut hoc verum est secundum Peripateticos, quamvis secundum Scripturas et fidem aliter sit dicendum.
Hoc etiam attendendum, quod Albertus hoc loco nil loquitur de motu angelorum in assumptis corporibus. Nam et de hoc fuit specialis opinionis, dicens angelos nunquam revera assumere corpora, neque ab extra in corporibus sic assumptis realiter apparere, sed potius similitudines rerum imprimere sensibus, ut refert Udalricus in Summa sua, libro quarto, prout libro secundo, si Deus præstiterit, plenius referetur et discutietur.
Denique præinductis ex Alberto de motibus angelorum, consonant scripta Udalrici in Summa sua, libro quarto : cujus dicta in verbis Alberti virtualiter continentur.
Richardus autem circa prædicta aliqualiter recedit a Thoma circa modum quo angelis convenit moveri, quemadmodum et circa modum quo angelis convenit esse in loco, ut recitatum est supra.4 Nam sicut ait angelis convenire esse in loco definitive non solum per operationem, sed etiam ratione limitatæ ac finitæ eorum essentiæ; sic dicit eis competere motum ratione utriusque. Unde sic ait : Angelus est in aliquo loco determinato definitive, et non habet necessariam colligationem ex sua natura ad locum illum, imo neque ad aliquem, quoniam sua essentia a nullo dependet loco : ergo potest esse in alio loco, quamvis unus locus sit magis congruus ei quam alter. Et in hoc Richardus recedit a Thoma. — Consequenter scribit Richardus de hoc, An angelus motu suo pertranseat medium : Dixerunt aliqui, quod angelus potest se movere de loco ad locum pertranseundo medium si vult, vel non pertranseundo : quoniam dicunt angelum non esse in loco nisi per suam operationem. Cujus opinionis fundamentum est improbatum. Alii dicunt, quod quia præcisa ratio exsistentiæ angeli in loco, est sua simuleitas cum loco vel cum re exsistente in loco, atque ut ipsi dicunt, in voluntate est angeli facere se simul cum loco vel non; ideo in voluntate angeli est transire de loco ad locum pertranseundo medium vel non pertranseundo, sicut complacet ei. Sed contra hanc opinionem est communior doctorum opinio. Ideo dico, quod dum angelus movetur de loco ad locum, oportet eum transire per medium : non tamen instar corporalium rerum, quia non commensuratur medio nec actu neque potentia. — At vero de hoc, An motus angeli sint in instanti, sic scribit : Dixerunt aliqui, quod angelus potest transire medium inter duo loca in instanti, quoniam quamvis virtus angeli non sit secundum se infinita, tamen in infinitum excedit spatium quodcumque finitum, quemadmodum linea secundum se finita excedit punctum in infinitum. Sed hæc ratio non invenitur sufficiens, quoniam spatium non solum resistit mobili ratione suæ spissitudinis, sed etiam ratione suæ divisibilitatis. Idcirco dicendum, quod angelus non potest se movere neque mutare per medium in instanti : quia si angelus transferat se de loco ad locum per medium, non est dare locum signatum in medio, in quo non possit esse in actu, quoniam potest esse in loco definitive : sed in omnibus locis in quibus potest esse actu, est in potentia actui mixta. Quum vero aliquid transfertur de loco ad locum exsistendo in omnibus intermediis locis in potentia et non in actu puro, transfertur de loco ad locum successive : talis autem translatio non est in instanti. Hæc Richardus : cujus in hac re positio ab Alberti responsione dissentire videtur.
Thomas demum de Argentina pro inconvenienti hoc reputat, quod angelus dicatur moveri a termino uno ad alium, ita do medium, et non pertranseundo, secundum quod non transit sed transilit medium : Erratum est, inquiens, circa motum angelorum tripliciter. Philosophi namque quidam dixerunt, quod angeli nunquam moventur, sed movent sphæras voluntatesque hominum. Quidam vero opinati sunt, quod angelus est simul in pluribus locis, et ubique si velit. Dixerunt item nonnulli, quod angelus sic venit de fine spatii, quod non transit medium, sed transilit. Hæc ille.
Durandus vero juxta modum quo paulo ante dixit angelum esse in loco, dicit et hic ipsum moveri.5 Sed sicut ostensum est, imaginatio illa est tam aliena ab omni veritate et ratione, quod indigna est recitari; nec ipse assertive, ut tactum est, ponit eam.
Postremo Ægidius de hoc, quod angelus possit moveri, concordat communi doctrinæ doctorum. — De hoc vero, an oporteat quod pertranseat medium, opiniones recitat aliorum, et specialiter Thomæ, volentis duas opiniones oppositas quantum ad aliquid verificare et concordare, dicendo quod angelus potest moveri pertranseundum quod operatur in uno extremo et item in alio, non tamen in medio, vel etiam in medio, prout nunc ex Thoma est enarratum.6 Huic positioni contradicit Ægidius, dicens non posse esse quod angelus operetur in uno extremo, deinde in alio loco, ita quod non operetur in medio : et hoc, propter connexionem ordinis universi et partium ejus. Quod dictum nullam apparentiam habere videtur. Non enim hoc pertinet ad ordinem universi, ut angelus operetur in partibus ejus secundum ordinem situum, nec in talibus accidentalibus operationibus singularium personarum ordo universi consistit. Certum quoque videtur, quod dum Deus mittit angelum de cœlo ad hominem certum in terram, angelus ille non exercet operationem specialem circa universa et singula infra cœlum empyreum et terram contenta. Nec angelis quibuslibet convenit ministerium circa quæcumque hujusmodi. — Tenet etiam Ægidius, quod angelus non movetur in instanti. Imo dato quod non transiret medium, adhuc non moveretur in instanti, ut ait.
Footnotes
Chapter 229 of 271