Quæstio 1
J Am quæritur, An scientia Dei sit tam invariabilis et perfecta, ut non possit non scire quod scit, nec scire quod nescit.
Videtur quod non, quoniam Deus potest non amare quod amat, quum voluntas divina sit libera: ergo potest non scire quod scit. — Rursus, in Deo sunt idem velle et scire: ergo sicut unum est liberum, ita et aliud. — Amplius, in Deo sunt penitus idem in re scientia atque potentia; sed Deus multa potest facere quæ non facit: ergo et multa potest scire quæ non scit. — Insuper, creatura nihil potest facere quæ Deus potest ignorare; sed forsan celebraturus sum hodie: ergo Deus potest hoc scire. In æternis autem non differunt esse et posse: ergo Deus hoc scit. Et potest esse quod non celebrem hodie: ergo et hoc scit Deus. Ergo scientia ejus mutatur, mutationi deceptionique subjacet, et potest augeri ac minui.
Ad hoc Alexander respondet: Scientia Dei invariabilis est, nec potest augeri nec minui.
Sed objici potest: Scientia relative dicitur ad scibile; sed multiplicatio unius relativorum ponit multiplicationem alterius: quum ergo scibilia queant multiplicari (quia scientia visionis non est nisi entium), et Deus multa possit creare quæ non creabit; apparet quod si illa crearet, multiplicaretur et augeretur scientia Dei. — Dicendum, quod scientia Dei tripliciter dicitur. Primo, pro approbatione. Secundo, pro simplici notitia: et hoc dupliciter. Primo, absolute, non connotando exsistentiam rei scitæ, juxta illud: Sapientiæ ejus non est numerus. Alio modo, connotando exsistentiam sciti, juxta illud in Ecclesiastico: Domino Deo antequam crearentur, cuncta sunt cognita. Sicque secundum quosdam, significatur ut visio, et vocatur scientia visionis, quoniam visio transit et quasi expandit se super rem visam. Primo modo, sola bona subjiciuntur divinæ scientiæ; secundo modo, bona et mala, entia et non entia; tertio modo, bona et mala, sed entia tantum secundum aliquod tempus. Dicendum ergo, quod Dei scientia non potest augeri, sed scita possunt augeri. Quumque dicitur, Deus potest scire quæ non scivit; dicendum, quod verum est de scientia approbationis et visionis: sicut dum impius convertitur, approbat quem non approbabat; et quia creari potest quod nunquam creabitur, potest videre quod non videt. Istud tamen non ponit mutationem in Deo, sed ex mutatione aut mutabilitate rei creatæ creabilisve contingit. De scientia vero simplicis intelligentiæ istud non verificatur, quia sub illa scientia cadunt quæcumque divinæ potentiæ sunt subjecta. Hinc dicitur, quod scientia visionis et approbationis non est infinitorum actu impermixto potentiæ, sed scientia simplicis intelligentiæ infinitorum est. — Ad argumentum dicendum, quod est scientia ad res, et est scientia a rebus. Scientia ad res præcedit scita, nec causatur ab eis, nec sequitur conditiones eorum: ideo non augetur nec multiplicatur illis auctis vel multiplicatis. Et talis est scientia Dei: quæ etiam non dicitur relative ad scita secundum esse, sed so-
Ps. CXLVI, 5.
Eccli. XXIII, 29. lum secundum rationem dumtaxat. — Hæc Alexander.
Ad alia respondendum, quod Deus certissime et invariabiliter præscit quid quisque facturus sit. Scientia quoque et potentia ratione distinguuntur : ideo quædam conveniunt uni, quæ non conveniunt alteri.
Insuper Bonaventura hic loquitur: Quum quæritur, an Deus possit plura scire vel præscire quam sciat aut præsciat, aliter judicandum est de præscientia quam de scientia. Nempe ut dici solet, triplex est Dei cognitio, non quantum ad diversitatem cognitionum, sed connotatorum, videlicet, cognitio approbationis, intelligentiæ et visionis. Cognitio approbationis est de his quæ bene complacent Deo et acceptantur ab eo : ut sunt meritoria bona. Ideo hæc potest plurium esse quam est. Cognitio intelligentiæ est qua Deus cognoscit omnia possibilia sibi aut aliis : sicque infinita cognoscit. Hinc ista cognitio non potest plurium esse. Cognitio visionis est eorum quorum prævisio fuit ab æterno in Deo : idcirco solum eorum est quæ fuerunt, sunt aut erunt. Ideo potest et plurium esse quam est, sicut et præscientia. — Concedendum est ergo, quod quædam scientia potest esse plurium quam est, et quædam non. Non tamen consequitur quod scientia aut præscientia Dei possit augeri : quoniam Deus uno et eodem actu eodemque medio cognoscit universa et singula, multa et pauca, unum et plura. Hæc Bonaventura.
Quærit quoque Bonaventura, an necesse sit Deum præscire quod præscit. Ad quod respondet : Deum præscire contingens aliquod, judicandum est esse contingens, quum antecedit ad contingens, et connotat aliquid quod veritatem habet contingentem. Sed aliqui voluerunt ipsum judicare contingens, quoniam totum quod designat, significat de futuro. Quod dici non potest, quia in verbis his importatur actus divinæ præcognitionis, qui utique est æternus, et differt a re futura. — Alii voluerunt hoc judicare contingens, quoniam quamvis dicatur de præterito, dependet tamen ex futuro : ut patet de creditis atque propheticis. Sed nec hoc videtur probabile. Actus enim divinæ præcognitionis non dependet ex futuro : alias præscientia non esset certa, quum futura illa certitudinem non habeant in se. Illud quoque quod dependet ab alio, causatur aliquo modo ab eo; nec divina cognitio certitudinem habet a re.
Hinc aliter est dicendum, videlicet, quod quoddam est dictum de præterito et pro præterito, ut si dicatur, Petrum legisse; quoddam de præterito, sed pro futuro, ut, Antichristus fuit nasciturus; quoddam de præterito et pro præterito, et tamen dependet ex futuro, ut hoc dictum, Petrum verum dixisse, navale bellum fore : ad cujus dicti veritatem exigitur belli eventus. Quoddam est dictum de præterito, non dependens a futuro, sed connotans aliquid tale : ut quum dicitur, Deus præscivit hoc futurum. In qua præscientia duo notantur. Unum est actus divinæ cognitionis : quem necessarium est fuisse. Aliud est ordinatio futuri ad actum illum : quæ ordinatio non est necessaria, sed contingentia reputatur in totali dicto, non ratione totalitatis aut principalis significati, sed connotati. Et si ponatur Deum non præscire aliquid quod præscit, potest et debet intelligi non per remotionem principalis significati, sed connotati, seu ordinis temporalis illius ad æternum : qui ordo contingens est ratione ipsius temporalis. Contingentia ergo est in totali dicto, quia connotat aliquid verum esse de futuro quod est contingens. Quum etenim dicitur, Deus præscit te salvandum; hic duplex includitur actus et compositio : unus actus est, Tu salvaberis; alius est, Deus hoc præscit, et inde habuit notitiam ab æterno. Deum autem habere cognitionem, est actus æternus et necessarius, nec dependet a re; te autem salvari, est actus futurus atque contingens. Quoniam ergo actus divinæ cognitionis non dependet a cognito, ideo potest esse certitudo in ipso, re contingente exsistente. Sed quoniam prout significatur per modum præscientiæ, connotat futurum contingens, et omne dictum quod claudit in se contingens, est judicandum contingens; ideo totum hoc judicatur contingens. Et hæc solutio est vera ac generalis. Unde et actus credulitatis, et prophetationis, ac divinæ assertionis, propter hoc quod currunt secundum illustrationem divinæ præscientiæ, ideo connotant nec dependent: propter quod certi infallibilesque consistunt de rebus in se incertis. — Hinc quantum ad actum præcognitionis divinæ, verum est quod ait Anselmus in libro de Concordia prædestinationis et liberi arbitrii: Quod præscit Deus, impossibile est eum non præscire. Hæc Bonaventura.
Præterea Thomas de hac re movet duplicem quæstionem. Prima est, an Deus possit non scire quod scit. Secunda est, an possit aliquid scire quod non scit. Ad quorum primum respondet: Quemadmodum attributa divina realiter idem, differunt ratione, sic actus attributorum sequuntur rationes ipsorum: propter quod uni convenit actui quod non convenit alteri. Dicimus enim Deum scire quæ non vult nec facit. Est ergo hæc ratio voluntatis, ut libere actum suum producat: quod enim voluntate fit, non fit necessitate. Hinc potest aliquid velle et non velle. Sed hoc intelligendum est de actu voluntatis dum est in egrediendo a voluntate, quia postquam jam transiit, non est in facultate ipsius: non enim potest non voluisse quod voluit. Quod intelligendum est non solum de immediatis actibus voluntatis, sed etiam de omnibus ejus actibus imperatis. Quum ergo actus divinæ voluntatis sit semper in actu, neque pertransiens in futurum, semper est quasi in egrediendo a voluntate: ideo manet libertas divinæ voluntatis respectu ipsius. Propter quod dici potest quod Deus potest hoc non velle. Sed non potest esse ut simul quid velit et non velit; vel ut nunc velit, et postmodum non velit, accipiendo post et nunc ex parte voluntatis, quia mutabilis esse nequit. Et quoniam dictum est de actu divinæ scientiæ secundum quod est causa operis ejus ut informans ipsum, quod imperatur a voluntate;1 ideo potest concedi, quod Deus hoc modo potest non præscire. Non tamen potest esse ut simul præsciat et non præsciat, vel quod nunc præsciat, postea non præsciat, loquendo de præscientia ex parte scientiæ tantum, ita quod non fiat vis de ratione futuri: quia quod modo futurum est, postmodum erit præsens; et tunc non erit præscitum, sed scitum. — Idcirco secundum distinctionem Magistri dicendum, quod si sumatur conjunctim, Deus non potest non scire quod scitum est ab eo. Si autem sumatur divisim, sic est in potestate Dei scire et non scire: et hæc libertas demonstratur quum dicitur, Deus potest hoc non scire.
Simili modo dicendum, quod conjunctim loquendo, Deus non potest scire quod nescit: quoniam ista duo sunt incomposibilia, quod Deus sciat aliquid quod ab æterno nescit. Sed divisim loquendo, sic est verum, et designatur potestas libertatis. Et istud dico de scientia visionis. — Hæc Thomas in Scripto, in hujus quæsiti decisione. Responsio concordat dictis ex Alexandro et Bonaventura.
Verum his objici potest quod Thomas scribit in Summa contra gentiles, primo libro, capitulo octogesimo primo: Considerandum est, inquit, quare Deus alia a se ex necessitate sciat, non autem ex necessitate velit; quum tamen ex hoc quod intelligit et vult se, intelligat et velit alia. Cujus rei ista est ratio, quia intelligens, ex hoc intelligit quod similitudo rei intellectæ in ipso est; volens vero, ex hoc vult quod ipse ad volitum aliquo modo se habet. Omnia autem necesse est esse in Deo, ita ut ab ipso intelligantur; Deus vero non ita de necessitate se habet ad alia, ut velit ea. Hinc necesse est Deum alia scire, non autem velle. — Præterea, Deus naturaliter et necessario suam essentiam perfecte cognoscit; omnia autem et singula in divina relucent essentia: ergo suam cognoscendo essentiam, cuncta et singula necessario naturaliterque intelligit et scit. — Denique aliqui dicunt, et Scotus tangit, quod ideæ in mente divina naturaliter repræsentant: ergo per eas omnia naturaliter cognoscuntur a Deo.
Ad hoc videtur dicendum, quod quantum pertinet nude ad ipsam scientiam, omnia naturaliter et necessarie a Deo scuntur, non autem quantum ad connotata atque relata.
Denique scripta Alberti, Petri et Richardi, præinductis ex Alexandro, Thoma et Bonaventura concordant.
Antisiodorensis quoque in Summa sua, libro primo, præmissa triplicis scientiæ Dei distinctione, subjungit: Ex qua distinctione patet, qualiter negandæ aut concedendæ sunt hujusmodi locutiones: Deus potest plura scire quam scit; scientia Dei potest augeri, etc.: quæ secundum unam acceptionem ipsius scientiæ, veræ sunt, præsertim quoad numerum scitorum. Quod tamen intelligo de scientia rerum incomplexarum, quoniam multa talia possunt esse quæ nunquam erunt. Sed de scientia enuntiabilium non est verum, quia secundum Reales, quum Deus incipit scire aliquod enuntiabile, desinit scire ejus contradictorie oppositum. Nec sequitur, Deus sciebat hoc prius, et modo non scit hoc, ergo oblitus est aut mutatus: quia per transeuntiam rerum id accidit.2 Secundum Nominales vero, dicentes, Quod semel est verum, semper erit verum; Deus nihil incipit aut desinit scire: et hoc magis consonat Augustino et Magistro. Hæc Antisiodorensis: quæ recitative commemoro.
Ut autem dicta melius intelligantur, commemorabo hic scripta Durandi, dicentis: Actus Dei sunt in triplici differentia. Quidam sunt notionales, ut gignere et spirare: ad quos non est in Deo libertas, vel potentia ad oppositum. — Alii sunt actus Dei in exteriorem materiam transeuntes, ut creare: et hi conveniunt Deo ex tempore. Unde et temporis leges sequuntur: nam primo sunt futuri, deinde præsentes, tandem præteriti. Respectu quorum est in Deo libertas atque potestas ad oppositum.
Alii sunt actus habentes se medio modo, ut intelligere, velle: quia in Deo intrinsece sunt; connotant tamen habitudinem seu respectum ad res ad extra, in quantum Deus scit et vult non solum se ipsum, sed alia quoque. Hi actus considerari possunt secundum id quod sunt, et item secundum respectum ad secundaria sua objecta. Primo modo non est in Deo libertas vel potentia ad oppositum respectu hujusmodi actionum: nullum enim intelligere aut velle est in Deo, quod possit aut potuerit non esse in eo, etiam de potentia absoluta; nec aliquid ei deest, quod potuerit vel possit ei inesse. — Si vero considerentur secundum respectum ad objectum, sic distinguendum est. Nam quoad principale suum objectum, quod est divina essentia, non est in Deo libertas aut potentia ad oppositum actuum horum, quia necessario intelligit et vult suam essentiam. — Si autem considerentur per respectum ad secundarium objectum, rursus est distinguendum. Nam respectu secundariorum objectorum est in Deo duplex cognitio: una qua apprehendit rerum quidditates; alia qua apprehendit earum habitudines, compositionem quoque et divisionem: quæ est scientia enuntiabilium. Et ista est duplex: una qua res apprehenditur secundum compositionem possibilem tantum; alia qua res apprehenditur secundum compositionem et divisionem non solum ut possibilem, sed etiam ut deductam aut deducendam in actum pro tempore aliquo: quæ cognitio ad scientiam pertinet visionis. Itaque quantum ad primam et secundam cognitionem, Deus non potest nescire quod scit, aut scire quod nescit; sed quoad tertiam, potest.
Quorum ratio est, quoniam Deus necessario scit non solum suam essentiam, sed et omnia quæ repræsentantur per ipsam. A Omnes autem res quantum ad suas quidditates, et compositiones ac divisiones eis possibiles, repræsentantur necessario per divinam essentiam, non autem quantum ad compositionem divisionemque actualem. Deus namque est necessario causa secundum potentiam, ita quod non est in potestate ejus quod habeat aut non habeat potentiam causandi; non tamen est necessario causa secundum actum: imo potest causare et non causare. Ergo divina essentia necessario continet virtualiter omnes res, et repræsentat eas ut creabiles, quamvis non ut creandas. Et quoniam omnis quidditas cujuslibet rei exsistentis sive possibilis, tam secundum se quam secundum omnia quæ possunt sibi inesse, habet rationem creabilis; prout vero includit esse aut fore, habet rationem creati aut creandi: ideo omnis quidditas rerum secundum se et secundum ea quæ possunt sibi inesse vel convenire, necessario repræsentatur in divina essentia; non autem prout includit esse aut fore, necessario repræsentatur in divina essentia, sed libere. Repræsentatur enim res fore aut non fore per divinam essentiam, non ut est solum essentia virtualiter continens omnem rem, sed ut est volens rem possibilem fore aut fieri: quia libere vult hoc, et quantum est de natura voluntatis, potest hoc velle et non velle. Propter quod res sic non necessario scitur a Deo: imo potest sic scire quod nescit, et nescire quod scit. Et hoc intelligendum est absolute: quia ex suppositione, videlicet posito quod aliquid sciat fore, impossibile est quod nesciat ipsum fore, quum sit immutabilis, nec contradictoria simul stent. — Hæc Durandus.
Footnotes
Chapter 234 of 271