Skip to the text

Quæstio 2

Deinde quæritur, An Deus providentiam habeat universorum et singulorum.

Videtur quod non. Primo, quia Apostolus ait: Numquid cura est Deo de bobus? 1 Cor. ix, 9. Ergo irrationalia non cadunt sub providentia Dei, præsertim quantum ad individua sua: et ad hoc ponitur manifesta auctoritas Hieronymi in littera. — Secundo, quia videtur derogare excellentiæ Dei, sollicitari de vilibus et infimis rebus. — Tertio, quoniam provisoris sapientiæ atque potentiæ derogat, permittere mala quæ posset præcavere, et non facere melius suum ad hoc quod mala vitentur; nec permittere debet ut increscant et diu impunita remaneant, quia ex hoc oritur multis peccandi audacia. Quumque Deus sit sapientiæ et potentiæ imo et justitiæ penitus infinitæ, videtur quod ipse regimen ac gubernationem non habeat universi, præsertim quum mala ut in pluribus fiant.

In contrarium sunt auctoritates et plurimæ rationes. Scriptum est enim in Job: Quem enim alium posuit super terram?1 aut quem constituit super orbem quem fabricatus est? Et in libro Sapientiæ: Æqualiter ei cura est de omnibus.2

Ad hoc Antisiodorensis respondet in Summa sua, libro primo: Providentia Dei est diligentia qua subditis suis et rebus creatis necessaria ministrat, sive sint bona, sive mala pœnalia, per quæ Deus flagellat homines ad correptionem et emendationem. — Unde secundum Damascenum, Providentia est voluntas Dei per quam quæ sunt omnia convenientem ducatum suscipiunt. Asserit quoque, quod providentia Dei est duplex: una secundum acceptationem; alia secundum concessionem. Providentia secundum acceptationem, est circa ea quæ ipsa traditione sunt bona, ut gratia et gloria: spiritualia quippe bona dat Deus ex corde. Providentia secundum concessionem, est voluntas Dei consequens ex nostra culpa: sicut punire, quod nobis infligitur ex nostro peccato. Hanc providentiam vocat Damascenus derelictionem, quam in duas dividit species: quoniam quædam est derelictio dispensativa eruditiva; alia est finalis desperativa, qua incorrigibiles relinquuntur. Derelictio vero dispensativa eruditiva, est ad directionem, salutem et gloriam patientis, vel ad alterius imitationem atque profectum, seu ad gloriam Dei. Et hanc dividit in species septem. Prima est, quum Deus concedit incidere calamitatem, quatenus virtutem in homine latentem aliis manifestet: ut in Job. Secunda, dum concedit magnum inconveniens fieri, ut magnum et mirabile opus conveniens inde sequatur: ut patet in Christi occisione. Tertia, dum concedit virtuosos pati adversa, ne a recta conscientia aut de collata gratia excidant: sicut in Paulo. Quarta, quum derelinquitur quis ad tempus in afflictionibus ad aliorum directionem aut instructionem: ut in Lazaro ulceroso. Quinta, quum relinquitur quis in adversis in alterius gloriam: sicut in cæco nato. Sexta, dum conceditur quis pati ad aliorum zelum, inflammationem et imitationem, quatenus ejus exempla studeant imitari: ut in martyribus. Septima, dum conceditur quis incidere in opus nefarium, ut a malo curetur priori: ut dum quis de virtutibus intumescens, permittitur in fornicationem incidere, quatenus per casum suum veniat in propriæ sensum infirmitatis, et humilietur confiteaturque Domino. — Augustinus quoque testatur, quod omnis pœna quæ in præsenti infligitur, aut infligitur ad purgationem, aut ad conversionem, aut ad initium pœnæ æternæ. Ideo asserit Damascenus: Oportet scire quod omnes tristes supervisiones (id est adversitates) ad salutem ingeruntur his qui in gratiarum actione suscipiunt eas. Hæc Antisiodorensis.

At vero Thomas: Hæc (inquit) quæstio ab omnibus fere sapientibus ventilata est; idcirco oportet diversorum positiones recolere, quatenus abjectis erroribus viam sequamur veritatis.

Quidam igitur providentiam Dei totaliter negarunt, dicentes omnia casu contingere, sicut Democritus et antiqui naturales causam agentem negantes, et materialem causam ponentes: quæ opinio a posterioribus philosophis satis est improbata. — Alii posuerunt providentiam Dei esse quarumdam rerum, non omnium. Quorum quidam dixerunt providentiam Dei extendi ad species, non ad individua, nisi quæ necessaria sunt ad consistentiam et ordinem universi: quia dixerunt id quod exit cursum suum, legibus providentiæ non subesse; unde ea quæ frequenter deficiunt a cursu ordinato putabant non esse provisa, ut particularia generabilia et corruptibilia. Et ista opinio imponitur Aristoteli, quamvis ex verbis suis expresse haberi non valeat. Verum Commentator suus expresse ponit eam undecimo Metaphysicæ. Ait namque: Non est fas bonitati divinæ habere de singularibus sollicitudinem, nisi secundum quod communicationem habent in natura communi, ut quod aranea faciat telam, et hujusmodi alia. Hæc autem opinio perfida tollit judicium Dei de actibus hominum. — Hinc alia fuit opinio, quod Deus providentiam habeat de omnibus jam prætactis, et de individuis hominum, etiam secundum particulares actus eorum. Et hæc est positio Rabbi Moysis, rationem assignantis quia in quolibet homine est intellectualis natura, per quam apprehendit formam speciei in quantum est species, cui et rationem universalitatis attribuit: ideo non deseritur a providentia Dei, quæ directe est specierum, et præsertim quoniam homo per splendorem intellectus communicat aliqualiter cum substantiis separatis, quæ et per se et quantum ad individua cadunt sub providentia. Sed quia divina cognitio æqualiter est singularium et universalium, et ejus qui summe bonus est, est omnia ordinare in finem secundum quod nata sunt; inconveniens est particularium seu singularium aliquorum providentiam Deo non attribuere, præsertim quum in Evangelio Dominus dicat: Unus passerum non cadit super terram sine Patre cœlesti, id est sine providentia ejus. — Aliorum ergo positio est, quod Deus providentiam omnium habeat. Sed

Matth. x, 29. horum aliqui dicunt, omnium providentiam æqualiter esse in Deo : qui ex hoc incidunt in tres errores. Quidam enim æstimantes similiter esse providentiam bonorum et malorum, quum hæc duo, scilicet bona et mala, nequeant esse intenta ab uno agente, posuerunt duos deos, quorum unus (videlicet deus lucis, essentialiter bonus) provideret bona, alius (utpote deus tenebrarum, substantialiter malus) provideret mala, juxta hæresim Manichæi. Hæcque opinio a Sanctis et philosophis est reprobata, quia malum non habet causam efficientem, nec est per se intentum. Alii æstimantes quod similiter sit providentia contingentium et necessariorum, dixerunt omnia de necessitate accidere, negantes libertatem arbitrii et contingentiam rerum : quod ad sensum constat esse falsum. Alii imaginantes similiter providentiam esse rationalium et irrationalium creaturarum, dixerunt nihil mali etiam brutis accidere, quod non sit eis provisum in pœnam, aut in majoris præmii occasionem. Propter quod dicunt peccatum esse occidere brutum, sicut et hominem : quod et quidam hæretici nostri temporis senserunt.

Sed quia hæc omnia sunt a fide penitus aliena, dicendum quod omnium est providentia, sed non modo eodem. Providentia enim dispositionem includit, quæ in rebus determinat ordinem in diversarum naturarum gradu salvatum. Quumque providentiæ non sit destruere ordinem rerum, effectus providentiæ expletur in rebus secundum convenientiam rerum, prout natæ sunt consequi finem suum. Sicut enim quarto capitulo de Divinis nominibus S. Dionysius loquitur : Non est providentiæ Dei naturam rei destruere, sed salvare. Ideo Deus quasdam res ita instituit, ut secundum suam conditionem consequantur finem sibi præfixum, per principium quod est natura tantum, sicut in omnibus irrationalibus; in aliis super hoc principium addidit voluntatem. — In his quoque quæ consequuntur finem suum per principium quod est natura, est aliquis gradus : quia quorumdam natura impediri non potest a sui consecutione effectus ac finis, et iste est in illis altior gradus : sicut est in corporibus cœlestibus, in quibus nihil contingit non intentum a Deo ex defectu ipsorum. Propter quod asserit Avicenna, quod super orbem lunæ non est malum, loquens de malo naturæ. — Alius naturæ gradus est, potens deficere ac impediri, ut natura generabilium et corruptibilium : et quamvis natura illa sit in bonitate inferior, attamen etiam bona est, et melius est esse utramque quam alteram tantum. Si autem Deus contulisset huic naturæ quod nunquam posset deficere, jam non esset hæc natura, sed altera : in quo derogaretur perfectioni totius universi. Hanc ergo naturam condidit Deus, prænoscens defectum ei contingentem, qui est malum naturæ, sed non intendens hoc malum : sed ita providit, ut si malum contingeret ex defectu alicujus naturæ, ordinaretur in bonum; sicut videmus quod corruptio unius generatio est alterius. Et iste modus providentiæ extendit se usque ad bruta inclusive, quæ potius aguntur instinctu naturæ quam voluntatis electione. Ideo malum quod contingit in eis, recompensatur per bonum naturæ, non per bonum præmii : sicut quod mors muscæ est cibus araneæ. — Sed in nobilioribus creaturis invenitur aliud principium præter naturam : quod est voluntas. Quod quanto vicinius est Deo, tanto a necessitate naturalium causarum magis est liberum : ideo ex sua conditione rectum ordinem potest tenere tendendo in finem, et item deficere. Si autem inevitabiliter aut indeviabiliter tenderet in finem, per divinam providentiam jam tolleretur ab eo conditio suæ naturæ, ut S. Dionysius protestatur ubi supra. Idcirco a Deo est taliter instituta, ut etiam possit deficere, ita tamen quod in potestate ejus sit deficere et non deficere : quod non contingit in defectu naturalis principii. Et istos defectus voluntatum contingentes præter intentionem divinæ providentiæ, præscivit Deus, et ordinavit eos in bonum non tantum naturæ, sed etiam singularis gratiæ: sicut in bonum justitiæ, quod efficitur dum culpa per pœnam ordinatur; et in bonum voluntatis aliorum, qui per eorum nequitiam vel corriguntur de suis peccatis, vel in gratia et gloria crescunt; atque in multa alia bona quæ humana mens non sufficit capere modo nec explicare.

Unde constat quod bonum et malum subjacent divinæ providentiæ: sed malum, tanquam præscitum et ordinatum, non ut a Deo intentum; bonum vero, tanquam et intentum ab eo: sed necessarium, ita ut deficere nequeat; contingens vero, ita ut possit deficere: voluntarium autem, ita ut præmium consequatur aut pœnam, aut in præmium pœnamve alicujus ordinetur; sed naturale, ita quod consequatur naturalem finem, si bonum est, et cedat in finem alterius naturæ, si malum est.

Præterea, si his objiciatur: Omne provisum consequitur ut in pluribus suum finem: sed malum invenitur ut in pluribus, præsertim in rebus actibusque humanis. — Item, providentiæ est gubernare. Sed multa contingunt in hoc mundo inordinate: tam in rebus naturalibus, ut quod æstates sunt pluviosæ, hiemes siccæ; tam in hominibus, ut quod justi ab impiis opprimuntur; tam in brutis, ut quod animalia mansueta et innocentia a feris devorantur.

Dicendum ad primum, quod malum accipi potest tam in naturalibus quam in voluntariis. Si in naturalibus, clarum est quod malum ut in paucioribus accidit: tum secundum supposita, quia malum naturæ non accidit nisi in sphæra generabilium et corruptibilium, quæ parvæ est quantitatis respectu cœlestium corporum, in quibus malum esse non potest, quia incorruptibilia sunt, et motus eorum inordinationem habere non valent; tum etiam considerando eorum effectus, quoniam causæ naturales ut in pluribus consequuntur effectus suos. — In voluntariis vero, quantum ad numerum invenitur malum ut in paucioribus in natura angelica: quoniam multo plures manserunt stantes quam corruerunt, et forsitan plures quam sint dæmones hominesque damnandi. Verum in hominibus malum ut in pluribus accidit: cujus duplex assignatur ratio. Una est corruptio generalis seu fomes ex originali peccato proveniens. Alia est ipsa humanæ naturæ conditio. Quemadmodum enim in naturalibus triplex est gradus: nam aliquid habet tantum esse in actu, et hinc nullus essendi defectus potest accidere, ut est corpus cœleste;3 aliquid est quod est tantum in potentia, et hoc semper habet defectum, nisi removeatur per aliquod agens eam in actum reducens; est etiam aliquid quod habet actum admixtum privationi, et hoc operatur recte ex principio dirigente, deficit tamen in parte minori, ut patet in natura generabilium et corruptibilium: ita in intellectualibus est quædam substantia intellectualis exsistens purus actus, a qua nil mali procedere potest, ut Deus; est quoque quædam intellectualis natura cui admiscetur potentia, tamen in sua natura habet actum dirigentem in operatione, ut angelus: ideo deficit ut in paucioribus. Porro in natura humana perfectiones secundæ, quibus opera diriguntur, non sunt innatæ, sed infusæ vel acquisitæ. Hinc natura humana in se considerata, æqualiter et indifferenter se habet ad omnia vel intelligenda vel facienda: et quoniam malum accidit variis modis, bonum vero uno modo; ideo ut in pluribus flectitur in malum. Sic namque considerata, natura humana nondum est ut agens perfectum, nisi respectu naturalium operationum, non respectu moralium et intellectualium actionum. Tunc vero est agens perfectum quoad omnes suas operationes, quando ornata est perfectionibus suis secundis, quæ sunt virtutes: quibus quum fuerit actuata, determinatur ad bonum ut in majori parte, sicut in statu viæ, vel semper, sicut in patria.

Ad secundum dicendum, quod quidquid est in mundo, est ordinatum, quamvis ratio ordinis nobis non appareat in quibusdam, præsertim in voluntariis, quia malis hominibus quandoque bona quandoque mala eveniunt, similiter bonis hominibus. Verum ratio hujus ordinis scitur a Deo: quemadmodum medicus scit cur quibusdam ægris quandoque det calida, aliquando frigida, similiter sanis; quod tamen ignorans artem medicinæ, miratur, ut dicit Boetius.4 Illa tamen inordinatio non invenitur in his ad quæ per se ordinantur opera humana, et quæ sunt homini per se bona aut mala. Etenim opus bonum semper habet præmium virtutis sibi adjunctum, vitium vero præmium impietatis. Sed permixtio illa consistit in bonis et malis corporalibus, quæ non sunt per se hominis bona. Nihilo minus providentia Dei ordinat etiam hujusmodi bona et mala homini in gloriam et profectum, aut in majorem damnationem, et in declarationem divinæ justitiæ in finali judicio. — Hæc Thomas in Scripto.

Denique ad intelligendum quid sit providentia, advertendum quod scribit hic Thomas: Tria hæc, scientia, dispositio, providentia, habent se per additionem unius ad alterum. Quum enim de creaturis Deus scientiam habeat practicam, consideranda est scientia Dei instar scientiæ artificis. Artifex autem præconcipiendo suum artificiatum, primo considerat finem operis sui; deinde media rei a se fiendæ ad finem illum, seu media ad consequendum finem valentia, ordinem quoque partium ad invicem. Tertio considerat accommoda fini intento, et obstaculorum remotionem. Quæ excogitatio nominatur scientia, ratione solius cognitionis; ratione vero ordinis excogitati in re fienda, dicitur dispositio; ratione autem eorum quæ promovent atque accommoda sunt ad finem, providentia nominatur: providus quippe vocatur qui bene conjectat de conferentibus ad finem et de removendis impedimentis. — Hinc et in Deo dicitur esse scientia secundum quod habet cognitionem sui ipsius et eorum quæ facit. Dispositio vero fertur esse in Deo ratione duplicis ordinis quem ponit in rebus, videlicet: rei ad rem, secundum quod juvant se invicem ad consequendum ultimum finem; et etiam totius universi ad finem: sicut Philosophus undecimo Metaphysicæ tangit, ubi ponit exemplum de ordine partium exercitus ad invicem et ad bonum principis. Providentia quoque vocatur secundum quod rebus sic ordinatis tribuit procurativa conservativaque ordinis, et inordinationem expellit. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in prima parte Summæ, quæstione vicesima secunda, testatur:5 In rebus creatis est bonum non solum quantum ad earum substantiam, sed et quantum ad ordinem earum in finem, præcipue in ultimum finem, qui est bonitas divina seu participatio ejus. Ergo hoc bonum ordinis universi in creaturis exsistens, a Deo profluxit: ideo convenit ei providentia rerum. — Rursus, quum Deus sit causa rerum per intellectum, sicque rationem cujuslibet sui effectus in ipso præexsistere sit necesse, ratio autem ordinandorum in finem providentia appelletur; patet quod universorum providentia sit in Deo. Omnia quoque divinæ providentiæ sunt subjecta, etiam in singulari.6 Quum enim agens agat propter finem, tantum extendit se causalitas primi agentis, in quantum se extendit ipsum esse, quod est proprius Dei effectus. Ideo causalitas primi agentis extendit se non solum ad principia speciei, sed etiam usque ad principia individualia.

Hinc cuncta quæ habent esse, a Deo sunt ordinata ad finem, et subjiciuntur providentiæ Dei, juxta illud Apostoli:7 Quæ a Deo sunt, ordinata sunt. — Si vero objiciatur, quod omnis sapiens provisor excludit defectum et malum, quantum potest, ab his quorum gerit curam; quumque Deus omnipotens sit, videtur quod si providentiam rerum haberet, tot mala in rebus non essent. Dicendum, quod aliter est loquendum de eo qui universorum curam gerit, aliterque de provisore particulari. Particularis namque provisor bonus, potens et sapiens, excludit malum pro posse ab eo quod suæ subditur curæ; universalis autem provisor permittit quosdam defectus in particulari contingere, ne impediatur bonum totius. Hinc Deus omnium universalis provisor, sinit quædam fieri mala, ne bonum totius universi impediatur. Si enim omnia mala impedirentur, multa bona universo deessent : nam si non fuisset persecutio tyrannorum, non fuisset patientia martyrum; et vita unius animalis dependet ex occisione et devoratione alterius.

Amplius, si quæratur, an Deus immediate cunctis provideat seu universorum providentiam habeat:8 respondendum, quod ad providentiam pertinent duo. Primum est ratio et dispositio ordinis rerum provisarum ac ordinatarum in finem. Secundum est exsecutio ordinis hujus : quæ gubernatio nuncupatur. Quantum ad primum horum, Deus immediate omnibus providet, quoniam in suo intellectu habet omnium, etiam minimorum, rationem; sed quoad secundum, sunt aliqua media providentiæ Dei, qui inferiora regit per superiora, non ex insufficientia sua, sed ut dignitatem suæ provisivæ causalitatis creaturis suis quibusdam communicet. — Hæc Thomas in Summa.

In Summa quoque contra gentiles, libro tertio, per multa capitula diffusius scribit de his.

Insuper Alexander de dispositione et providentia Dei scribit præclare : Quamvis, inquiens, aliqua quæ sunt in hoc mundo, in se ipsis considerata, videantur confusa et inordinata, tamen respectu providentiæ Dei bene ordinata consistunt. Cujus exemplum ponit Augustinus : Sicut quando est collisio nubium, videtur in vaporibus esse confusio, dum terrestre apparet superius, igneum vero inferius, nihilo minus hæc quæ videtur confusio, est recta ordinatio respectu universi, cujus ordini congruit ita; conformiter dum pluit in aliqua parte terræ, quamvis forsan noceat illi parti, tamen secundum ordinem universi sic expedit : eodem modo dicimus, etc. — Unde, ut tangit Scriptura, multa in hominibus indecentia et perversa videntur secundum se, quæ quoad dispositionem divinæ providentiæ, justa et decenti ratione proveniunt : ut quod in Ecclesiaste Salomon loquitur, Vidi stultum positum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.9 Quod intelligitur de divitibus moribus, juxta illud in Isaia :

B Divitiæ salutis sapientia et scientia.10 Item : Vidi, inquit, servos sedentes in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram.11 Unde et in Proverbiis : Per tria, ait, movetur terra, et quartum sustinere non potest : per servum, quum regnaverit; per stultum, quum saturatus fuerit pane; per odiosam mulierem, quum in matrimonium fuerit assumpta;12 et per ancillam, quum heres fuerit dominæ suæ. Hæc et consimilia, quæ in se mala et exorbitantia esse videntur, ordinata sunt spectu providentiæ Dei, qui ex malis elicit bona, et ipsis bonis sapientibusque hominibus facit esse proficuum quod sunt deorsum aut deprimuntur per stultos : quod sæpe contingit ad probationem justorum meritumque eorum, ut patet in Job atque Tobia. Impii quoque ad majorem suam damnationem, vel pro remuneratione bonorum ex genere quæ gesserunt, prosperitatibus gaudent. Quod totum mirum et irrationabile esse apparet his qui horum rationes ignorant. In quorum persona di-

C Citur : Justus es, Domine, si disputem tecum; verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur, et bene est his qui agunt inique?13 Unde et Habacuc clamat ad Dominum : Quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiorem se? Hinc Damascenus primo asserit libro :14 Necesse est omnia quæ providentia fiunt, recta fieri ratione, et optime ac decentissime evenire.

Si autem objiciatur, quod multi sunt reprobi et pauci electi :15 quod videtur providentiæ derogare, quod in tam paucis et qualiter a providentia distinguatur.16 sortitur effectum, quum tamen omnes velit salvari. Dicendum secundum Augustinum : Bene dispensavit Dominus, ut nec omnes damnaret, nec omnes salvaret : quia si omnes salvarentur, lateret quid pro peccato per justitiam deberetur ; et si nulli salvarentur, lateret quid de gratia largiretur : quoniam sine dubio, quantum ad originale pertinebat peccatum, omnes fuerant pares ; sed misericordia quos voluit, decrevit salvandos. Porro quod plures sunt mali et reprobi, non est a Deo, sed a libero arbitrio deficiente, et quoniam pronior est homo ad vitia quam ad virtutes, et quia per se et ex se habet homo corruere et peccare ; resurgere vero, mereri, proficere et salvari, non habet nisi ex gratia Dei. — Hæc Alexander.

Concordant Petrus, Richardus, Albertus, Udalricus, Ægidius et Durandus, aliique communiter.

Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus intendit asserere, quod Deo non est cura de bobus et brutis eo modo quo de rationalibus creaturis ; non autem quod omnino excidant a providentia Dei. Simili modo accipienda sunt verba Hieronymi. — Ad secundum, quod nihil est vilius coram Deo quam peccatum, et tamen id cognoscit. Viles quoque creaturas Deus cognoscit secundum modum excellentiæ suæ, non viliter ; idque pertinet ad beatitudinem et excellentiam Dei, de cunctis cognoscere quid sint, et qualiter ab ipso dependeant, et quantum a sua perfectione deficiant : quibus omnibus providet Deus absque inquietudine et occupatione, seu molestatione et minoratione suæ superdulcissimæ tranquillitatis et pacis ac gloriæ. — Ad tertium patet ex dictis responsio.

Footnotes

  1. Job xxxiv, 13. ↩

  2. Sap. vi, 8. ↩

  3. * huic ↩

  4. De Consol. IV, pros. 6. ↩

  5. art. 1. ↩

  6. art. 2. ↩

  7. Rom. xiii, 1. ↩

  8. art. 3. ↩

  9. Eccle. x, 6. ↩

  10. Is. xxxiii. 6. ↩

  11. Eccle. x, 7. ↩

  12. Prov. xxx, 21-23. ↩

  13. Jer. xii, 1. ↩

  14. Habac. 1, 13. ↩

  15. Matth. xx, 16. ↩

  16. 1 Tim. 1, 4. ↩

Chapter 235 of 271