Distinctio 39
A. Utrum scientia Dei possit augeri vel minui, vel aliquo modo mutari : utrumque enim videtur posse probari.
PRÆTEREA quæri solet, utrum scientia Dei possit augeri vel minui : utrumque enim videtur posse probari. Quod divina scientia possit augeri vel mutari, hoc modo probatur : quia potest Deus scire quod nunquam scit. Est enim aliquis qui non est lecturus hodie, et tamen potest esse ut legat hodie : potest enim hodie legere. Nihil autem potest fieri quod non possit a Deo sciri : potest ergo Deus scire hunc lecturum hodie. Potest ergo aliquid a Deo sciri quod non scit : ergo potest ejus scientia augeri vel mutari. Eademque videtur posse minui. Est enim aliquis hodie lecturus, quem Deus scit lecturum. At potest esse ut non legat : ergo potest Deus non scire hunc lecturum. Potest ergo non scire aliquid quod scit : ergo potest minui ejus scientia vel mutari.
Ad quod dicimus, quia Dei scientia omnino immutabilis est, nec augeri potest vel minui. Nam ut ait Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate, Scientia Dei est ipsa sapientia, et sapientia est ipsa essentia sive substantia Dei :1 quia in illius naturæ simplicitate mirabili non est aliud sapere et aliud esse; sed quod est sapere, hoc est et esse. Ideoque novit omnia Verbum quæ novit Pater. Sed ei nosse de Patre est, sicut esse : nosse enim et esse ibi unum est. Et ideo Patri sicut esse non est a Filio, ita nec nosse. Proinde tanquam se ipsum dicens, Pater genuit Verbum sibi coæquale per omnia. Non enim se ipsum integre perfecteque dixisset, si aliquid minus aut amplius esset in ejus Verbo quam in se ipso.2 Hoc est ergo omnino Verbum, quod Pater : non tamen est Pater, quia iste Filius, ille Pater. Sciunt ergo se invicem Pater et Filius; sed ille gignendo, iste nascendo. Et omnia quæ sunt in eorum scientia, in eorum sapientia, in eorum essentia, unusquisque eorum simul videt, non particulatim aut sigillatim, velut alternante conspectu hinc illinc, et inde huc et rursum inde, vel inde in aliud atque aliud, ut aliqua videre non possit nisi non videns alia; sed omnia simul videt, quorum nullum est quod non semper videat et sciat. Ejus itaque scientia inamissibilis et invariabilis est. Nostra vero scientia, et amissibilis et variabilis et receptibilis est:3 quia non hoc est nobis esse, quod sapere vel scire. Propter hoc sicut nostra scientia illi scientiæ Dei dissimilis est; sic et nostrum verbum, quod nascitur de scientia nostra, dissimile est illi Verbo quod natum est de Patre scientia. — Ex hac auctoritate clare ostenditur, scientiam Dei omnino invariabilem esse, sicut ipsa essentia Dei omnino invariabilis est, et quod Pater et Filius cum Spiritu Sancto simul omnia sciunt et vident. Sicut ergo non potest augeri vel minui divina essentia, ita nec divina scientia. Et tamen conceditur, posse scire quod non scit, et posse non scire quod scit: quia posset aliquid esse subjectum ejus scientiæ quod non est, et posset non esse subjectum aliquid quod est, sine permutatione ipsius scientiæ.
B. Oppositio, an Deus possit noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid.
Hic opponitur a quibusdam ita: Si Deus potest aliquid scire vel præscire quod nunquam scivit vel præscivit, potest ergo ex tempore aliquid scire vel præscire. Ad quod dicimus: Potest quidem Deus scire vel præscire omne quod potest facere, et potest facere quod nunquam fiet. Potest ergo scire vel præscire quod nunquam fiet nec est nec fuit. Nec illud scit vel scivit, neque præscit vel præscivit: quia scientia ejus non est nisi de his quæ sunt vel fuerunt vel erunt, et præscientia non est nisi de futuris. Et licet possit scire vel præscire quod nunquam est vel erit, non tamen potest aliquid scire vel præscire ex tempore. Potest utique scire vel præscire quod nunquam est nec erit, nec illud scitum vel præscitum est ab æterno: nec tamen potest incipere scire vel præscire illud; sed ita potest modo scire vel præscire, sicut potest scisse vel præscisse ab æterno. Si enim dicas, eum modo posse scire vel præscire quod ab æterno non scivit vel præscivit, id est, ita quod ab æterno non sciverit vel præsciverit, quasi utrumque simul esse possit; falsum est. Si vero dicas, eum posse modo scire vel præscire quod ab æterno non scivit vel præscivit, id est habere potentiam sciendi vel præsciendi ab æterno et modo aliquid, nec tamen illud præscitum est vel futurum; verum est. Non potest ergo noviter vel ex tempore scire vel præscire aliquid, sicut non potest noviter vel ex tempore velle aliquid: et tamen potest velle quod nunquam voluit.
C. Utrum Deus possit scire plura quam scit.
Item a quibusdam dicitur Deus posse plura scire quam sciat, quia potest scire omnia quæ scit, et potest aliqua facere quæ nunquam erunt, et illa potest scire. Non enim aliqua incognita facere potest. Si vero omnia essent quæ modo sunt, et alia quædam faceret quæ non sunt nec erunt, et illa omnia sciret; pro certo plura sciret quam modo sciat. Nec tamen ejus scientia augeri potest: quia hoc totum fieri posset, sed sine mutabilitate scientiæ. Constat ergo Dei scientiam omnino esse immutabilem, nec augeri posse vel minui, sed ei subjecta.
D. Quod videtur adversum illi sententiæ qua supra dictum est, Deum semper et simul scire omnia.
Ei vero quod prædictum est, scilicet quod Deus omnia semper videt et simul, videtur obviare quod ait Hieronymus in expositione Habacuc: Absurdum est, inquit, ad hoc deducere Dei majestatem, ut sciat per momenta singula, quot culices nascantur quotve moriantur, quota pulicum et muscarum sit multitudo, quotve pisces natent in aquis, et similia. Non simus tam fatui adulatores Dei, ut dum potentiam providentiam ejus etiam ad ima retrudimus, in nos ipsos injuriosi simus, eamdem irrationabilium et rationabilium providentiam esse dicentes. Hic videtur dicere Hieronymus, quod Deus illorum minimorum scientiam sive providentiam non habeat. Quod si hoc est, tunc non omnia simul scit et semper. Ex tali itaque sensu illud dictum esse noverimus, ut Deum illa alternatim vel particulatim scire neget; nec per diversa temporum momenta sic illa cognovit, sicut per varia momenta illorum quædam deficiunt, quædam incipiunt. Neque illis aliisque irrationabilibus ita providet, quemadmodum rationabilibus. Numquid enim, ut ait Apostolus, cura est Deo de bobus?4 Et sicut non est cura Deo de bobus, ita nec de aliis irrationabilibus. Dicit tamen Scriptura, quia ipsi est cura de omnibus. Providentiam ergo et curam universaliter de cunctis quæ condidit, habet, ut habeat unumquodque quod sibi debetur et convenit.5 Sed specialem providentiam atque curam habet de rationabilibus, quibus præcepta tradidit, eisque recte vivendi legem præscripsit, ac præmia promisit. Hanc providentiam et curam de irrationabilibus non habet: ideo dicit Apostolus, quia non est cura Deo de bobus. Providet tamen omnibus, et curat, id est gubernat, omnia, qui omnibus solem suum facit oriri, et pluviam dat. Scit itaque Deus quanta sit multitudo pulicum, culicum, muscarum et piscium, et quot nascantur quotve moriantur;6 sed non scit hoc per momenta singula, imo simul et semel omnia. Neque ita scit, ut eamdem habeat providentiam irrationabilium et rationabilium, id est, ut eodem penitus modo provideat irrationabilibus et rationabilibus. Rationabilibus enim præcepta dedit, et angelos ad custodiam delegavit.
Hier. in Habac. 1, 14.
Hier. op. cit. xviii, 10.
E. Brevis summa prædictorum.
Simul itaque et immutabiliter scit Deus omnia quæ fuerunt et sunt et erunt, tam bona quam mala; præscit quoque omnia futura, tam bona quam mala.
SUMMA
DISTINCTIONIS TRICESIMÆ NONÆ
IN hac distinctione tractatur, an scientia Dei possit augeri aut minui. Et constat quod non, quum Deus sit prorsus incommutabilis, ac tantæ simplicitatis quod sua scientia est sua essentia. Tamen circa hoc sophistica argumenta formantur, prout partim in littera tangitur. Deinde tractatur in distinctione præsenti de providentia Dei, an cuncta includat, et universa, etiam irrationalia ac vilia, distincte respiciat.
Footnotes
Chapter 233 of 271