Skip to the text

Quæstio 3

Potest quoque hic quæri, et quidam quærunt hoc loco, Quid sit fatum,

Videtur quod fatum nequaquam ponendum sit, quum in homilia dicat Gregorius : Absit a fidelium mentibus ut fatum aliquid esse dicant. — Secundo, quia nonnulli astrologi affirmant : Fata volentem trahunt, nolentem cogunt.

In oppositum est doctrina Boetii.

Ad hæc Alexander respondet : Duplex est fati acceptio. Nam primo dicitur lex astrorum quæ rebus singulis fertur necessitatem imponere, imo et libero arbitrio. Atque de fato sic sumpto recte dixit Gregorius sanctus, quod nihil sit : quia ut patuit, liberum arbitrium et actus humani nequaquam necessitate fatali reguntur, sed libere prodeunt. Secundo dicitur fatum dispositio quædam sive connexio in temporalibus rebus relicta ex providentia Dei. Sicque definitur a Boetio :1 Fatum, inquiens, est eorum quæ divina simplicitas gerenda disposuit mobilis nexus temporalisque ordo ; et rursus : Fatum est rebus mobilibus inhærens dispositio qua providentia suis quæque nectit ordinibus. Et ita est aliquid, et est quid creatum, propriusque effectus divinæ providentiæ. Aliquando tamen improprie sumitur pro dispositione seu voluntate divina. Unde quinto de Civitate Dei loquitur Augustinus : Prorsus divina providentia constituuntur regna humana ; quam si quis fati nomine exprimat, linguam corrigat, sententiam teneat. Et denuo : Ordinem caudarum, ubi voluntas Dei plurimum potest, non negamus, neque fati vocabulo appellamus, nisi forte fatum a fando dictum intelligamus. — Porro fatum dicit naturam rei non solum absolute, sed etiam relationem seu ordinem. Fatum namque est dispositio seu nexus quidam relictus ex Dei providentia, ordinante et connectente causas et habitudines rerum. Potest ergo fatum describi in relatione eorum dumtaxat quorum est; sicque describit Boetius, dicens : Fatum est eorum quæ divina simplicitas gerenda disposuit mobilis nexus atque ordo temporalis. Potest quoque describi non solum in relatione ad ea quorum est, sed etiam in ordine ad suam causam, videlicet providentiam Dei. Et sic describit Boetius, dicens: Fatum est rebus mobilibus inhærens dispositio qua providentia, etc. Est itaque differentia hæc inter fatum et providentiam, quod providentia Dei connectit res quadam indivisione atque immutabilitate; fatum vero connectit eas ut sunt distinctæ atque mutabiles. Idcirco Boetius inquit: Providentia cuncta pariter, quamvis diversa, quamvis infinita, complectitur; fatum vero singula dirigit in motu, locis, formis, temporibus distributa: ita ut hæc temporalis ordinis explicatio in divinæ mentis adunata prospectu, providentia nominetur; eadem vero ordinatio ac adunatio in rebus digesta temporibusque explicata, fatum vocetur.

Verum his objici potest. Videtur enim quod fatum non sit mobilis nexus, sed prorsus immobilis, quum dicat Boetius: Hoc (scilicet fatum) actus fortunasque hominum indissolubili causarum connexione constringit. — Respondetur, quod fatalis series dicitur constringere res indissolubili causarum connexione, quoniam continet eas indissolubiliter sub periodo ordinata a divina providentia: quæ causæ quum ab immobilis providentiæ proficiasantur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Dicitur ergo fatum constringere res incommutabili connexione causarum, quia coercet eas ut una non habeat quod alterius est, nec potest evagari extra id quod divinitus ordinatum est seu prævisum. Verumtamen immobilitas ista non est mobilitati præfatæ ipsius fati contraria, quoniam intelligenda est per comparationem ad providentiam Dei.

Quæritur interea, qualiter verum sit, quod fatum asseritur esse dispositio relicta in rebus ex vi siderum. Respondendum, quod tria sunt genera dispositionum in hominibus. Quædam namque tam pure sunt naturales, quod non subsunt arbitrio libero, ut quod aliquis sit longus aut brevis, albus aut niger: et in his possunt siderum vires. Aliæ sunt quæ quamvis sint naturales, tamen liberum arbitrium potest juvare ad eas, ut sanitas, ægritudo: et in his etiam potest vis positionis siderum quatenus naturales sunt. Aliæ sunt dispositiones quæ non sunt naturales, sed subsunt libero arbitrio hominis, aut quibusdam spiritibus, vel primæ causæ: ut quod aliquis sit fur; quod subest hominis voluntati seu maligno spiritui suggerenti, et non naturæ. Similiter, quod aliquis sit religiosus, non subest naturæ, sed voluntati Dei gratiam infundentis. Et in his, loquendo simpliciter, non habet posse vis siderum, quamvis quidam philosophi hoc putabant, dicentes quod per fatum rei seu constellationem posset prænosci qualis quis esset futurus quantum ad dispositiones has tertias: quod est falsum. Tamen vis sideris habet bene vim inclinandi, non necessitandi: sicut natus sub Marte, est calidus, et ex hoc habet inclinationem ad iram, non necessitatem. Et hoc multipliciter probat Gregorius in homilia Evangelii, Quum natus esset Jesus. — Refert etiam Augustinus quinto de Civitate Dei de duobus de quibus Hippocrates recitavit, quod eodem tempore infirmabantur, eodemque tempore ingravescebant infirmitates eorum, atque eodem tempore alleviabantur.2 Unde interrogatus Possidonius astrologus, respondit hoc esse, quia in eadem constellatione fuerant nati. Hippocrates vero respondit hoc esse, quoniam ab eisdem parentibus nati essent, et uno concubitu concepti, unoque editi partu. Augustinus vero recte testatur, quod causa fuit magis origo seu causa intrinseca, puta, complexio, humor, medicina, victus, et consimiles causæ propinquæ, quam causæ illæ remotæ. — Hæc Alexander.

Qui etiam sciscitatur, an omnium sit fatum quorum est providentia. Et respondet: Omnia quæ fato subsunt, providentiæ quoque divinæ subjiciuntur, non econtra.

Quædam enim exeunt simpliciter de non esse in esse, quorum Deus est tota causa; quædam vero exeunt simpliciter de non esse in esse, quorum tamen Deus non est tota et solum immediata causa, sed mediantibus causis naturalibus ac secundis ea producit, ut patet de inferioribus istis. Horum prima, quantum ad id quod a Deo sunt et habent, videlicet quantum ad esse suum, non subjacent fato, sed providentiæ solum; subjacent tamen fato quantum ad actus suos et operationes, quorum ipsamet sunt causæ aut concausæ. Hinc generaliter operationes et operata quæ sunt immediate a Deo seu a providentia ejus ut a tota causa, non subjacent fato; cetera subjacent ei quantum ad id quod in eis est a causis secundis, ut declarat Boetius, qui quarto de Consolatione philosophiæ de his diffuse pertractat.3 Ubi et manifestat, in quibus tanquam in causis radicetur fatum: quod constat esse in causis secundis. Hæc Alexander.

Præterea de hac materia loquitur Thomas: Quæritur primo, an fatum sit aliquid.4 Respondendum: In inferioribus quædam a casu vel fortuna contingunt. Interdum autem est aliquid casuale aut fortuitum quantum ad causas inferiores, quod tamen relatum ad causam superiorem est per se intentum: ut si duo servi alicujus domini ad locum mittantur eundem, uno de altero nil sciente, occursus ille servorum quoad ipsos est casualis, quoad dominum eorum est per se intentus. — Quidam ergo casualia atque fortuita in nullam superiorem causam reducere voluerunt: et hi fatum providentiamque negarunt, ut quinto de Civitate Dei refert Augustinus de Tullio. — Quidam vero omnia casualia et fortuita in cœlestia corpora tanquam in causam reduxerunt superiorem, dicentes fatum esse dispositionem siderum in qua quisque conceptus natusve dicitur. Quod stare non valet: quoniam ut probatum est, actus humani non subduntur actioni cœlestium corporum nisi per accidens et indirecte; porro fatalis causa quum habeat ordinationem super ea quæ fato subduntur, oportet ut sit directe et per se causa ejus quod agitur. Insuper, quod per accidens fit, non est proprie unum neque ens: omnis vero actio naturæ terminatur ad aliquid unum. Unde impossibile est ut id quod est per accidens, sit effectus per se alicujus naturalis principii agentis.

Idcirco dicendum, quod casualia et fortuita reducuntur in divinam providentiam, tanquam in causam superiorem præordinantem: quia nil prohibet id quod est per accidens, accipi tanquam unum quid ab intellectu; alioqui intellectus formare non posset hanc propositionem: Fodiens sepulcrum invenit thesaurum. Et sicut intellectus hoc potest concipere, ita potest hoc ipsum efficere: sicut si quis sciens in quo loco absconditus sit thesaurus, instiget alium hoc nescientem ad fodiendum ibi sepulcrum. Et ita nil prohibet ea quæ per accidens fiunt, reduci in causam superiorem ordinantem, intellectualiter operantem, præsertim in intellectum divinum, qui solus potest ad libitum suum immutare voluntatem. Ideo soli Deo attribuenda est ordinatio actuum humanorum, quorum principium est voluntas. Sic ergo in quantum omnia quæ hic aguntur providentiæ divinæ subduntur, tanquam per eam præordinata et quasi prælocuta, ponere possumus fatum, quanquam sancti doctores nomine fati recusaverint uti, propter eos qui ad vim positionis siderum retorserunt hoc nomen. — Hæc Thomas in Summa.

Ubi quærit secundo, an fatum sit in rebus et causis creatis.5 Ad quod respondet: Divina providentia per causas medias exsequitur suos effectus. Deinde responsonem istam prosequitur quemadmodum Alexander, et addit: Fatum dicitur dispositio, non quæ est in genere qualitatis, sed relationis, quum sit ordo.6 Hinc fatum est accidens, non substantia. Qui quidem ordo per comparationem ad suum principium, quod est providentia Dei, est unus: sicque dicitur unum fatum. Si autem consideretur per comparationem ad effectus qui cadunt sub fato, sive ad causas medias ac creatas, multiplicatur, juxta illud Poetæ: Te tua fata trahunt. Hæc idem.

Ad quæstionem quoque qua quærit, an fatum sit immobile, sic respondet:7 Secundarum dispositio causarum, quæ fatum vocatur, dupliciter consideratur: primo, secundum ipsas causas secundas quæ sic disponuntur seu ordinantur; alio modo, per relationem ad primum principium, a quo ordinantur, scilicet Deum. Quidam ergo dixerunt, seriem seu dispositionem secundarum causarum secundum se necessariam esse, ita quod cuncta de necessitate contingerent, eo quod unumquodque causatum suam habeat causam, causaque posita, necesse sit poni effectum. Quod ex præhabitis constat esse erroneum. Alii econtrario dixerunt, fatum esse mobile etiam secundum quod a providentia dependet divina. Unde Gregorius narrat Nyssenus, quod quidam Ægyptii asserebant fatum quibusdam sacrificiis posse mutari. Sed hoc immobilitati repugnat providentiæ Dei. — Idcirco dicendum, quod fatum quantum ad causas secundas, est mobile; sed prout subest providentiæ summæ, immobilitatem sortitur et necessitatem conditionatam, utpote, si hoc aut illud provisum a Deo est, fiet. Hæc Thomas ibidem.

Qui etiam ad quæstionem hanc, an omnia fato subdantur, respondet sicut ex Alexandro responsum est.8

Cum his coincidunt et concordant quæ de fato scribit hic Doctor in Summa contra gentiles, tertio libro, ubi et addit: In definitione fati, « dispositio » pro ordinatione accipitur;9 et additur, « rebus inhærens mobilibus », ad designandum quod ordo providentiæ contingentiam et mobilitatem rebus non aufert. Itaque secundum hanc acceptionem, negare fatum, est negare providentiam Dei. Sed quia cum infidelibus nec nomina debemus habere communia, ne ex nominum consortio contingat erroris occasio, non est fidelibus

Autendum nomine fati, ne his consentire videamur qui male senserunt de fato, omnia ista inferiora influentiis siderum de necessitate esse subjecta dicentes. Hæc ibi. — Verumtamen, si quis fati rationem exponat, ut egit Boetius, non videtur periculosum uti eodem, sicut Boetius vir sanctus atque catholicus usus est, et multi doctores.

His concordans Durandus: Quemadmodum (inquit) verbum vocale est effativum interioris conceptus; sic fatum, divinæ providentiæ: quoniam quod præscientia divina ordinatum est, quadam causarum connexione effatur. Providentia ergo et fatum distinguuntur in multis. Primo ex parte subjecti: providentia namque in mente est Creatoris, fatum in causis secundis, quum sit secundarum ordo causarum reductus in Deum. Secundo, quoniam fatum est quid creatum, ex providentia sicut ex increata causa dependens. Tertio, quia providentia est æterna, fatum temporale: quod enim Deus ab æterno disposuit et providit, fatum temporaliter subministrat. Quarto, quia non omnia subduntur fato, sicut providentiæ, prout jam patuit; et generaliter quanto aliqua viciniora sunt Deo, tanto minus subduntur fato. Hæc Durandus. — Concordat Thomas de Argentina.

Ægidius vero superaddit quasdam fati acceptiones, quæ ad præfatas faciliter reducuntur. Plures quoque ponit differentias inter providentiam Dei et fatum, quas ex verbis trahit Boetii, quæ et sub prætactis continentur, videlicet: quod providentia est simplex et una, fatum multiplex et divisum; item, quod providentia est immobilis, fatum vero mobile. Hæc Ægidius.

Præterea, de fato editus est pulcher libellus qui sancto adscribitur Thomæ, in quo multum subtiliter pertractatur de fato.10 Ubi et auctor tractatuli exponit definitionem fati quam Hermes Trismegistus posuit, dicens: Fatum est causarum complexio, singula temporaliter distribuens quæ sacramento deorum cœlestium sunt præordinata. Sic enim accipitur fatum pro forma ordinis esse et vitæ inferiorum, causata in ipsis ex periodo cœlestis circuli, qui radiis suis ambit nativitates inferiorum. Porro deos cœlestes nominat stellas, aut earum motores; sacramentum vero deorum, immobilem dispositionem esse ac vitæ inferiorum istorum: quæ dispositio non exstat immobilis prout in rebus ipsis digesta est, sed per relationem ad sui fontalem originem. Et fluit hæc forma a multis stellis et sitibus, et spatiis et imaginibus, et conjunctionibus et præventionibus, ac multiplicibus angulis, qui describuntur ex intersecationibus radiorum cœlestium corporum, productioneque radiorum super centrum, in quo est sol. — In eodem opusculo pulchre exponitur illud Ptolemæi: Sapiens dominabitur astris. Ubi asserit Commentator, quoniam si effectus circuli cœlestis minorando humores disponit corpora ad quartanas, sapiens medicus hoc perpendens, per calida et humida disponit corpora ad sanguinem; tuncque excluso effectu cœlesti, non inducitur ipsa quartana. Frequenter enim per qualitates elementares, et per contrarietates inventas in materia atque per diversitatem dispositionum materiæ, impeditur et excluditur effectus cœlestium corporum. — Item in illo libello ponuntur et aliæ fati acceptiones, videlicet, quod quandoque accipitur pro morte ex dispositione periodorum inducta, juxta illud in Anticlaudiano: Livor post fata quiescit. Secundo, pro dispositione divinæ providentiæ de futuro progressu vitæ inferiorum. Hæc ibi cum aliis multis notabilibus punctis.

A Hinc quoque Udalricus in Summa sua: Fatum, ait, est modus profectus a divina virtute in res: qui modus omnibus rebus præstituit causas, formas et ordinem; et ita omnis operatio naturalis et voluntaria, est a causa determinata, secundum quod ait Plato: Nihil est aut fit, cujus ortum non præcessit legitima causa, etiam simpliciter propter finem determinatum, quum fatum effluat a providentia Dei, quæ nihil inordinatum relinquit. Et dico simpliciter, quoniam quantum ad istum vel illum qui finem hunc non intendit, potest finis iste esse indeterminatus: sed propter nostram positionem non potest finis converti in non finem; et hoc fieret, si illud quod vere est finis operationis hujus si iste ponatur eum intendere, non est finis determinatus posito quod ipse eum non intendat: ergo simpliciter loquendo, operatio ista est propter finem. Si igitur fatum est, apparet quod nullum opus naturæ aut voluntatis sit casuale: et hæc est objectio Avicennæ in suo Physicorum. Pro cujus solutione sciendum, quod Deus universa quæ causat, causat per providentiam, et per causas secundas dispositionem suam exsequitur, quibus et eam infundit. — De hac materia Udalricus pulchre prosequitur; sed quæ scribit, sententialiter exstant præhabita.

C Ad argumenta patet solutio. Gregorius enim prohibet fatum aliquid æstimari protut infideles et quidam philosophi de ipso loquuntur, quorum unus fuit qui dixit: D Fata volentem trahunt, nolentem cogunt.

Footnotes

  1. De Consol. IV, pros. 6. ↩

  2. Matth. n, 1. ↩

  3. pros. 6. ↩

  4. Summ.th. 1ª part. q. cxvi, a. 1. ↩

  5. art. 2. ↩

  6. (ad 3um.) ↩

  7. art. 3. ↩

  8. art. 4. ↩

  9. Cf. p. 503 C. ↩

  10. Libellus de Fato. ↩

Chapter 236 of 271