Skip to the text

Quæstio 1

J Am quæritur primo, An prædestinatio sit quid creatum vel increatum, et de intellectu descriptionum ipsius.

Videtur quod sit quid creatum. Primo, quia per creata describitur, ut patet in descriptionibus ejus, quum dicitur quod sit præparatio gratiæ. — Secundo, quia denominat formaliter creaturam: ergo aliquid ponit in ea. — Tertio, quum dico, Iste est prædestinatus, aliquid reale prædicatur de ipso, videlicet prædicatum creatum.

In oppositum est, quoniam sicut creatio Dei activa, est ipsemet Deus creans; ita prædestinatio activa, est Deus prædestinans.

Circa hæc multa quærit Albertus. Primo, ad quod divinorum attributorum prædestinatio pertineat seu reducatur. Et respondet: Prædestinatio ad scientiam effectivam seu practicam pertinet, et sic aliquid includit scientiæ et aliquid voluntatis; et quia scientia ac voluntas inflammant potentiam ad agendum, idcirco includit et aliquid potentiæ. Sed scientia est directe de ratione atque essentia ejus; voluntas vero et potentia habent se per modum proprietatum ipsius, secundum quod voluntas concernit id quod practice scitur, et potentia illud quod effective prosequitur.

Secundo quærit, quid sit prædestinatio. Et respondet: Prædestinatio est aliquid increatum, ita quod sive sumatur ex parte prædestinantis, sive ex parte prædestinati, non est nisi ipsemet Deus. Si namque sumatur quantum ad id quod est prædestinatio, nihil ex tempore ponit in aliquo; et si quandoque effectum habet in prædestinato respectu cujus est, hoc est ex parte connotati effectus. Prædestinatio quippe quoad modum significandi, est quasi medium inter Deum prædestinantem et creaturam prædestinatam, ipsaque prædestinatio dicit habitudinem Dei proponentis salvare ad salvandum. Hinc prædestinatio non ponitur in prædestinato secundum quod ipse est diversus in natura a prædestinante, exsistens in proprio esse, sed prout est in scientia Creatoris; et prout sic in Deo est, est esse ideale et creatrix essentia, non natura creata: ergo quod sic ponitur circa eum, non distinguitur a divina essentia, sed est ipsa essentia divina, et cointelligitur respectus ad rem quam Deus operabitur in futuro. — Quum ergo quis dicitur prædestinatus, non significatur ibi passive nisi quoad modum et quantum ad nos, et non secundum rem. Est etenim sensus: Iste est prædestinatus, id est prævisus est salvari; et ly prævisus non ponit aliquid quod sit extra prævidentem, quamvis ponat respectum quoad aliquid quod in futuro erit. Hinc tali modo significandi active et passive, sufficit diversitas rationis quæ est inter prævidentem et prævisum non in se, sed in ratione sua ideali, in qua fuit ab æterno. — Nec simile est quum dicitur, Deus creat, et, Deus prædestinat: quia quod dicitur, creat, non convenit Deo nisi ex tempore; idcirco non notat tantum respectum ad creaturam, sed effectum quoque in creatura. Unde quum dicitur, Deus prædestinavit Petrum aut Paulum, non notatur nisi respectus ad creaturam, nec ponit aliquid extra Deum.

D Tertio quærit de definitionibus prædestinationis, quæ multæ sunt. Una est: Prædestinatio est præscientia et præparatio beneficiorum quibus certissime liberantur quicumque liberantur. Secunda est Augustini in libro de Fide ad Petrum: Prædestinatio est gratuitæ donationis præparatio. Tertia est Augustini in libro de Prædestinatione Sanctorum: Prædestinatio est propositum miserendi; et item: Prædestinatio est alicujus in finem destinatio. A Alia est magistrorum, dicentium: Prædestinatio est præparatio gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro. Itaque prædestinatio quoad aliquid sui in omnibus his definitionibus seu descriptionibus definitur: nam quum multa considerentur in ea, multipliciter definitur. Potest enim prædestinatio definiri in se, vel secundum aliquem statum ipsius prædestinati. Si in se, hinc habet in se quasi genus remotum, et coarctationem seu quasi differentiam ejus per actum causantis et suos effectus. Potest quoque attendi nomen prædestinatio. Prima ergo descriptio datur per genus quasi remotum, quod est præscientia, quæ contrahitur per actum causantis et effectum proximum, quum dicitur, Præparatio beneficiorum. Secunda non considerat nisi actum causæ operantis et effectum. Tertia datur secundum statum prædestinati qui est in miseria, quum dicitur: Prædestinatio est propositum miserendi. Quarta est explanations nominis, quum dicitur, Prædestinatio est alicujus in finem destinatio. Ultima datur per effectum proximum, qui est gratia, et remotum, qui est gloria: prædestinatio equidem non est proprie nisi gratiæ et gloriæ. — Hæc Albertus, qui circa hæc alia multa sciscitur quæ mox tangentur.

Concordat Udalricus, in Summa sua hæc eadem scribens libro secundo, et addit: Quum propositum Dei sit ipsemet Deus, prædestinatio, quæ est propositum miserendi, est ipse Deus prædestinans, atque secundum rationem intelligendi, designat relationem operationis et objecti ad invicem; illamque relationem creaturæ ut est in Deo ad hanc operationem seu actualem prædestinationem, locutio designat passive, quum quis dicitur prædestinari. Et quia propositum Dei efficax est et immutabilis causa eorum quorum est, idcirco in mine prædestinationis connotatur effectus gratiæ et gloriæ consecuturæ; significatum vero nominis nihil dicit nisi divinam essentiam. — Denique prædestinatio est specialiter modus providentiæ quo Deus specialiter providet rationali creaturæ; nec illum modum complectitur totum, sed solum importat providentiam illam quæ nominatur providentia acceptationis, prout est non solum voluntatis antecedentis, sed etiam consequentis: ideo est ineffabilis reductio rationalis creaturæ in finem supernaturalem gloriæ æternalis, facta per medium supernaturale, puta per gratiam Dei, per quam liberantur prædestinati vel a malo in quo sunt, sicut in nobis, vel in quo esse potuerunt. — Destinare autem æquivocum est: quia primo designat proponere, juxta illud ad Corinthios: Unusquisque prout destinavit in corde suo. Unde secundo Machabæorum de Eleazaro legitur, quod destinavit in corde suo non admittere illicita propter vitæ amorem. Secundo significat mittere, sicque communiter sumitur. Prædestinatio vero secundum utramque significationem sumitur: quoniam quantum ad Deum prædestinantem, est proponere suum destinatum salvare; sed quantum ad directionem prædestinati in finem ultimum, sic prædestinatio ista, est missio ejus in finem salvificum secundum quod in divina præscientia notus est. Sicque præscientia ista habet principium, scilicet propositum Dei; et medium, utpote gratiam; finem quoque, id est æternam salutem. Unde prædestinatio ista ab æternitate incipiens, dirigitur per omne tempus vitæ istius rursus in æternitatem. Hæc Udalricus.

Præterea ad quæstionem hanc, an prædestinatio sit aliquid in creatura, determinans Thomas: Ponere (inquit) aliquid in alio, intelligi potest dupliciter. Primo, quod res significata per nomen dicatur esse in alio, sicut albedo aliquid ponit in albo: et sic prædestinatio non ponit aliquid in prædestinato, sed tantum in prædestinante. Secundo, ita quod ad significatum quod est in uno, sequatur aliquid esse in alio: sicut paternitas, quæ secundum esse suum est solum in patre, ponit filiationem in filio. Hoc autem contingit dupliciter:

II Cor. IX, 7.

II Mach. VI, 20. primo, ita quod utrumque simul sit, sicut in relativis; secundo, ita quod non necessario simul sint, sed vel prius vel posterius, sicut auditus ponit percussionem sonantem simul aut prius: sicque prædestinatio aliquid ponit in prædestinato, quia ad prædestinationem Dei sequitur effectum prædestinationis quandoque inesse prædestinato. — Si autem objiciatur: Omnis denominatio fit per formam aliquam inhærentem. Ergo prædestinatus vocatur prædestinatus per aliquid in ipso exsistens: sicque prædestinatio aliquid ponit in prædestinato. Dicendum, quod in omnibus absolutis denominatur res per id quod sibi inest: in relativis vero denominatur interdum per id quod sibi inest, quemadmodum pater a paternitate in se exsistente, dicitur pater; quandoque vero denominatur ab eo quod solum in alio est, sicut in illis in quorum uno est relatio secundum rem, in alio secundum rationem, prout quinto Metaphysicæ docet Philosophus de scibili atque scientia: et ita est hic. Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus omnino. Qui etiam addit, quod prædestinatio passio (seu passiva) non est aliud quam prædestinatio actio (seu activa) secundum rem, sed solum differunt secundum modum significandi, sicut laudatio passiva qua Cæsar laudatur a me, idem est quod laudatio activa qua laudo illum: quia hujusmodi passio nihil ponit in passo, sed in agente. Per quod solvitur argumentum quo ita arguitur: Prædestinatio nominat tam prædestinationem activam quam passivam. Prædestinatio autem activa, est quid increatum; prædestinatio vero passiva, est quid creatum. Ergo prædestinatio nominat quid creatum et increatum. Hæc Petrus.

Hinc Thomas in prima parte Summæ, quæstione vicesima tertia:1 Prædestinatio, ait, est pars providentiæ. Providentia autem non est in rebus provisis, sed est quædam ratio in intellectu provisoris; sed exsecutio providentiæ, quæ est gubernatio, passive est in gubernatis, active autem in gubernante: unde manifestum est quod prædestinatio est quædam ratio ordinis aliquorum in salutem æternam, in mente exsistens divina; exsecutio vero ordinationis hujusmodi, est passive in prædestinatis, active in Deo. Exsecutio vero prædestinationis est vocatio, magnificatio et glorificatio, juxta illud Apostoli: Quos prædestinavit, hos et vocavit, etc.2 — Si objiciatur, Omnis actio infert ex se passionem, ergo prædestinatio activa aliquid ponit in prædestinato; dicendum, quod actio immanens, ut intelligere, velle, amare, non infert passionem in alium, sed actio transiens. Hæc Thomas in Summa.

Concordat Richardus, hæc ipsa clarius exprimens: Prædestinatio, inquit, tam activa quam passiva, est in prædestinante: et tamen prædestinatio passiva denominat prædestinatum, non prædestinantem, et connotat aliquid futurum in prædestinato. Prædestinatio namque est præscientia practica salutis alicujus, et præordinatio ejus in vitam æternam. Præscientia autem Dei practica, est respectu eorum quæ facturus est Deus; et quidquid facturus est Deus, proposuit ab æterno se esse facturum in tempore. Prædestinatio ergo includit propositum salvandi, atque potentiam hoc implendi. Præscire autem salvandum, et ipsum præsciri salvandum, est in præsciente: sic et voluntate proponere aliquid, et aliquid proponi a voluntate, est in voluntate proponente. Tamen ut dictum est, prædestinatio passiva denominat prædestinatum: quoniam sicut præsciri denominat rem futuram, non Deum præscientem, et tamen præsciri est in præsciente; et sicut amari denominat rem amatam, et tamen amari est in amante: sic prædestinari denominat creaturam prædestinatam, non Deum prædestinantem; et tamen in Deo est, quia prædestinare et prædestinari non differunt nisi secundum modum significandi. Connotat quoque prædestinatio effectum finalis gratiæ et gloriæ futurum in prædestinato: sic tamen, quod prædestinatio et ille effectus secundum exsistentiam suam realem nequeunt simul esse, quoniam illum qui jam habet illum effectum, puta salvatum, Deus non prædestinat, sicut rem cognitam, quando jam præsens est, non præscit. Hæc Richardus.

Præinductis concordat Bonaventura, nisi quod prædestinationem affirmat principaliter pertinere ad voluntatem, quam Albertus, Thomas, Udalricus, Petrus, Richardus, multique alii, dicunt ad intellectum præcipue pertinere. — Ait ergo Bonaventura: Prædestinatio significat divinam essentiam ut ordinate collativam gratiæ et gloriæ. Hinc quantum est de se, non solum importat scientiam, sed voluntatem quoque atque potentiam. Causalitas autem gratiæ et gloriæ attribuitur proprie voluntati ut efficienti, scientiæ vero ut disponenti, et potentiæ ut exsequenti: ideo quamvis includat hæc tria, principalius tamen in voluntate est. Hæc Bonaventura.

Verumtamen, quoniam principale significatum est præscientia prædestinationis ordinans aliquem ad salutem, gratia vero et gloria solum sunt connotatum prædestinationis; ideo prima illa positio Thomæ et aliorum rationabilior veriorque videtur. Unde, ut patuit, Thomas in prima parte Summæ testatur:3 Prædestinatio est pars providentiæ; providentia autem est quædam ratio in intellectu provisoris: unde manifestum est quod prædestinatio est quædam ratio ordinis aliquorum in salutem æternam, in mente exsistens divina. Atque ut patuit, secundum Richardum, prædestinatio est præscientia practica, et principale ejus significatum est scientia seu præscientia Dei.

Verumtamen juxta Thomam in Scripto, prædestinatio non solum spectat ad intellectum, sed et partim ad voluntatem. Siquidem ad quæstionem hanc, utrum prædestinatio ad scientiam pertineat, sic respondet: Prædestinatio in intellectu suo includit providentiam, et addit ad minus tria. Unum ex parte prædestinatorum: quoniam est tantum respectu habentium voluntatem; providentia vero est omnium.

A Secundum addit ex parte finis: quia est respectu supernaturalis beatitudinis et mediorum ad illam; providentia autem respicit bonum cujuslibet ad quemlibet finem. Tertium addit ex parte ipsius prædestinantis: ex parte cujus videtur addere duo. Primo, quoniam providentia videtur in sola speculatione posse consistere, quum sit quædam ars gubernationis rerum; prædestinatio autem importat providentiam secundum quod est ordinata ad operis exsecutionem per voluntatem, idcirco definitur per propositum et præparationem.

B Secundo addit præscientiam exitus rei cui providetur. Propter quod aliquid potest exire ab ordine providentiæ quantum ad id quod exstat intentum (sicut Deus vult I Tim. u. 4. omnes homines fieri salvos, quamvis non omnes salventur), non autem ab ordine prædestinationis. Dicit enim prædestinatio intentionem Dei de salute alicujus cum præscientia quod salvabitur: ideo fertur quod prædestinatio est præscientia et præparatio. Hæc Thomas in Scripto. — In quibus videtur obscurum, quod providentiam dicit secundum sui nominis rationem posse in sola speculatione salvari, quum sit ars gubernationis rerum. Providentia quippe dicit notitiam practicam. Imo si creaturæ non fuissent futuræ, non fuisset providentia in Deo, sicut nec præscientia, neque scientia visionis rerum, sed simplicis intelligentiæ, ut præhabitum est.4

C Ex his patet quod prædestinatio sit quid increatum: et ad objectionem dicendum, quod in descriptionibus prædestinationis ponitur quid creatum (videlicet gratia et gloria) in obliquo, ut connotatum, non ut principale significatum.

D Ex his innotescit responsio ad quæstionem qua quæritur, utrum prædestinatio sit æterna vel temporalis.

Ad quod Petrus respondet: Prædestinatio de suo intellectu tria importat, videlicet: principale significatum, quod est divina dispositio, et temporale connotatum ut futurum, ordinem quoque antecessionis ipsius significati ad connotatum. Quum ergo significatum illud sit æternum, et antecessio sit æterna, ipsumque temporale connotatum fuerit ab æterno futurum, constat quod ex omni parte prædestinatio sit æterna; nec ordo antecessionis illius exigit extrema semper in actu. Hæc Petrus. — Idem Richardus ac alii.

Insuper ex prædictis patet responsio quæstionis istius, An prædestinari conveniat solum hominibus. Videtur quod non, quia convenit et angelis. Aliqui enim angelorum sunt electi, alii præsciti, reprobi et damnati. — In contrarium est, quia jam dictum est, quod prædestinari non est nisi futurorum et nondum beatorum, sicut et præscientia concernit futura. Et circa hoc quæritur, an prædestinari sit entium vel nondum exsistentium : ad quod tamen ex verbis Alberti præhabitis claret responsio.

Porro Thomas ad ista respondet : Prædestinatio est aliquorum dupliciter. Primo, sicut ipsius finis et conferentium ad finem adipiscendum : et ita dicitur esse gratiæ ac gloriæ. Secundo, sicut eorum qui finem consequuntur : et ita est omnium qui gloriam Dei per gratiam adipiscuntur. Utrumque autem ex nomine prædestinationis accipi potest. Importatur enim in nomine prædestinationis directio quædam. Ille vero proprie dicitur dirigi in aliquid, qui non habet in se ut tendat in illud. Hinc prædestinatio proprie respicit ea quæ homo ex suis naturalibus consequi nequit, utpote gratiam et gloriam. Propter quod asserit Damascenus : Prædestinatio est eorum quæ non sunt in nobis. Quidquid ergo gratiam consequi non potest et gloriam, illud non prædestinatur; verum illi tantum prædestinari dicuntur, qui per gratiam consecuturi sunt gloriam. — Sed hæc præpositio præ notat antecessionem, quæ diversis diversimode convenit. Invenitur enim in prædestinatione hominis antecessio æternitatis ad naturam, id est ad humanæ naturæ productionem; antecessio quoque humanæ naturæ ad gratiam, saltem in posteris primi parentis, et etiam in ipso, secundum eos qui dicunt eum in solis naturalibus factum; et antecessio gratiæ ad gloriam. In angelo quoque invenitur antecessio æternitatis ad naturam, et antecessio naturæ ad gratiam, secundum eos qui dicunt angelos in naturalibus tantum creatos : secundum quos non fuit in angelis antecessio gratiæ ad gloriam duratione. Secundum eos autem qui ponunt angelos in gratia conditos, non fuit in eis secundum durationem antecessio naturæ ad gratiam, sed gratiæ ad gloriam. Porro in Christo non fuit antecessio æternitatis ad personam, sed quoad naturam ejus assumptam; nec fuit in eo antecessio illius naturæ ad gratiam, nec gratiæ ad gloriam quoad fruitionem, sed solum quoad impassibilitatem animæ et vires inferiores. Sicque prædestinatio diversis diversimode convenit.

Prædestinatus quoque dupliciter sumitur. Primo participialiter, secundum quod consignificat tempus præteritum : sicque exsistentes in patria sunt prædestinati, quia quod semel præteritum est, semper erit præteritum. Secundo nominaliter, pro eo qui prædestinatur : et ita non possunt proprie dici prædestinati nisi secundum quod diriguntur in continuationem beatitudinis; quod tamen improprie dicitur, quia beatitudo extensionem successionis non habet. — Quædam vero definitiones prædestinationis datæ sunt prout respicit statum vitæ præsentis ac hominis tantum. — Christus vero dicitur prædestinatus quoad naturam assumptam, vel quoad personam secundum quod in tali natura subsistit, sicut in tertio habet dici. — Hæc Thomas in Scripto. — His per omnia consonant scripta Alberti.

Richardus demum respondens : Fuisse (inquit) prædestinatum non convenit solis hominibus, sed et angelis. Sed quia prædestinari connotat effectum in prædestinato ut futurum, et prædestinari sit præsentis temporis; hinc Beatis effectum prædestinationis in patria habentibus præsentem, non convenit proprie prædestinari, seu quod prædestinentur. Unde apparet quod prædestinari convenit tantum salvandis hominibus. Interdum autem prædestinatio sumitur multum improprie et extense pro præparatione cujuslibet finalis retributionis: et sic convenit electis ac reprobis. Hinc libro de Concordia præscientiæ et liberi arbitrii ait Anselmus: Prædestinatio non solum bonorum est, sed etiam malorum. Hæc Richardus.

Omnes quoque doctores concorditer dicunt, quod prædestinari convenit rationalibus et intellectualibus creaturis, non secundum quod penitus non entia, sed prout in præscientia Dei erant ante mundi constitutionem et præordinabantur ad gloriam: sic tamen, ut prædestinationis consequerentur effectum, subsistendo realiter in proprio esse.

De omnibus his scribit egregie Alexander, et consonant præinducta scriptis ipsius. Qui etiam contestatur, quod prædestinatio pertinet ad scientiam beneplaciti Dei seu approbationis.

Scripta item Ægidii in his concordant præhabitis. Qui hic prolixe declarat, qualiter totum universum se habeat ad Deum sicut domus una ad patremfamilias, ita quod sicut paterfamilias primo in mente sua præconcipit qualiter suam velit domum atque familiam ordinare et quempiam honorare, ita Deus in se ipso totius mundi institutionem et gubernationem ab æterno præordinavit, et quosdam magis aut minus sublimare disposuit, etc.

Footnotes

  1. art. 2. ↩

  2. Rom. VIII, 30. ↩

  3. p. 513 D. ↩

  4. p. 475, C et s. ↩

Chapter 238 of 271