Quæstio 2
Secundo principaliter quæritur, An certus et immutabilis sit numerus prædestinatorum.
Et quæstio ista multas includit, videlicet: an prædestinatus possit damnari, an non prædestinatus possit salvari, an numerus prædestinatorum possit augeri aut minui, an prædestinatio necessitatem imponat prædestinatis. Verum hæc omnia condependent: imo et ex superioribus patet ad ista solutio. Nempe idem est quærere, an prædestinatio necessitatem imponat prædestinatis ut salventur, et, an providentia necessitatem imponat rebus prævisis ut certive eveniant: et eisdem rationibus quibus jam paulo ante probatum est hoc de providentia, potest id nunc probari de prædestinatione, quæ est velut pars subjectiva ac species providentiæ;1 eadem quoque est utrobique solutio. Declarato autem qualiter prædestinatio imponat seu non imponat prædestinato necessitatem salvationis, patet an prædestinatus queat damnari, et item an non prædestinatus possit salvari. Ex quibus protinus elucescit, qualiter numerus prædestinatorum certus immutabilisque consistat.
Et quod numerus ille sit certus, prædeterminatus et invariabiliter a Deo præfixus, facile est monstrare: quippe quum scriptum sit, Omnia in numero, pondere Sap. xi, 21. et mensura constituisti;2 et rursus, Ego scio quos elegerim; item, Domino Deo antequam fiant, nota sunt omnia.3 Unde in secreta loquitur Augustinus: Deus, cui soli cognitus est numerus electorum in superna felicitate locandus. Istud quoque requirit summa et perfectissima providentia Dei, infinita etiam perfectio, imo et impermutabilis ac infallibilis certitudo præscientiæ atque scientiæ ejus.
Nihilo minus in oppositum hujus multipliciter argui potest, sicut et in littera tangitur. Nam unus potest obtinere coronam, id est felicitatem, alterius. Ergo alius potest eam amittere: et ita non prædestinatus potest coronam prædestinati sortiri, quia corona non dicitur alicujus nisi quia prædestinata seu præordinata est ei. Unde scriptum est: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.4 — Denique, ad Romanos docet Apostolus quemadmodum Judæorum perditio et ruina salus sit gentium:5 ergo pereuntibus filiis et electis, alieni salvantur. — Item, omnis homo liberi exstat arbitrii, et potest præcepta Dei implere : ergo potest salvari. Multa his consimilia possunt argumenta formari.
Ad hæc Alexander respondet : Certus est numerus electorum apud Deum, sive intelligatur de numero numerante, quo scilicet numeramus, sive de numero numerato, id est de rebus numeratis seu suppositis prædestinatis. Duplex etenim ponitur numerus, utpote : numerus numerans, ut decem, centum, mille; et numerus numeratus. Deus autem cognoscit qui salvabuntur, et quot salvabuntur : alias ejus scientia falli posset aut perfici, minui aut augeri.
Si autem objiciatur, quia super illud Lucæ quinto, Rumpebatur rete, asserit Glossa :6 Non tot intrant de Judæis quot sunt prædestinati. Ergo minui potest numerus electorum. — Insuper, super illud Deut. 1, 11. Deuteronomii, Addat Dominus Deus noster ad hunc numerum multa millia, ait Glossa : Ad hunc numerum definitum in præscientia Dei Dominus addat. — Similiter, super illud Job, Conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis, dicit Glossa :7 Locum vitæ, aliis cadentibus, alii sortiuntur. — Amplius, omnis homo facere potest quod in se est : ergo potest salvari, quoniam nullum sic agentem deserit Deus.
Dicendum ad primam auctoritatem, quod refertur ad diversos status Judæorum. Quidam enim Judæorum fuerunt ad hoc ac taliter prædestinati, ut crederent in primo Christi adventu; quidam ut circa secundum ejus credant adventum. Itaque non tot ex Judæis crediderunt in Christum in primitiva Ecclesia, quot ex Judæorum plebe sunt prædestinati : quia instante secundo Christi adventu, multi credent et salvabuntur. — Aliæ auctoritates intelliguntur de numero quantum ad præsentem justitiam, atque de vita gratiæ, non de vita gloriæ et de corona justitiæ. — Sic quoque dicendum, quod iste quicumque viator potest salvari, et potest esse prædestinatus. — Si vero sic arguatur, Iste potest esse prædestinatus, et iste est præscitus, ergo præscitus potest esse prædestinatus; non sequitur, sed est fallacia accidentis : quoniam aliud est loqui de isto ut est iste, aliud ut est præscitus aut prædestinatus. Quum enim dicitur prædestinatus formaliter, notatur prævisio ac præfinitio immutabilis : idcirco non debet concedi, Prædestinatus potest damnari, vel præscitus potest salvari; sed potest concedi, Iste potest salvari, et iste potest damnari. — Hæc Alexander.
Qui denuo in alia quæstione, videlicet, an effectus prædestinationis possit cassari, de his diffusius scribit : Deus, inquiens, potest apponere gratiam quibus non apponit, et subtrahere quibus non subtrahit. Hoc ergo de possibili pono in esse : ergo non prædestinatus salvabitur, et prædestinatus damnabitur. Is enim indubitanter salvatur, cui gratia finalis infunditur; et ille pro certo damnatur, cui gratia illa subtrahitur. Ad hoc respondet Magister, quod in sensu composito impossibile est prædestinatum non salvari, videlicet loquendo de subjecto cum forma; sic quoque impossibile est præscitum non damnari. In sensu autem diviso prædestinatus potest damnari, et præscitus salvari : quia suppositum illud ut tale ac liberum habens arbitrium non confirmatum, potest transgredi et perire. — Sed rursus objicitur : Omnem prædestinatum necesse est salvari; iste est prædestinatus : ergo necesse est eum salvari. Item : Omnem immutabiliter salvandum necesse est salvari; iste immutabiliter est salvandus : ergo necesse est istum salvari. Probatio majoris. Immutabiliter est prædestinatus, qui fuit ab æterno prædestinatus et semper erit prædestinatus et non potest non esse prædestinatus. Ergo est immutabiliter prædestinatus : ergo immutabiliter salvandus. Respondetur, quod in his et consimilibus locutionibus aliter est quum fit sermo de supposito tantum; et aliter dum fit sermo de supposito cum forma : sicut album in quantum album, non potest esse nigrum, quia utrumque simul esse non potest; attamen res illa quæ alba est, secundum se sumpta potest esse nigra: sicut de hoc in littera continetur. Hæc Alexander.
Verum ab his videtur Bonaventura alqualiter dissentire, dicendo: Ad illud quod quæritur, utrum prædestinatus possit damnari, dicendum quod sic sine distinctione: quia quamvis hæc posset distingui de re vel de dicto, Prædestinatum damnari est possibile; sicut hæc, Album possibile est esse nigrum: tamen secundum artem ista non est distinguenda, Prædestinatus potest damnari; sicut nec hæc, Homo albus potest esse niger. Non enim potest esse de dicto, quum non sit dictum.
Ideo advertendum, quod ista, Prædestinatus potest damnari, habet tres causas veritatis; quemadmodum hæc, Prædestinatus potest esse præscitus: quoniam forma prædicati potest inesse subjecto cum forma implicata, vel post formam implicatam, vel sine forma implicata. Quocumque enim modo prædicatum possit inesse, judicanda est locutio esse simpliciter vera. Et dico, quod in tertio sensu locutio vera est, scilicet, Prædestinatus potest esse præscitus. Prædestinatus namque potest non esse prædestinatus, et necesse est omnem hominem esse præscitum aut prædestinatum: ideo sequitur quod potest esse præscitus. Et hoc necessarium est fateri. Nam fides dicit et ratio, quod sequitur: si iste est prædestinatus, salvabitur. Rursus fides dicit et ratio, quod istum salvari, est contingens; et qui contrarium affirmaret, esset ab omnibus respuendus. Est etiam regula, quod si consequens est contingens, impossibile est antecedens esse necessarium. Ergo iste qui est prædestinatus, potest non esse prædestinatus. Et hoc verum credo, et quod necesse sit ita fateri. — Quod tamen difficile est intelligi. Attamen potest sic accipi, si præsupponamus quatuor vera. Primum est quod præsens divinæ æternitatis circumplectitur omne tempus. Secundum est quod Deus uno et eodem intuitu universa cognoscit, ita quod una est Dei cognitio qua cognoscit hoc, et qua cognoscit ejus oppositum. Tertium est quod quum dicimus Dei cognitionem aut voluntatem ordinari ad hoc cognoscibile et ad aliud, non ponitur respectus aut ordo in Deo, sed in re cognita. Quartum, quod futurum sub ratione futuri quod ponitur semel esse verum, ponitur semper fuisse verum; et quod ponitur semel esse falsum, ponitur semper fuisse falsum: idcirco quum ponitur posse esse, non ponitur nec mutari neque incipere. His præsuppositis facile est intelligere, quod prædestinatus potest esse præscitus, et quod Deus potuit prædestinasse quem præscivit. Nam salus hujus qui præscitus est, potuit ab æterno prævideri, quum possit esse seu fieri in tempore; et si potuit ab æterno ordinari ad divinam cognitionem et voluntatem, potest et nunc. Etenim quia præsens est totum et nihil transit in præteritum, et nihil factum est quod sit necessarium esse factum; hinc est quod sicut potest cogitari Deum vere potuisse prædestinasse, et non prædestinasse ab æterno, ita etiam quod possit nunc, in suo videlicet nunc æternitatis, non prædestinare: et hoc est quod Magister dicit in littera.
Istud Bonaventura satis prolixe prosequitur. Atque ad hanc quæstionem, an prædestinatio inferat salutis necessitatem, respondens: Prædestinatio, inquit, necessitatem non infert libero arbitrio neque salvationi: quia prædestinatio non est causa salutis nisi includendo merita, sicque liberum salvando arbitrium. Prædestinatio enim duo importat, videlicet rationem præscientiæ rationemque causæ. Et in quantum dicit rationem causæ, non necessario ponit effectum: quoniam non est causa per necessitatem, sed per voluntatem. Et rursus, non est tota causa, sed simul cum causa contingente, id est cum libero arbitrio. Et regula est, quod quotiescumque effectus dependet a causa necessaria, et a causa variabili : a causa necessaria, tanquam a causa universali; et a causa variabili, tanquam a particulari : denominatur a causa variabili, quia denominatio est a causa particulari; et effectus, qui est a causa contingente, est contingens. Præterea prædestinatio præter rationem causæ importat rationem præscientiæ. Præscientia autem totum includit in cognitione, videlicet liberum arbitrium et ejus operationem ac vertibilitatem et quocumque se vertet; contingentia quoque vere infallibiliterque cognoscit. Ideo prædestinatio quodammodo infert necessitatem, nec potest cassari, nec a libero arbitrio discordare : et quia præscientia nullam imponit necessitatem consequenti, sed solum consequentiæ, similiter nec prædestinatio. — Hæc Bonaventura.
Qui de hac materia videtur aliqualiter extreme loqui, ut magis vitetur et despiciatur error dicentium, præscientiam Dei rebus præcognitis et prædestinationem divinam prædestinatis necessitatem inferre. Verumtamen dicta Alexandri vere concordant hoc loco dictis Magistri, sicut et scripta Thomæ, Alberti, ac aliorum ad hoc præallegatorum.
Ponit quoque Bonaventura exemplum, qualiter Deus a throno gloriæ suæ omnia ista inferiora invariabiliter simul et infallibiliter intuetur : ut si quis a loco eminenti videat uno intuitu cuncta quæ fiunt in aliqua regione, alius vero vadens per itinera regionis, successive inspiciat ea; constat quod nihil illorum eventuum præveniat aut evadat intuitum taliter intuentis, sed notitiam ambulantis per vias, prævenire possunt atque latere nonnulla. Quod exemplum concordat exemplo Boetii quinto de Consolatione, de inspiciente infallibiliter currum tractum per terram, huc illucque nutantem ac vacillantem.8
Circa hæc Thomas : Quidam, ait, dixerunt quod Deus non scit futura contingentia nisi secundum quod sunt contingentia. Quod Boetius reprobat, quoniam sequeretur quod Deus non plus præsciret de futura hominum salute quam ipse homo, qui scit eam esse contingentem.9 Alii dixerunt, quod Deus habet certitudinem numeri salvandorum, loquendo de numero numerante, videlicet quot millia sint salvanda; non autem loquendo de numero numerato, quia supposita illa possunt salvari et non salvari. Ex quo sequitur imperfectam esse Dei cognitionem, ita quod scit solum in communi, non in singulari, qui sint salvandi. — Idcirco dicendum, quod numerus prædestinatorum utroque modo, videlicet materialiter et formaliter, Deo perfecte est cognitus. Nec tamen certitudo hujus notitiæ necessitatem imponit salvandis, ut patet ex his quæ de providentia sunt inducta. Prædestinatio quippe præscientiam providentiamque includit, et sicut præhabitum est, nec præscientia nec providentia inferioribus istis necessitatem inducit.10 Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione vicesima tertia :11 Numerus (inquit) prædestinatorum certus est Deo, non solum ratione præcognitionis, quia videlicet scit quot sint salvandi (sic enim certus est Deo etiam numerus guttarum pluviæ atque arenæ maris), sed etiam ratione electionis et definitionis seu præfinitionis cujusdam. Nullus enim est prædestinatus, nisi quem ipse elegit; et ipse in sua sapientia elegit quos voluit, et præfinivit et prædeterminavit certum numerum eorumdem, nec ignorat quot et quos elegit. — Circa hæc multa scribit hic Doctor : de quibus pertranseo, quia de eis judicare non audeo. Concordat his Petrus.
Verumtamen his objici potest, quia operatio Dei et effectus gratiæ ejus perfectior potentiorque consistit quam operatio naturæ : operatio autem naturæ ut in pluribus adimpletur, et perfectum opus in genere suo sortitur. Si ergo prædestinatio hominum esset a Deo et opus gratiæ, adimpleretur ut in pluribus atque frequentius : quod quum ita non sit, quoniam multi sunt vocati, pauci vero electi, non videtur instituta a Deo. — Dicendum, quod bonum proportionatum communi statui naturæ accidit ut in pluribus, et deficit ab hoc bono ut in paucioribus.12 Bonum vero excedens communem statum naturæ invenitur ut in paucioribus, et defectus ab hoc bono ut in pluribus: sicut videmus quod plures sunt qui sufficientem habent scientiam ad regimen vitæ suæ, pauciores vero qui hac scientia carent, qui et stulti vocantur; paucissimi vero sunt respectu aliorum, qui ad intelligibilium rerum scientiam pertingunt profundam. Quum ergo beatitudo æterna sit penitus supernaturalis, vitaque gratiæ excedat omnem hominum statum; ideo pauciores sunt qui salvantur. Et in hoc misericordia Dei commendatur atque relucet, quod saltem aliquos in illam salutem erigit ac perducit, a qua deficiunt plurimi secundum communem cursum et inclinationem naturæ. Hæc Thomas ibidem.
Richardus demum circa hæc recitat aliorum positiones, et partim Bonaventuræ, partim Magistri in littera; et de ista materia recitative loqui videtur magis quam assertive. Apparet tamen quod viam Bonaventuræ in his magis insequitur. — Conformiter ad quæstionem hanc, an numerus prædestinatorum possit augeri, recitative respondet: Ad hanc (inquiens) quæstionem quidam respondent, quod numerus prædestinatorum non potest augeri nec minui, dicentes nullum prædestinatum posse non prædestinari, et nullum non prædestinatum posse prædestinari. Ad quod allegant quod in libro de Correctione et gratia loquitur Augustinus: Certus prædestinatorum est numerus, qui nec augeri potest nec minui. Pro quo videtur etiam ratio militare. Nam certi sumus quod non plures prædestinabuntur quam ab æterno prædestinati sunt: de qua re non essemus certi, si Deus posset plures prædestinare. Alii dicunt, quod numerus prædestinatorum potest augeri: quoniam sicut dicunt prædestinatum posse non prædestinari divisim accipiendo, non conjunctim; ita dicunt non prædestinatos posse prædestinari, quoniam multi possunt salvari qui nunquam salvabuntur, certumque est quod nullus salvabitur nisi prædestinatus. Hæc Richardus.
Præterea videtur breviter posse dici, quod quidquid sit de omnipotentia Dei, numerus prædestinatorum tam certus de facto est, quod augeri non possit nec minui: et hoc ex informatione Scripturæ et ex revelatione Dei in Scripturis cognoscimus. Absolute autem loquendo, seclusa determinatione Dei jam facta, non puto ambiguum quin omnipotens Deus possit adhuc innumerabilia millia hominum et angelorum procreare quæ nunquam est creaturus, quæ tam in toto quam in parte, loquendo divisim, possit salvare.
Circa hæc scribit Albertus: Numerus prædestinatorum apud Deum certus est utroque modo, puta, formaliter secundum quantitatem discretam, et materialiter quantum ad supposita: aliter imperfecta atque fallibilis esset Dei scientia. Et sicut dupliciter certus est quoad numerum, ita dupliciter certus est quantum ad numerantem: quia in prædestinatione duo sunt, scilicet, scientia tot prædestinatorum, et voluntas tot salvandi. Hæc vero voluntas Dei respicit aliquid in opere nostro: quia vult tot salvari quot bene usuri sunt gratia ab ipso donanda, nec plures; et si plures essent bene usuri gratia illa, tunc ab æterno voluisset plures et modo vellet plures salvari. Hæc Albertus.
In his verbis non recte sonare videtur quod ait, Si plures bene usuri essent gratia Dei, ab æterno voluisset et nunc vellet plures salvari. Hoc namque videtur sonare ac si æterna præfinitio ac certa illa æternalis prædeterminatio numeri prædestinatorum dependeret ex temporali usu bono creati liberi arbitrii, et quasi Deus sapientiæ infinitæ non determinasset hunc numerum in se ipso absolute. Denique directe simpliciterque loquendo, non ideo prædestinati sunt qui prædestinati sunt, quia bene usuri erant gratia Dei: imo econtra, quia prædestinati, ideo bene utuntur gratia Dei, saltem finaliter. Deus ergo in se ipso prædeterminavit quibus et quot daturus esset gratiam et usum ejus salubrem. Ipse quoque Albertus hic protestatur, quod prædestinatio est causa gratiæ in libero arbitrio.
Durandus etiam ait hic: Infallibilitas scientiæ qua Deus scit numerum prædestinatorum, non est necessitas simpliciter, sed ex conditione, ut patet ex dictis de præcognitione contingentium futurorum. Hinc non est concedendum simpliciter, Prædestinatus salvabitur necessario, sed sub conditione seu determinatione, in quantum prædestinatus, hoc est in sensu composito; et est necessitas consequentiæ, non consequentis. — Si autem sic arguatur: Quidquid Deus unquam potuit, adhuc potest; sed potuit non prædestinare ab æterno quos prædestinavit: ergo potest eos nunc non prædestinare. Dicendum, quod Deus nunquam potuit non prædestinare quem prædestinavit, aut prædestinare quem non prædestinavit, accipiendo in sensu composito, hoc est pro eodem tempore vel pro aliquo nunc: quorum unum includit in re contradictionem, alid ponit in Deo mutationem. Accipiendo autem divisim et de potestate absoluta, Deus potest nunc prædestinare quem non prædestinavit: quia hoc posse, solum importat libertatem Dei respectu talis objecti. Per hæc vero non tollitur certitudo prædestinationis, quæ ponitur in sensu composito. Hæc Durandus.
Contra cujus verbum quod ait, Sumendo divisim, Deus potest nunc prædestinare quem non prædestinavit, potest sic objici: Prædestinatio est actus in Deo immanens, ut patuit supra. Sed impossibile est, esse in Deo actum immanentem de novo.
Præterea Scotus quærit hic, utrum prædestinatus possit damnari. Videtur quod non, quia omne præteritum est simpliciter necessarium. Unde sexto Ethicorum ait Philosophus: Hoc solo privatur Deus, ingenita facere quæ facta sunt, id est, quod non potest facere ut ea quæ facta sunt, non sint facta. Sed prædestinatio hujus prædestinati transiit in præteritum, quia prædestinavit istum ab æterno: ergo est simpliciter necessarium, nec potest Deus non prædestinasse. — Præterea, si potest prædestinatus damnari, hoc non est nisi per actum suæ propriæ ac liberæ voluntatis: ergo per actum voluntatis creatæ posset impediri actus voluntatis divinæ.
Ad quæstionem hanc respondetur, quod prædestinatio proprie sumpta dicit actum voluntatis divinæ, videlicet ordinationem electionis alicujus creaturæ intellectualis vel rationalis per voluntatem divinam ad gratiam et gloriam, quamvis accipi possit pro actione intellectus concomitante istam electionem. Et sicut in generali dictum est de libertate et contingentia voluntatis divinæ respectu quorumcumque objectorum secundariorum specialium, ita dicendum est respectu hujus objecti secundarii, velle huic gratiam et gloriam. — Ex hoc dico, quod propter illa quæ prædicta sunt in alia quæstione, quod Deus contingenter prædestinat illum quem prædestinat et potest non prædestinare, non quod simul possit ambo opposita, nec successive, sed ambo divisim in instanti æternitatis: sic in proposito dico, quod iste qui est prædestinatus, potest damnari. Non enim propter prædestinationem est voluntas ejus confirmata: ideo potest peccare et damnari. Quantum vero ad logicam, propositio proposita per compositionem et divisionem est distinguenda: atque in sensu composito falsum est prædestinatum posse damnari. In sensu quoque divisionis, sunt duæ categoricæ; et in una enuntiatur de aliqua persona beatificabili esse prædestinatum, et in alia posse damnari. Et ambæ sunt veræ de eodem subjecto: non ideo quod simul possint esse opposita, nec ideo quia unum possit succedere alteri, quia in æternitate est utrumque, sed in quantum divina volitio consideratur ut naturaliter prior transitu suo super illud objectum quod est gratia seu gloria isti: in quo priori naturaliter non repugnat sibi esse objecti oppositi.
Ad primum ergo dicendum, quod procedit ex falsa imaginatione: quam falsitatem intelligere, confert ad intelligendum veritatem quæstionis istius. Si enim per impossibile intelligamus Deum adhuc non determinasse suam voluntatem ad alteram partem, sed adhuc quasi deliberare an velit istum prædestinare, an non; bene caperet intellectus noster, quod eum contingenter prædestinaret vel non prædestinaret, ut patet in actu nostræ voluntatis. Sed quia semper recurrimus ad actum voluntatis divinæ quasi præteritum, ideo quasi non concipimus libertatem in actu voluntatis divinæ, seu in voluntate illa ad actum, quasi jam sit positus a voluntate divina. Verum imaginatio ista est falsa, quoniam nunc æternitatis, in quo est actus iste, semper est præsens: ideo prædestinatio hujus non transiit in præteritum, quamvis fuerit coexsistens his quæ præterierunt.
Ad secundum, quod voluntas creata impedire non valet ordinationem voluntatis divinæ: quia impediret, si staret propositum voluntatis divinæ, et per voluntatem humanam eveniret oppositum. Hoc autem impossibile est: quoniam sicut voluntas creata potest mereri damnationem, sic etiam potest sequi concomitanter quod divina voluntas non prædestinaverit ipsam ad gloriam. — Hæc Scotus.
Insuper Antisiodorensis in Summa sua, libro primo, multa scribit de his: Prædestinatio, inquiens, significat divinam essentiam in triplici habitudine, videlicet: in habitudine antecessionis per præpositionem hanc præ; in habitudine quoque exemplaritatis propter scientiam ibi cointellectam, nam prædestinare, est alicui gratiam et gloriam providere ac præparare; atque in habitudine duplicis causalitatis ad duos illos effectus qui sunt gratia et gloria. Prædestinatio etiam ad solum pertinet Deum, nec ponit aliquid actualiter in prædestinato: ideo prædestinato non acquiritur jus ad regnum cœlorum ex eo quod prædestinatus est.
Præterea, si quæratur quid sit melius, esse justum vel esse prædestinatum: dicendum, quod esse justum est melius; sed esse prædestinatum est eligibilius, quoniam majus bonum sequitur inde. Imo et prædestinatum esse est melius, non habito respectu ad hoc tempus determinatum: sic enim gratiam gloriamque includit. — Iterum quæri potest, si prædestinatio nil ponit in prædestinato, quomodo verum est dictum illud commune, Prædestinatio multis est causa standi ac citius resurgendi? Respondendum, quod hoc verum est de prædestinatione activa, quæ est Deus prædestinans. — Quæritur quoque, an aliquis possit facere quod sit prædestinatus. Videtur quod sic, quia si fecerit quod in se est, gratiam et gloriam consequetur. Augustinus etiam allegatur dixisse: Si non es prædestinatus, fac ut prædestineris. Dicendum, quod quum esse prædestinatum sit ab æterno et æternale, non potest non prædestinatus facere quod sit prædestinatus, nec propriis viribus potest mereri, imo nec gratiam consequi de condigno. Ad verba vero Augustini dicendum, quod sic accipi queant: Fac ut prædestineris, id est, effectum prædestinationis qui est gratia, consequaris. Non autem stat simul, quod aliquis finaliter faciat quod in se est et non sit prædestinatus. — Adhuc autem quæri potest, an quis facere valeat quod alter sit prædestinatus. Et respondendum quod non, quoniam temporale non est causa æterni. Et si objiciatur, quod prædestinatio juvatur precibus Sanctorum, intelligendum est de effectu prædestinationis qui est gratia, quam unus alteri potest mereri. — Hæc Antisiodorensis.
Footnotes
Chapter 239 of 271