Distinctio 40
A. Quid sit prædestinatio, et in quo differat a præscientia.
Aug. de Prædest. Sanct. c. x, n. 19.
PRÆDESTINATIO vero de bonis salutaribus est, et de hominibus salvandis. Ut enim ait Augustinus in libro de Prædestinatione Sanctorum, Prædestinatio est gratiæ præparatio, quæ sine præscientia esse non potest. Potest autem sine prædestinatione esse præscientia. Prædestinatione quippe Deus ea præscivit quæ fuerat ipse facturus; sed præscivit ea Deus etiam quæ non esset ipse facturus, id est omnia mala. Prædestinavit eos quos elegit; reliquos vero reprobavit, id est, ad mortem æternam præscivit peccaturos.
B. An aliquis prædestinatorum possit damnari, vel reproborum salvari.
Id. de Corrept. et gratia, c. xiii, n. 39. Apoc. III, 11.
Prædestinatorum nullus videtur posse damnari, nec reproborum aliquis posse salvari. Unde Augustinus in libro de Correptione et gratia: In Apocalypsi (inquit) dicitur: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Si alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est electorum numerus, id est, non potest augeri vel minui. fieret
Ad hoc autem objiciunt quidam (nitentes probare numerum electorum posse augeri et minui) sic: Posset Deus non apponere gratiam quibus apponit, et posset subtrahere quibus non subtrahit: quod si faceret*, utique damnarentur. Possent ergo damnari isti, qui tamen salvabuntur. Posset itaque minui electorum numerus. Ita etiam posset augeri, quia posset apponi gratia quibus non apponitur, per quam salvarentur: possent ergo salvari habita gratia, qui tamen sine ea damnabuntur. Posset itaque augeri numerus electorum. — Quibus respondemus, ex ea ratione dictum esse et verum esse, numerum electorum non posse augeri vel minui, quia non potest utrumque simul esse, scilicet, ut aliquis salvetur et non sit prædestinatus, vel ut aliquis prædestinatus sit et damnetur. Intelligentia enim conditionis implicitæ, veritatem facit in dicto, et impossibilitatem in vero. Si vero simpliciter intelligatur, impossibilitas non admittitur: ut quum dicitur, Prædestinatus potest vel non potest damnari, et reprobus potest salvari. In his enim et hujusmodi locutionibus, ex ratione dicti dijudicanda est sententia dictionis. Alia namque fit intelligentia si per conjunctionem hæc accipiantur dicta, atque alia, si per disjunctionem, ut supra quum de præscientia agebatur, prætaxatum est. Si enim quum dicis, Prædestinatus non potest damnari, intelligas ita, id est, non potest esse ut prædestinatus sit et damnetur: verum dicis, quia conjunctim intelligis; falsum*
Cf. dist. XXXVIII E. autem, si disjunctim, ut si intelligas, istum non posse damnari quem dico prædestinatum : potuit enim non esse prædestinatus, et ita damnaretur.
C. Quomodo adhuc instant quæstioni.
Verumtamen adhuc instant, et secundum conjunctionem argumentando, ita procedunt : Non enim, inquiunt, potest esse ut aliquis prædestinatus sit et damnetur : utrumque istorum simul esse non potest. Sed alterum horum non potest non esse, scilicet quin iste sit prædestinatus : ab æterno enim prædestinatus est, et non potest modo non esse prædestinatus. Quum ergo impossibile sit simul utrumque esse, et impossibile sit alterum non esse ; videtur non posse alterum esse, scilicet ut damnetur. Quod si est, ergo non potest esse ut non salvetur.
In hujus quæstionis solutione mallem alios audire quam docere. Dicimus tamen, de præscientia similem posse moveri quæstionem. Ideoque tam hic quam ibi unam facimus responsionem, dicentes determinandum fore illud cui innititur tota hæc quæstio, scilicet : impossibile est alterum istorum non esse, scilicet quin iste modo sit prædestinatus : ab æterno enim iste prædestinatus est. Distinguendum enim est quum ait : Iste non potest modo non esse prædestinatus, vel non potest modo esse quin sit prædestinatus. Hoc enim conjunctim et disjunctim intelligi potest. Non enim potest esse, ut ab æterno sit prædestinatus, et modo non sit prædestinatus ; nec potest esse simul, ut sit prædestinatus et non sit prædestinatus : sed tamen potuit esse ab æterno quod non esset prædestinatus, et potuit ab æterno non esse prædestinatus ; et sicut ab æterno Deus potuit eum non prædestinare, ita conceditur a quibusdam, quod et modo potest Deus eum non prædestinasse. Ab æterno ergo potest Deus non prædestinasse eum : ergo potest iste non fuisse prædestinatus. Si vero non fuisset prædestinatus, nec modo esset prædestinatus. Ergo modo potest non esse prædestinatus. Ita et de præscientia et præscitis dicunt. Quod in actionibus vel in operationibus Dei et hominum nullatenus concedunt. Ex quo enim aliquid factum est vel dictum, non concedunt quod illud possit non esse vel non fuisse : imo impossibile est non esse vel non fuisse quod factum est vel dictum, referentes possibilitatem vel impossibilitatem ad naturam rei exsistentis. Quum vero de præscientia vel de prædestinatione Dei agitur, possibilitas vel impossibilitas ad potentiam Dei refertur : quæ semper eadem fuit et est, quia prædestinatio, præscientia, potentia, unum in Deo est.
D. Quid sit reprobatio Dei, et in quibus consideretur, et quis sit prædestinationis effectus.
Quumque prædestinatio sit gratiæ præparatio, id est divina electio qua elegit Ephes. 1, 4. quos voluit ante mundi constitutionem, ut ait Apostolus ; reprobatio econverso intelligenda est præscientia iniquitatis quorumdam, et præparatio damnationis eorumdem. Sicut enim prædestinationis effectus illa gratia est qua in præsenti justificamur, atque ad recte vivendum et in bono perseverandum adjuvamur, et illa qua in futuro beatificamur; ita reprobatio Dei, qua ab æterno non eligendo quosdam reprobavit, secundum duo consideratur: quorum alterum præscit et non præparat, scilicet iniquitatem; alterum præscit et præparat, scilicet æternam pœnam. — Unde Augustinus ad Prosperum et Hilarium: Hæc (inquit) regula inconcusse tenenda est: peccatores in peccatis præscitos esse, non præparatos; pœnam autem esse præparatam. Præparavit enim Deus, ut ait Augustinus in libro de Dono perseverantiæ, in præscientia sua quibus voluit bona sua; et quibuscumque donat, procul dubio se donaturum esse præscivit. Præparavit etiam Deus, ut ait Fulgentius, malis ignem æternum: illis utique quos juste præparavit ad luenda supplicia, nec tamen præparavit ad facienda peccata. Præparavit enim Deus quod divina æquitas redderet, non quod humana iniquitas admitteret. Non enim sicut præparavit sanctos ad justitiam percipiendam, sic præparavit iniquos ad justitiam amittendam: quia pravitatis præparator nunquam fuit.
Aug. Hypognosticon. lib. VI, n. 8.
Id. de Dono persever. c. 17, n. 41.
Lyra in Rom. VIII, 29.
Sicut ergo prædestinatio Dei proprie est præscientia et præparatio beneficiorum Dei, quibus certissime liberantur quicumque liberantur; ita reprobatio Dei est præscientia malitiæ in quibusdam non finiendæ, et præparatio pœnæ non terminandæ. Et sicut prædestinationis effectus est gratiæ appositio, ita reprobationis æternæ quodammodo effectus esse videtur obduratio. Nec obdurat Deus, ut ait Augustinus ad Sixtum, impertiendo malitiam, sed non impertiendo gratiam, sicut nec digni sunt. Quibus enim non impertitur, nec digni sunt, nec merentur; potius ut non impertiatur, hoc digni sunt, hoc merentur. Unde Apostolus ait, Cujus vult miseretur Deus, et quem vult indurat:1 misericordiam appellans prædestinationem, et præcipue prædestinationis effectum, id est gratiæ appositionem; obdurationem vero, gratiæ privationem. Non enim, ut ait Augustinus ad Simplicianum, intelligendum est quod Deus ita induret quasi quemquam peccare cogat; sed tamen quibusdam peccatoribus misericordiam justificationis suæ non largitur: et ob hoc eos indurare dicitur, quia non eorum miseretur, non quia impellit ut peccent. Eorum autem non miseretur, quibus gratiam non esse præbendam æquitate occultissima et ab humanis sensibus remotissima judicat: quam non aperit, sed miratur Apostolus, dicens: O altitudo divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei!
Aug. Epist. 194, n. 14.
Aug. ad Simplician. lib. I, quæst. 2, n. 15.2
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ
JAM actum est de scientia, sapientia et providentia Dei. Hic agitur de prædestinatione, quæ est velut pars subjectiva providentiæ. Providentia quippe Dei est omnium; prædestinatio autem solum rationalium et intellectualium creaturarum, videlicet angelorum et hominum, non omnium, sed electorum. Et primo describitur hic ipsa prædestinatio; deinde circa hoc quæstio ponitur, an scilicet numerus electorum possit minui vel augeri, hoc est, an prædestinatus queat damnari, et præscitus seu non prædestinatus salvari: et circa hoc fortiter arguit. Consequenter incipit de reprobatione tractare, de qua in sequenti plenius tractatur.
Footnotes
Chapter 237 of 271