Skip to the text

Quæstio 3

Tertio principaliter quæritur, An Deo conveniat quosdam reprobare et obdurare, et quid sint actus isti.

Videtur quod non conveniant Deo, quoniam non est personarum acceptor Deus: quum ergo nulla fuerint merita aut demerita hominum ante mundi constitutionem, videtur quod ab æterno non reprobavit unum præ alio. Et si dicatur, quod ideo unum præ alio reprobavit, quia unius vitia magis quam alterius præcognovit; contra hoc est quod temporale non est causa æterni: ergo peccata, quæ fiunt in tempore, non fuerunt causa reprobationis æternæ. — Præterea, obduratio est quid vitiosum: non est ergo a Domino Deo virtutum.

In contrarium est illud Isaiæ: Domine, square nos errare fecisti de viis tuis, indurasti cor nostrum ne timeremus te?1 Atque in Psalmo: Declinasti semitas nostras a via tua.2 Et item quod toties dixit ad Moysen: Ego indurabo cor Pharaonis.3 Et Deuteronomii secundo: Induravit Dominus Deus tuus cor Sehon regis Amorrhæorum, et obfirmaverat spiritum ejus, ut tradetur in manus tuas.4

Ad hæc Thomas respondet: Reprobatio addit ultra præscientiam rationem providentiæ. Quum enim providentia sit communiter omnium, specialiter tamen est rationalium creaturarum, quæ gratiæ et gloriæ sunt capaces. Et quoniam creatura hujusmodi a consecutione ultimi finis potest deficere ex culpa ejusdem, ideo a divina providentia ordinatum est ut talis defectus in bonum cedat justitiæ, dum culpæ adhibetur pœna, et inordinatio vitii recuperatur per ordinationem justi supplicii. Ideo sicut providentia Dei respectu boni gratiæ et gloriæ cum præscientia eventus, vocatur prædestinatio; sic providentia Dei respectu mali oppositi cum præscientia defectus, reprobatio nominatur. Et quoniam bonum subjacet providentiæ Dei tanquam causatum et ordinatum ab ea, ideo prædestinatio fertur causa gratiæ et gloriæ. Sed quoniam malum culpæ non subjacet providentiæ divinæ ut intentum et causatum, sed solum tanquam præscitum et ordinatum; hinc reprobatio est solum præscientia culpæ, non causa: est tamen non solum præscientia culpæ, sed etiam causa pœnæ per quam culpa ordinatur. — Itaque reprobatio illa divina non addit aliquid ex parte reprobati supra præscientiam, quia nil causat in ipso per quod malus fiat; sed addit aliquid secundum rationem ex parte Dei reprobantis, videlicet voluntatem ordinis pœnæ ad culpam. tus voluntatis obstinatæ in vitio, cui pertinaciter inhæret: sicque Deus non est causa obdurationis, sicut nec actus peccati quantum ad ejus deformitatem, sed homo. Interdum obduratio appellatur privatio gratiæ, quæ et excæcatio dicitur. Hominem autem carere gratia ex duobus contingit: tum quoniam ipse non vult recipere, tum quoniam Deus non infundit nec vult gratiam ipsam infundere. Quorum duorum iste est ordo, ut secundum non sit nisi ex suppositione primi: quia quum

C Deus nil velit nisi bonum, et istum carere gratia non sit bonum in se, sed solum in quantum indignus est eam habere ex negligentia sua et culpa; sic absolute loquendo, prima causa hujus carentiæ seu defectus, est ex parte hominis, non ex parte Dei, nisi ex suppositione. Et ita vocatur causa excæcationis, obstinationis et indurationis, non malitiam immittendo, sed gratiam non præstando: quæ quum non præstetur de necessitate, sed libere in Deo est eam impertiri et non impertiri; ita ejus quod est non impertiri, ipse est aliquo modo causa ex sua justitia. Quidam vero dicunt, quod Deus est causa obdurationis, sicut natura est causa quietis. Quod manifeste est falsum, quoniam quies naturalis est finis motus naturalis, et per se intenta a natura: quod de obduratione respectu Providentiæ dici non valet. — Itaque obduratio ut est pœna, reducitur in causalitatem divinam, non ratione defectus. Quum vero asseritur, quod malum pœnæ est a Deo, intelligendum est de malo pœnali quod solum est pœna, non culpa. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus, dicendo: Obduratio in spiritibus dicitur translative ad similitudinem obdurationis in corporibus, in quibus ipsam duritiam sequitur triplex proprietas, videlicet, inhabilitas ad suscipiendum impressionem, stabilitas ad permanendum in se, et fortitudo ad resistendum. Juxta hunc triplicem modum cor dicitur obdurari tripliciter: primo, per inhabilitatem ad gratiæ susceptionem; secundo, per firmam adhæsionem ad culpam; tertio, per rebellionem, et abjectionem divinarum inspirationum ac jussionum. Primo modo est passio consequens culpam: et ita est pœna. Secundo modo est dispositio cujuslibet vitii pertinacis. Tertio modo est speciale genus peccati. Triplex quoque est pœna. Una inflicta, quæ tantum est pœna et gratiæ non resistit: ut fames et sitis. Secunda contracta, quæ est pœna et culpa, et ex originali peccato est consecuta: ut concupiscentia, quæ repugnat gratiæ, quia inclinat ad malum actuale. Tertia acta, quæ est ab actuali peccato, ut gratiæ expulsio, excæcatio, obduratio; et hæc repugnat gratiæ, quoniam est effectus conjunctus culpæ. — Hinc innotescit qualiter obdurationis causa sit Deus, et quod sicut excæcatio se habet ad intellectum, sic obduratio ad affectum seu voluntatem. Hinc super illud ad Romanos, Cujus vult miseretur, et quem vult indurat;5 loquitur Glossa: Indurare, est nolle misereri; et addit: Miseretur Deus per gratiam, quæ gratis datur; indurat per judicium, quod meritis redditur. Hæc Petrus.

Denique ad quæstionem hanc, an obduratio aliquid superaddit præscientiæ, Petrus respondet: In reprobatione sunt tria: unum est prævisio iniquitatis ab æterno; alterum obduratio, id est subtractio gratiæ in præsenti; tertium est præparatio pœnæ æternæ in futuro: sicut econtra in prædestinatione sunt tria. Quoad primum, reprobatio nihil addit supra præscientiam;

Quoad secundum, non addit effectum aliquem positivum, sed privativum; quoad tertium, positivum addit effectum, sed aliter quam prædestinatio: quia prædestinatio præparat gloriam secundum beneplacitum Dei, reprobatio pœnam secundum exigentiam meritorum. Præterea advertendum, quod obduratio secundum quod est pœna, dicit quamdam privativam passionem, id est inhabilitatem ad gratiam, quæ provenit ex peccato, justo Dei judicio: habet ergo causam deficientem, puta libcum arbitrium; causam promerentem, videlicet culpam; causam ordinantem, utpote Deum. Hæc Petrus.

Hinc demum in prima parte Summæ, quæstione vicesima tertia, sanctus asserit Thomas:6 Prædestinatio est pars providentiæ. Ad providentiam vero pertinet permittere aliquem defectum in rebus contingentibus quæ providentiæ subduntur, quæ suæ libertati et variabilitati relinquuntur, nec coguntur ad unum. Quumque per divinam providentiam homines ordinentur in vitam æternam, pertinet etiam ad divinam providentiam ut quosdam permittat a fine isto deficere: et hos dicitur reprobare. Hinc sicut prædestinatio est pars providentiæ respectu illorum qui divinitus ordinati sunt ad vitam æternam, sic reprobatio est pars providentiæ respectu eorum qui ab hoc excidunt atque deficiunt fine. Unde reprobatio non nominat præscientiam tantum, sicut nec providentia. Quemadmodum enim prædestinatio includit voluntatem conferendi gratiam et gloriam, sic reprobatio includit voluntatem juste permittendi aliquem cadere in peccatum, ac inferendi damnationis tormentum pro culpa. Hæc Thomas in Summa.

Circa hæc movet Richardus tres quæstiones. Prima est, an reprobatio sit penitus idem quod præscientia; secunda, an sit pœna vel culpa; tertia, an sit a Deo sicut a causa efficiente. In quarum solutione omnino concordat dictis Thomæ et Petri jam introductis. — Verum inter cetera arguit sic: Homo non potest digne pœnitere de peccato finaliter ad cujus pœnitentiam non est prædestinatus, quoniam talis pœnitentia est per gratiam gratum facientem, quæ est prædestinationis effectus, secundum Augustinum libro de Prædestinatione Sanctorum. Ergo videtur quod Deus non prædestinando hominem, facit eum impossibilem ad finalem pœnitentiam: ergo non prædestinando ipsum, causa est effectiva finalis obdurationis illius. — Item, absentia gubernatoris est causa eversionis navis efficiens, sicut secundo dicitur Physicorum. Ergo quum Deus homines gubernet per gratiam, videtur quod quamvis induret gratiam non præstando, nihilo minus sit causa efficiens obdurationis.

Dicendum ad primum, quod quamvis homo non possit digne pœnitere finaliter nisi ad hoc sit prædestinatus, tamen Deus non prædestinando non est causa efficiens obdurationis illius, quoniam Deus nullum prædestinare tenetur, quia ex mera sua liberalitate prædestinavit prædestinatos. Unde si nullum prædestinasset, non posset ei imponi quod contra justitiam quid egisset, aut justitiam debitam facere omisisset. Hinc super illud ad Romanos, Quem vult indurat, asserit Glossa:7 Universum genus humanum in radice apostata tam justo Dei judicio est damnatum, ut etiam si nullus inde liberaretur, nullus recte vituperare posset justitiam Dei. — Ad secundum dico, quod verum est de illo gubernatore qui potest et tenetur prohibere pro posse navis eversionem; Deus autem quamvis omnem possit obdurationem prohibere, non tamen tenetur ad hoc. — Hæc Richardus.

Porro Albertus: Deus, inquit, nullo modo, nec per se nec per accidens, causa est obdurationis, ut mihi videtur. Si enim dicatur, quod est causa ejus gratiam non impertiendo; hoc nihil est, quia Anselmus testatur: Causa quare iste non habet gratiam, non est quia Deus non vult eam dare, sed quoniam iste non vult eam recipere: ipse namque omnibus gratiam impertitur quantum in se est. Si autem dicatur, quod est causa obdurationis sicut nauta per suam absentiam est causa perclitationis navis; hoc iterum nihil est: quia secundum Augustinum, Deus omnibus præsens est, quemadmodum lux solis etiam oculis cæcis. Si vero dicatur, quod est causa obdurationis sicut natura est causa quietis, scilicet non movendo; hoc adhuc absurdius est: quia natura est causa quietis per se, et causa motus propter quietem, ut quinto Physicorum probatur. — Verumtamen Deus ordinat obduratiognem in multa bona, ne omnino sit indecora: et quoad hoc, dicitur aliquos indurasse, ita quod non notetur causalitas aliqua ad indurationem, sed permissio; causalitas vero referatur ad ordinationem indurationis in bona quæ ex induratione eliciuntur, etiam ipso indurato nolente. Hæc Albertus.

Quamvis autem responsio ista videatur a prædictis aliqualiter dissentire, attamen per distinctiones præhabitas faciliter concordatur cum illis.

At vero Udalricus de hoc plenius scribit in Summa sua, libro secundo: Obduratio, inquiens, in Scripturis interdum attribuitur Deo ratione reprobationis, quæ est in Deo reprobante iniquos et induratos, quos dicitur indurare gratiam non impertiendo. Sed ex hoc sequi videtur, quod quamvis Deus non sit causa hujus mali per se, sit tamen causa per accidens, removendo prohibens, id est subtrahendo gratiam jam habitam a quibusdam, quia secundum Philosophum octavo Physicorum, id quod removet obstaculum motus, movet per accidens; et quod sit saltem occasio culpæ non largiendo gratiam justificationis, quia occasio est ex cujus absentia aliquid fit: et hoc in voluntariis reputatur pro causa, quia tam reus est qui omittit sicut qui committit, et qui occasionem dat damni, damnum intulisse videtur. Ad hoc respondemus, quod in obduratione sunt duo. Unum est actus voluntatis pertinaciter inhærentis malitiæ: et hujus Deus non est causa per se, neque per accidens, neque occasio, sed voluntas deficiens. Aliud est subtractio gratiæ: quæ subtractio potest considerari ut pœna peccati, et ita Deus est causa ejus per se; potest quoque considerari ut causa sive occasio culpæ sequentis in eo cui subtracta est gratia, et ita non est a Deo, sed a voluntate perversa. — Obduratio etiam uno modo est peccatum in Spiritum Sanctum, dum sumitur pro proposito non pœnitendi finaliter, concepto ex mera malitia. Hæc Udalricus, qui multa scribit de his, quæ modo inducta sunt.

Denique scripta Bonaventuræ de his, concordant inductis ex Thoma, Petro atque Richardo. — Doctor vero irrefragabilis tam plene scribit de his, quod pene omnia nunc ex diversis doctoribus introducta ipse solus deprompsit.

Antisiodorensis vero ait in Summa sua, libro primo, quod Deus est causa non appositionis gratiæ, sicut natura est causa quietis. Et hoc est quod Thomas et Albertus reprobant, sicut jam patuit. Tamen, sicut ex verbis Alexandri elicitur, dictum hoc potest salvari: est enim simile quantum ad aliquid, non quantum ad omnia. Nam quoad hoc est simile, quod sicut natura est causa motus procedendo in actum, et causa quietis cessando ab hujusmodi actu et motu; sic Deus est causa gratiæ, eam actualiter infundendo et conservando, et causa permissiva subtractionis gratiæ et obdurationis, cessando ab infusione seu conservatione, et hoc juste, propter demerita creaturæ. Et quod ista sit mens domini Antisiodorensis, constat ex verbis ipsius. Nam ait: Deus est causa non appositionis gratiæ quodammodo per modum quiescendi, non per modum agendi, sicut natura est principium quietis cessando a motu. Hæc Antisiodorensis.

Postremo aliqui quærunt hic, An prædestinatio sit idem quod liber vitæ. Videatur quod sic: nam vita animæ est per gratiam in præsenti, et per gloriam in futuro. Quum ergo prædestinatio sit præparatio gratiæ ac gloriæ, videtur non aliud esse quam liber vitæ.

Ad hoc Thomas respondet: Liber vitæ in Deo metaphorice dicitur. Quemadmodum enim in libro aliquid scribitur ex quo veritas rei intelligitur in eodem, ita in intellectu describuntur similitudines rerum, per quas ipsæ res cognoscuntur. Quum itaque dicitur liber vitæ in Deo, vita potest sumi vel ex parte Dei intelligentis, sicque præscientia creaturarum dicitur liber vitæ, quia quod factum est, in ipso vita erat;8 vel ex parte rei scitæ, et sic dicitur liber vitæ præscientia vitæ quæ est in conformitate ad Deum. Quæ vita est duplex, videlicet, vita gratiæ, et vita gloriæ, quæ ad perfectam Dei conformitatem accedit: ideo is cujus vita talis repræsentatur in libro divinæ præscientiæ, dicitur simpliciter scribi in libro vitæ; sed secundum quid, videlicet secundum præsentem justitiam, dicitur ibi scribi, cujus vita gratiæ tantum cognoscitur ibi. — Sicque liber vitæ est medium inter præscientiam communiter sumptam et prædestinationem: quoniam præscientia est communiter omnium, liber vitæ est tantum cognitio gratiæ vel gloriæ, sed prædestinatio est non tantum gratiæ, sed gratiæ simul et gloriæ: unde nullus dicitur esse prædestinatus quantum ad præsentem justitiam, sicut dicitur scriptus quis in libro vitæ secundum præsentem justitiam. (Et qui sic scriptus est, scilicet secundum quid, deletur dum peccat mortaliter.) Hæc Thomas in Scripto. — Qui de hac re plenius scribit in prima parte Summæ, quæstione vicesima quarta.

Ægidius quoque fatetur: Liber vitæ tripliciter sumitur. Primo, pro cognitione quam habet Deus de rebus, in quantum in divina cognitione tanquam in libro cuncta relucent ac præsentantur. Secundo, liber vitæ vocatur quidquid modum bene vivendi annuntiat, ut præsertim Scriptura canonica. Tertio, conscientia, in qua scriptum est qualiter homo vixit: unde et libri conscientiarum aperiendi dicuntur in Dan. vu, 10. die judicii. Hæc itaque quæstio non intelligitur de libro vitæ sumpto secundo aut tertio modo, sed primo. — Itaque advertendum, quod cognitio dupliciter dicitur liber vitæ. Primo, quoniam ipsa actio intellectus est vita et vivere quoddam : sicque divina cognitio dicitur liber vitæ, id est liber qui est vita respectu omnium, quoniam omnia quæ sunt facta, erant et sunt vita in ipso.9 Secundo, divina cognitio dicitur liber vitæ in quantum cognoscit eos quos prædestinavit ad vitam : sicque in libro vitæ non sunt omnes scripti, sed solum prædestinati. Quemadmodum enim rex aut dux exercitus milites fortiores eligit, atque ut eos magis memoriter teneat, conscribi eos facit in libro, scriptosque mittit ad bellum; sic Deus ante mundi constitutionem elegit quibus misereri volebat, et quoniam eos firmiter tenet et habet in sua cognitione, dicitur eos scripsisse in libro vitæ.

Itaque liber vitæ differt a prædestinatione in quatuor. Primo, quoniam liber vitæ spectat ad intellectum, quum sit coagnitio; prædestinatio autem, quum sit propositum miserendi, voluntatem includit. Secundo, quia secundum ordinem intelligendi, liber vitæ præcedit prædestinationem: quia secundum intellectum Deus eligit prius, et electorum firmam cognitionem habet, ac postmodum sic electos ac firmiter cognitos salvare proponit sive prædestinat. Tertio differunt penes causalitatem: nam liber vitæ non est causa immediata quare aliqui beatitudinem consequantur, sed vel est causa sine qua non, vel causa mediante voluntate; prædestinatio autem, potissime prout dicit propositum miserendi, est simpliciter causa quod aliqui diriguntur in vitam et salvantur. Quarto differunt, quoniam plures scripti sunt in libro vitæ quam sint prædestinati: quia non solum adepturi gloriam, sed etiam gratiam adepturi, quamvis eam finaliter amissuri. — Hæc Ægidius.

De libro demum vitæ scribit plenissime Alexander, et multas circa hoc movet quæstiones, quæ opportuniori reservandæ sunt loco.

Footnotes

  1. Is. LXIII, 17. ↩

  2. Ps. XLIII, 19. ↩

  3. Exod. IV, VII, XIV. ↩

  4. Deut. II, 30. ↩

  5. Rom. IX, 18. ↩

  6. art. 3. ↩

  7. Rom. IX, 18. ↩

  8. Joann. 1, 3, 4. ↩

  9. Joann. 1, 3, 4. ↩

Chapter 240 of 271