Quæstio 1
Hic quæritur, An potentia, imo et omnipotentia, Deo vere conveniat.
Quod non videtur. Primo, quia actus et potentia dividunt ens, ita quod Deus dicitur purus actus, nihil de potentia habens admixtum. — Secundo, quoniam quum sit simplicissimum agens, per essentiam agit: non ergo in eo est potentia, quæ est id per quod quis agit.
De hac autem materia superius dicta dist. vii, q. 3. sunt multa: et qualiter Deo conveniat potentia respectu emanationum ad intra et dist. xx, q. 1. emanationum ad extra; et quomodo Filius dicatur omnipotens, quum non possit gignere filium sibi æqualem sicut Pater; et qualiter Spiritus Sanctus appelletur omnipotens, quum non producat personam divinam sibi æqualem; cur item Patri approprietur potentia;1 et quomodo Filius nominetur virtus seu potentia Patris.2 Non est ergo hic immorandum.
Itaque ad hæc Alexander respondet: Quum quædam sint materialia, seu passiva, quædam inordinata, quædam privativa; et contra materialia dicantur formalia, sicut contra passiva activa, et contra inordinata ordinata, et contra privativa habitudinalia: notanda est regula ista, quod nullum materiale, nullum passivum, nullum inordinatum, nullum privativum, est Deo per se attribuendum, quia hæc omnia defectum includunt potentiæ: materiale, ut currere, ambulare, comedere; passivum, ut infirmari, mori, affligi; privativum, ut oblivisci; inordinatum, ut peccare, mentiri. Formalia vero, activa, habitudinalia et ordinata competunt ei. Et quamvis quædam illorum non attribuuntur divinæ potentiæ, tamen subjiciuntur eidem, quia non in se ipso, sed in creaturis suis efficit ea, ut materialia et quædam passiva. Privativa quoque et inordinata ei aliquo modo subjiciuntur, quia et potest ea compescere, et punit seu ordinat ea. — Denique Deus omnipotens nuncupatur, quoniam omnia possibilia potest quæ posse potentiæ est, et quia omnino potest: et in hoc notatur perfectio divinæ potentiæ, a qua longe sunt omnis coactio, impedimentum et indigentia. Omnia ergo potest, quia non potest cogi nec impediri, nec indiget adjutorio instrumenti aut subjectæ potentiæ. Idcirco, secundum Augustinum, omnipotens dicitur, quia quidquid vult, potest: estque omnipotentia proprie sumpta, Deo propria. Hæc Alexander.
Concordat Bonaventura, qui inter cetera quærit hic, utrum divina potentia extendat se ad omne id quod aliis agentibus est impossibile. Et respondet: Nos judicamus aliquid impossibile quatuor modis. Primo, per limitationem naturalis potentiæ: ut de trunco fieri vitulum, seu virginem parere. Secundo, non propter limitationem potentiæ, sed intelligentiæ nostræ: ut duo corpora esse in eodem loco, aut idem corpus esse in locis diversis, vel majus corpus in loco minori: quæ capere non valemus, quia imaginatio nostra semper dicit contrarium. Unde quum Deus sic faciat in Sacramento altaris, oportet quod ratio super se elevetur ut credat. Tertio, propter privationem omnis exsistentiæ secundum omnem comparationem, scilicet principii et medii ac finis: ut præteritum non esse præteritum. Omnis namque potentia aliquid faciens, respicit ens in ratione principii aut termini, aut utroque modo. Hinc Deus de ente potest facere non ens, et econtra; sed de non ente non potest facere non ens. Quarto, secundum illustrationem veritatis æternæ et ordinem divinæ sapientiæ: ut quod duo opposita insint eidem secundum idem: hoc enim veritas summa dicit impossibile esse. — Itaque impossibile primis duobus modis, est Deo possibile, eo quod nec potentia Dei nec intelligentia ejus sit limitata. Quod vero impossibile est aliis duobus modis, Deus non potest omnino: quia illa posse non est posse, eo quod ratio entis repugnet eis, et sint contra ordinem sapientiæ Dei.
Sed objici potest: Deus facere potest quod præteritum sit præsens; sed præsens non est præteritum: ergo potest facere quod præteritum non sit præteritum. — Propter hoc et alia quædam similia, fuit opinio Gilberti Porretani, quod Deus potest super impossibile per accidens. Ad auctoritatem vero Hieronymi, asserentis quod Deus non potest facere de corrupta virginem, exponit sic: Non potest, id est, non ostendit se posse, quia hoc nunquam fecit. Similiter verbum Augustini dicentis, Veritatem de præterito non potest facere falsam, exponit sic: Salva re. Hujusmodi autem expositiones extraneæ sunt. Ideo opinio illa non est tenenda: imo contradictionem implicat, præteritum non esse præteritum seu non fuisse, sicut triangulum non esse figuram. — Hæc Bonaventura in Scripto.
Hinc quoque in Breviloquio ait: Primum principium potens est potentia simpliciter dicta, seu absolute perfecta; ideo distributio addita ei quum dicitur omnipotentia, distribuit pro his quæ posse, est posse simpliciter. Hæc autem sunt quæ egrediuntur a potentia completa et ordinata. Potentiam vero completam dico, quæ non potest deficere neque succumbere nec egere. Porro potentia peccando deficit, patiendo succumbit, et in corporalibus actionibus indigentiam includit. Denique divina potentia quum sit summa et perfectissima, non est de nihilo, neque sub aliquo, nec indigens alio: hinc nec culpabilia agit, nec pœnalia sustinet, nec materialia operatur.
Potentiam demum ordinatam contingit tripliciter dici: primo, secundum actum; secundo, penes aptitudinem ex parte creaturæ; tertio, secundum aptitudinem ex parte solius virtutis divinæ. Quod primo horum modorum possibile est, non solum est possibile, sed etiam actuale. Quod autem possibile est secundo modo dumtaxat, est simpliciter possibile, quamvis non actuale. Quod vero possibile est solum tertio modo, possibile est Deo, et impossibile creaturæ. Sed quod nullo horum modorum possibile est, ut id quod directe repugnat naturæ et ordini rerum secundum rationes et causas primordiálissimas et æternas, est simpliciter impossibile: ut quod Deus faciat aliquid actu infinitum, vel quod faciat aliquid simul esse et non esse, aut quod faciat illud quod fuit, non fuisse. — Hæc Bonaventura ibi.
Præinductis concordat Albertus: qui etiam quærit hic, utrum potentia Dei æquatur scientiæ ejus. Videtur quod non: quia scientia est boni et mali, potentia vero est boni tantum. Sed contra: scientia posita ponit potentiam, non econtra: nam sequitur, Iste scit, ergo potest scire. Ergo potentia est in plus et prius quam scientia. — Quæritur quoque, an potentia sequatur voluntatem. Quod sic videtur, quoniam scriptum est in libro Sapientiæ: Subest tibi, quum volueris, posse. Ergo Sap. xii, 18. voluntas in Deo, secundum rationem et ordinem intelligendi, est ante potentiam. Præterea, Anselmus in libro Cur Deus homo : In omnibus, inquit, habentibus voluntatem et potestatem, potestas sequitur voluntatem : ut, possum ambulare, si volo; possum loqui, si volo. Ergo et in Deo sic esse videtur.
Dicendum, quod potentia tribus modis consideratur. Uno modo ut est genus omnium potestatum quocumque modo dictarum : et ita non refertur ad actum, sed in inferendo sequitur ad scientiam ac voluntatem et quamlibet aliam potestatem, sicut genus ad speciem. Sicque potentia præcedit voluntatem atque scientiam, secundum quod ait Richardus : Ex potentia est scientia, et ex potentia ac scientia est dilectio seu voluntas. Alio modo dicitur potentia comparata ad opus indefinite : et ita dicimus, quod Deus multa potest de potentia absoluta, quæ nec facit nec faciet. Tertio dicitur potentia regulata ab arte operativa, et exsequens præconceptum a sapientia et volitum a voluntate : et hæc non est nisi eorum quæ fuerunt vel sunt aut erunt. Similiter scientia dupliciter sumitur : primo, pro scientia speculativa, quæ est boni et mali; secundo, pro scientia approbationis, quæ est boni tantum. Voluntas quoque accipi potest protut est generalis omnium virium et potentiarum motor ad actum : quemadmodum dicimus, Intelligo, quia volo; Ambulo, quia volo. — Itaque potentia primo modo sumpta, voluntatem scientiamque præcedit; non autem secundo et tertio modo accepta. Scientia vero primo modo dicta, præcedit potentiam secundo aut tertio modo dictam. Voluntas demum secundo modo dicitur per respectum ad volitum quod est bonum : et hoc modo dicta, est in æquo cum potentia secundo et tertio modo dicta. Scientia autem secundo modo dicta, est in æquo cum potentia et voluntate ultimo modo sumptis. — Hæc Albertus.
Idem Udalricus, qui in Summa sua, libro secundo, de potentia et omnipotentia Dei scribit diffuse : ex qua supra allegata sunt multa, et infra quædam tangentur.
Insuper Thomas : Nomen (inquit) potentiæ primo fuit impositum ad designandum hominum potestatem, prout dicimus quosdam homines esse potentes, ut loquitur Avicenna; deinde translatum est ad res naturales. Dicitur autem in hominibus esse potens, qui de aliis facere potest quod vult sine impedimento; et secundum quod impediri potest, sic minuitur ejus potentia. Impeditur vero potentia alicujus naturus voluntariive agentis, in quantum pati potest ab aliquo. Unde de ratione potentiæ quantum ad primam sui impositionem, est non posse pati. Hinc et illud quod non potest pati, quum nec agere possit, dicitur potens : nam durum dicimus, quod habet potentiam ut non secetur. — Ex quibus concluditur, Deo convenire potentiam secundum perfectam potentiæ rationem : tum quia omnia agit ut prima causa, quod convenit ei in quantum est primus perfectusque actus et prima activa potentia, nihil etenim agit nisi ut ens in actu; tum quia nil patitur, quod convenit ei in quantum est purus actus sine admixtione totius materialis proprietatis et potentialitatis. Quumque potentia dicat principium actionis, quidquid est actionis principium vocatur potentia, ut calor et frigus. Sic quoque divina essentia secundum quod est principium operationis, vocatur potentia; nec potentia in Deo est aliquid aliud ab essentia.
Præterea, si quis instet, quia secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, omnis potentia vel est activa, aut passiva. Et certum quod Deo non competat passiva potentia; et videtur quod nec activa : quia ut ait ibidem Philosophus, potentia activa est principium transmutationis in aliud in quantum aliud, et ita requirit aliquid in quod agat; Deus autem in agendo non requirit materiam aut subjectum, imo totum simul producere potest. Dicendum, quod activæ potentiæ accidit quod requirat materiam in quam agat, in quantum est imperfecta, nec productiva totius substantiæ tio aut passio formaliter seu proprie Deo competat. rei. Potest etiam secundum Avicennam responderi, quod agens aliter dicitur in naturalibus quam in divinis. Agens namque naturale operatur per motum; et quoniam motus est actus entis exsistentis in potentia, idcirco requiritur materia quæ motui substernatur. Agens autem divinum dat esse non per motum: unde potentia activa in eo est principium operationis in aliud sicut in effectum productum, non sicut in materiam transmutatam. — Scriptum quoque, quod Deus non agit operatione media quæ sit distincta a sua essentia: imo suum esse est suum agere, et suum agere est sua essentia. Nihilo minus sua essentia significatur ut principium essendi, atque eadem ratione sua potentia significatur ut principium operandi et etiam operati. Et sua operatio est ipsa potentia: ideo potentia operationi suæ æternaliter est conjuncta, quamvis inde non sequatur ipsius effectum esse æternum. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro circa omnipotentiam Dei inquirit primo, utrum Deus possit quidquid est aliis possibile. Quod non videtur: quia non potest negare se ipsum, ut ait Apostolus; nec manducare, ambulare, bibere aut dormire, loquendo de ipso secundum deitatis naturam.
Ad hoc respondet: Quidquid perfectionis exsistit in creaturis, totum ex perfectione Creatoris exemplariter est deductum:3 sic tamen, quod perfectio creaturæ distat ac deficit in infinitum a plena repræsentatione perfectionis divinæ, similiter potentia creaturæ a potentia Creatoris. Idcirco, quod convenit potentiæ rei creatæ secundum quod est in tali aut tali gradu ac ordine participata et constituta, non convenit Creatoris potentiæ; sed quidquid perfectionis et potestatis in creaturis consistit, convenit Deo per modum infinite eminentiorem. Hinc potentia Dei non est potentia ambulandi vel patiendi, ita quod ipsa sit proximum ambulationis aut passionis principium, et hujusmodi acco omnipotens sit, quoniam potest cuncta possibilia naturæ creatæ: quia divina potentia se ad plura extendit. Relinquitur ergo quod vocetur omnipotens quoniam potest omnia possibilia absolute: quod est alter modus dicendi possibile. Dicitur autem aliquid possibile vel impossibile absolute, ex habitudine terminorum: possibile quidem, quoniam prædicatum non repugnat subjecto, ut Socratem sedere; impossibile vero absolute, quia prædicatum subjecto repugnat omnino, ut hominem esse asinum. — Insuper advertendum, quod quum unumquodque agens agat simile sibi, unicuique activæ potentiæ correspondet possibile ut objectum proprium, secundum rationem illius actus in quo fundatur activa potentia: sicut potentia calefactiva refertur ad omne calefactibile tanquam ad proprium suum objectum. Esse autem divinum, super quod fundatur ratio divinæ potentiæ, est esse infinitum, non limitatum ad aliquod genus entis, sed præhabens in se totius esse perfectionem. Hinc quidquid potest habere rationem entis, continetur sub possibilibus absolutis quorum respectu Deus nominatur omnipotens. Nihil vero opponitur rationi entis nisi non ens: hoc ergo repugnat rationi possibilis absoluti subditi divinæ potentiæ, quod implicat in se esse et non esse simul. Et hoc omnipotentiæ Dei non subest, non ex imperfectione omnipotentiæ, sed ex infactibilitate, incapacitate impossibilitateque rei quæ non potest habere rationem factibilis neque possibilis. Quæcumque ergo contradictionem non implicant, Deus potest. Ea vero quæ contradictionem implicant, sub divina omnipotentia non continentur, quia non possunt habere possibilium rationem. Convenientius tamen dicuntur talia contradictionem implicantia non posse fieri, quam quod Deus dicatur ea non facere posse, etc. Hæc Thomas ibi.
Ex quibus patet responsio quæstionis qua quæritur, utrum Deus possit facere quod præterita non fuerint, et virginitatem reparare amissam.4 Siquidem præterita non fuisse, implicat contradictionem, ut patuit, etc. Hinc contra Faustum loquitur Augustinus: Quisquis dicit, Si Deus omnipotens est, faciat ut quæ facta sunt non fuerint; non videt hoc se dicere, Si omnipotens est, faciat ut ea quæ vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Philosophus quoque sexto Ethicorum: Hoc solo privatur Deus, ingenita (id est non facta) facere quæ sunt facta. Consimiliter omnem corruptionem mentis et corporis potest Deus auferre a muliere corrupta; sed hoc ab ea removere non potest, quod non fuerit corrupta, sicut nec ab alio transgressore, quod non sit transgressus. Hæc ibidem.
Præterea de ista materia scribit diffuse in Summa contra gentiles, libro secundo, per diversa capitula: Unumquodque, inquit, agit secundum quod est actu; Deus autem est purus actus: ideo convenit ei omnia agere et movere, non fieri neque moveri. Quumque sit simplicissimus et per essentiam operans, substantialiterque perfectus et independens, constat quod ejus potentia non sit nisi sua essentia. — Amplius, omnis virtus perfecta ad omnia se extendit ad quæ se potest extendere finis per se propriusque effectus: quemadmodum ars ædificativa si sit perfecta, se extendit ad omnia quæ rationem domus seu ædificii queunt habere. Divina autem potentia est per se causa essendi, et esse est proprius ejus effectus. Ideo omnia potest quibus essendi ratio non repugnat: et hoc est esse omnipotentem. — Rursus, omni passivæ potentiæ correspondet activa potentia. In potentia autem passiva entis creabilis seu creati, est omne quod enti creato non repugnat: ergo omnia illa potest Deus efficere.
Verum quum potentia Dei sit pure activa et omnino perfecta, ideo non potest quæ sunt passivæ potentiæ et imperfectionem includunt, ita quod immediate egrediantur ab ipso tales actiones, vel in ipso recipiantur hujusmodi passiones. Et quoniam contradictio includitur in contrariis ac privative oppositis (sequitur enim, Hoc est album et nigrum, ergo est album et non album; et, Hoc est videns et cæcum, ergo est videns et non videns), hinc fieri nequit quod contraria aut privative opposita insint eidem secundum idem, vel quod alicui rei non conveniat id quod est de propria ejus ratione. Hinc Deus non potest facere verum Deum: quia de ratione Dei est quod sit ens independens, et de ratione entis facti est quod sit dependens. Nec facere potest quod aliquid conservetur in esse sine ipso. Quumque Deus sit voluntarium agens, non potest facere quæ non potest velle: ideo non potest facere se non esse Deum. Et quoniam immutabilis est, non potest facere contraria his quæ disposuit facere, loquendo de illis formaliter et in sensu composito. — Hæc ibidem.
Concordant per omnia Petrus et Richardus.
Richardus tamen quædam subtilia argumenta inducit ad probandum quod contradictoria simul sint vera: ut si faba sursum projiciatur obvietque saxo molari, videtur quod in eodem instanti aderit et aberit indivisibili aeris in quo superficies fabæ ac saxi illius jungentur: alioqui faceret saxum illud quiescere. Item, si pila impetuosissime projiciatur ad saxum. Et rursus, si Deus creat lapidem in tali situ quod superficies ejus simul sit cum superficie concavi orbis lunæ, et ignis elementaris ejus descensui non resistat, nec quidquam prohibeat ejus descensum; videtur quod in eodem instanti erit lapis in illo loco, et superficies separabitur inde: alioqui corpus quiesceret in loco non naturali absque violentia, quum inter quælibet duo instantia tempus sit medium. Horum solutionem, brevitati studens, relinquo scholasticis: quæ tamen a Richardo solvuntur.
Concordat quoque prædictis Durandus: Contradictoria, inquiens, Deus non potest facere simul esse vera, non ex impotentia sua, sed propter incompossibilitatem terminorum, et quia unius positio, alterius est remotio.
Ægidius demum: Summam, ait, potentiam esse in Deo, quadrupliciter declaratur. Primo ratione unitatis, quoniam quanto quid est magis unitum aut unum, tanto est fortius, sicut in libro de Causis habetur: Omnis virtus unita est fortior quam dispersa. Unde et Proclus ait: Omnis virtus unita magis est infinita quam multiplicata. Quemadmodum ergo in Deo est summa et simplicissima unitas, ita et summa potestas. Secundo, ratione divinæ immobilitatis. Nam quanto agens et movens magis movetur ab eo quod movet, tanto instabilius agit atque debilius est. Quum ergo Deus sit primus motor prorsus immobilis, constat quod maximæ sit virtutis. Tertio, ex parte suæ universalitatis. Quanto enim in aliquo congregantur plures rationes factivæ et vires activæ, tanto potentius est: ut patet de sole, in quo omnes virtutes generativæ omnium inferiorum istorum sunt unitæ. In Deo autem congregantur omnes virtutes activæ et productivæ inferiorum. Propter quod asserit Commentator, quod universæ proportiones et formæ quæ potentialiter sunt in prima materia, sunt actu in primo motor. Quarto, est ex parte formalitatis. Quo etenim aliquid magis formale est et actuale, eo causalius et efficacius perhibetur: propter quod ignis inter elementa maxime est activus. Deus autem est ens formalissimum, in quo nihil est de entitate aut proprietate materiæ, nihil de potentialitate. — Has quatuor rationes breviter tangit S. Dionysius in libro de Divinis nominibus, dicens omnia esse in Deo, sicut omnes numeri sunt in unitate, et lineæ in centro, et particularia in universali, corporales quoque virtutes in anima.5 Hæc Ægidius.
Thomas item de Argentina fatetur: Deus omnino omnipotens est, quoniam omnibus modis omnia potest: quia de non ente facit ens per creationem, et ex incompleto completum per propagationem; unum quoque completum mutat in aliud per transsubstantiationem. Omnipotentiam quoque suam ostendit in mundi creatione, cuncta visibilia et invisibilia producendo; et indesinenter eam ostendit in universorum conservatione et gubernatione; atque in fine eam monstrabit in celerrima mortuorum resuscitatione, in omnium festinantissima judicatione et justa remuneratione, atque in mundi innovatione. Sed et in hominibus eam demonstrat, omnem voluntatem humanam ad libitum immutando, flectendo, ac variis modis afficiendo. Hæc ille.
Circa hæc quærit Scotus, An naturali possit ratione probari Deum esse omnipotentem. Quod sic videtur: quoniam naturali ratione probatur Deum esse infinitæ potentiæ, quod probatur octavo Physicorum, et duodecimo Metaphysicæ. Sed potentia infinita est omnipotentia: maxime quum potentia major nequeat cogitari quam infinita; omni autem potentia quæ non est omnipotentia, major potest excogitari. — Contra, nulli philosophi quantumcumque acuti, concesserunt Deum esse omnipotentem secundum intellectum Catholicorum.
Ad hoc responderi potest distinguendo: quia omnipotens uno modo dici potest agens quod potest in omne possibile immediate vel immediate; et sic naturaliter potest concludi Deum esse omnipotentem, quia in omnem effectum extendit se per modum causæ proximæ vel remotæ. — Secundo, omnipotens dicitur proprie theologice, prout omnipotens dicitur quod potest in omnem effectum immediate, et in quodcumque possibile, hoc est in quodcumque quod non est ex se necessarium nec contradictionem includit: sic, inquam, immediate, quod sine omni cooperatione cujuslibet causæ agentis. Et hoc modo omnipotentia videtur esse credita de Deo, non demonstrata. Quamvis enim probari valeat naturali ratione, summam in Deo esse potentiam, respectu cujus omnis aliorum potestas est imperfecta, ita quod hoc est quasi ultimum ad quod poterit ratio naturalis attingere de eo cognoscendum; ex hoc tamen concludi non potest, omnipotentiam Deo convenire secundo modo jam tacto: quia quamvis sit ita, non tamen est manifestum naturali ratione, quod habens causalitatem eminentiorem causalitate causæ secundæ, possit immediate in effectum immediate correspondentem causalitati causæ secundæ. Ordo quippe causarum inferiorum et superiorum hoc non concludit: nam quamvis sol habeat causalitatem eminentiorem leone, non tamen sequitur quod possit immediate generare leonem, sicut leo hoc potest. Insuper, philosophi posuerunt Deum immediate non producere nisi quid perfectum, nec cognoverunt eum contingenter et libere mundum produxisse, sed quasi naturali quadam necessitate. Hæc Scotus.
Hæc responsio videtur probabiliter posse teneri; certitudinem tamen non habet, nec insolubilem probationem. Nec sequitur, Philosophi non cognoverunt hoc naturali ratione, ergo hoc cognosci non potest ratione naturali. Nam et Aristoteles in Topicis fatetur quæstionem de mundi æternitate esse problema neutrum; jamque ex auctoritate ejus sexto Ethicorum inductum est, quod ipse testatus est hoc solum excludi a divina potentia, quod ea quæ facta sunt non potest facere facta non esse. Nec implicat, effectum causæ secundæ immediate produci a causa prima: imo quod potest in majus, videtur posse in effectum minorem. Algazel quoque philosophus emanationem universorum a Deo comparat emanationi donorum a datore. Sic et Plato in primo Timæi apertissime docet omnia profluxisse a Deo per voluntatem.
Hæc in tantum tetigisse modo sufficiat, quia et supra plenius dictum est inde, et in secundo libro amplius habent locum.
Footnotes
Chapter 247 of 271