Quæstio 2
Amplius quæritur hic, An Deus possit ea quæ impossibilia sunt naturæ, et omnem rerum naturalem cursum ordinemque transcendunt.
Sed ad hoc patet ex inductis responsio, utpote quod ea quæ contradictionem non implicant, possit Omnipotens, qui omnipotentiam suam causis naturalibus et creatis non alligavit. Imo qui hoc maximum potuit, scilicet universa creare, naturas rerum et ordinem inter eas instituere, potest de ipsis rebus et in ipsis operari ut libet, supernaturaliter, immediate et imperialiter. Nempe ad cujus imperium de non esse surrexerunt in esse, ad ejus quoque imperium alterantur et operantur supra legem naturæ. — Tamen circa hoc quidam philosophi inveniuntur errasse, quemadmodum Commentator, qui octavo Metaphicæ ait: Omnis alteratio est ab agente aliquo corporali. Ex quo conatur concludere, quod quum Deus sit agens incorporale, nulla alteratio possit ab eo fieri immediate in creatura inferiori, sed solum mediante influentia cœli, quod est alterans non alteratum, nec super naturam agere potest.
Itaque circa hoc Thomas hic scribit: In hoc Commentator erravit, imo et quidam philosophi sibi in hoc contradicunt, ut Avicenna, qui dicit quod materia magis obedit apprehensioni seu conceptui substantiæ separatæ, quam contrariis agentibus. Tamen quidquid sit de hoc, de Deo firmissime est tenendum, quod ejus conceptioni ac jussioni omnis natura creata obedit. Ipse etenim materiæ primæ, imo et omni naturæ creatæ, duplices indidit rationes, utpote: obedientiales, per quas omnes res natæ sunt Deo obedire, ut fiat ex eis quidquid ei placuerit. Indidit quoque eis rationes seminales, puta activa principia, per quæ naturales exercentur effectus; et supra has operatur Deus in miraculis variis modis. Nec proprie agit contra, sed potius supra et præter rationes illas seminales: sicut dum corporibus humanis formam glorificationis inducit; similiter quando sine officio naturalium causarum producit effectum quem et natura suo ordine potest producere, ut dum aquam repente convertit in vinum.1 Et tunc proprie non agit contra naturam aut contra rationes seminales, quia non operatur ut causa naturalis activa, sed tanquam agens extra et supra omnem causam et ordinem rerum. Hæc Thomas. ratur ut causa naturalis activa, sed tanquam agens extra et supra omnem causam et ordinem rerum. Hæc Thomas. De hoc Richardus: Natura, inquit, dupliciter sumitur. Primo, pro vi rebus insita qua explent suos naturales cursus agendo vel patiendo. Sic sumendo naturam, Deus multa facit et plura si vellet faceret et absolute facere potest contra naturam. Secundo, natura vocatur possibilitas quædam rerum ut in eis fieri possit divina virtute quod fieri nequit per naturam primo modo acceptam: et contra naturam hoc secundo modo sumptam Deus non agit nec agere potest, quia hoc possibilis rationem non habet. Sed quia natura communiter sumitur primo modo, idcirco simpliciter concedendum est, quod Deus potest facere contra naturam. Hæc Richardus. naturam primo modo acceptam: et contra naturam hoc secundo modo sumptam Deus non agit nec agere potest, quia hoc possibilis rationem non habet. Sed quia natura communiter sumitur primo modo, idcirco simpliciter concedendum est, quod Deus potest facere contra naturam. Hæc Richardus. Hæc responsio ad prætactam Thomæ responsionem faciliter potest reduci et concordari: quia quod Thomas appellat rationem obedientialem, Richardus vocat naturam secundo modo acceptam. Thomas quoque perhibens supernaturales et miraculosos effectus non fieri contra naturam, sed supra eam, loquitur appropriate et magis subtiliter. Richardus vero affirmans eos fieri contra naturam, extensius sumit hoc quod est esse vel fieri contra naturam. Juxta quem modum loquendi sancti Patres sæpe sunt locuti, ut quum super Lucam ait Ambrosius: Contra naturam est virginem parere. Atque in libro de Mysteriis, testatur quod contra naturam
IV Reg. vi, 6. ferrum supernatavit mittente sancto Eliseo lignum in aquam. Unde et super Genesim sexto loquitur Augustinus, disputans de mutatione virgæ in draconem: Nec ista quum fiunt, contra naturam fiunt, nisi nobis, quibus aliter cursus naturæ innotuit, non Deo, cui hoc est natura quod fecit. Quum enim primum Deus cuncta creavit, ad utrumque modum res habiles sunt creatæ, tam ad istum modum quo usitatissime temporalia currunt, tam ad illum quo rara et mirabilia fiunt prout facere Deo placuerit quod tempori congruat. Unde et nono super Genesim dicit, loquens de partu sterilis locutioneque asinæ:2 Dedit Deus naturis quas condidit, ut ex eis hæc fieri possent; neque enim ex eis ipse efficeret quod ex eis fieri posse non ipse præfigeret.
Footnotes
Chapter 248 of 271