Distinctio 42
A. De omnipotentia Dei : ubi prius consideratur,
quare dicatur omnipotens.
NUNC de omnipotentia Dei agendum est : ubi prima consideratio occurrit, quomodo vere Deus dicatur omnipotens, an quia omnia possit, an tantum quia ea possit quæ vult. Quod enim Deus omnia possit, pluribus auctoritatibus comprobatur. Ait enim Augustinus in libro Quæstionum veteris ac novæ legis : Omnia quidem potest Deus, sed non facit nisi quod convenit veritati ejus et justitiæ. Item in eodem : Potuit Deus cuncta facere simul, sed ratio prohibuit (id est voluntas).1 Rationem nempe ibi voluntatem Dei appellavit, quia Dei voluntas rationabilis est et æquissima. Fatendum est ergo Deum omnia posse.
B. Quomodo dicatur Deus omnia posse, quum nos multa possimus quæ ipse non potest.
Sed quæritur, quomodo omnia posse dicatur, quum nos quædam possimus quæ ipse non potest. Non potest enim ambulare, loqui, et hujusmodi : quæ a natura divinitatis sunt penitus aliena, quum horum instrumenta nullatenus habere queat incorporea et simplex substantia. Quibus id respondendum arbitror, quod hujusmodi actiones, ambulatio scilicet et locutio, et hujusmodi, a Dei potentia alienæ non sunt, sed ad ipsam pertinent. Licet enim hujusmodi actiones in se Deus habere non possit (non enim potest ambulare vel loqui, et hujusmodi), eas tamen in creaturis potest operari : facit enim ut homo ambulet et loquatur, et hujusmodi. Non ergo per istas actiones divinæ potentiæ detrahitur aliquid, quia et hoc potest in nobis facere Deus omnipotens.
C. De aliis objicitur.
Sed sunt alia quædam quæ Deus nullatenus facere potest, ut peccata : non enim potest mentiri, non potest peccare. Sed non ideo omnipotentiæ Dei in aliquo detrahitur vel derogatur, si peccare non posse dicitur, quia non esset hoc potentiæ, sed infirmitatis. Si enim hoc posset, omnipotens non esset. Non ergo impotentiæ
Aug. de Trinitate, lib. xv, n. 24. sit qui hoc sed potentiæ imputandum est quod ista non potest. Unde Augustinus in quintodecimo libro de Trinitate: Magna, inquit, Dei potentia est, non posse mentiri. Sunt enim quædam quæ in aliis rebus potentiæ deputanda sunt, in aliis vero minime; et quæ in aliis laudabilia sunt, in aliis vero reprehensibilia sunt. Non ergo ideo Deus minus potens est, quia peccare non potest, quum omnipotens nullatenus possit esse qui hoc potest.
D. Item de aliis opponit.
Id. de Symbolo ad Catech. n. 2. inde
Sunt etiam et alia quædam quæ Deus non potest, unde videtur non omnia posse. Non enim potest mori vel falli. Unde Augustinus in primo libro de Symbolo: Deus omnipotens non potest mori, non potest falli, non potest miser fieri, non potest vinci. Hæc utique et hujusmodi absit ut possit Omnipotens. Si enim hujusmodi passionibus atque defectibus subjici posset, omnipotens minime foret: et ideo monstratur omnipotens, quia ei hæc propinquare non valent; potest tamen hæc in aliis operari.
E. Quod omnipotentia Dei secundum duo consideratur.
Hic ergo diligenter considerantibus, omnipotentia ejus secundum duo apparet, scilicet, quod omnia facit quæ vult, et nihil omnino patitur. Secundum utrumque Deus omnipotens verissime prædicatur: quia nec aliquid est quod ei ad patiendum corruptionem inferre valeat, nec aliquid ad faciendum impedimentum afferre. Manifestum est itaque, Deum omnino nihil posse pati, et omnia facere posse, præter ea sola quibus ejus dignitas læderetur, ejusque excellentiæ derogaretur: in quo tamen non est minus omnipotens. Hoc enim posse, non esset posse, sed non posse. Nemo ergo Deum impotentem in aliquo dicere præsumat, qui omnia potest quæ posse potentiæ est, et inde vere dicitur omnipotens.
F. Quibusdam auctoritatibus traditur, quod dicitur omnipotens, quia potest quidquid vult.
Id. Enchirid., c. 96.
Id. de Spiritu et litt. n. 66. Sermo 214, n. 4.
Chrysost. in Symbol. Homil. 2.
Ex quibusdam tamen auctoritatibus traditur, ideo vere dici omnipotens, quia quidquid vult, potest. Unde Augustinus in Enchiridio: Non ob aliud veraciter vocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest, nec voluntate cujuspiam creaturæ, voluntatis omnipotentis impeditur effectus. Idem in libro de Spiritu et littera: Non potest Deus facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas. Omnipotens vero est, non quod possit omnia facere, sed quia potest efficere quidquid vult, ita ut nihil valeat ejus voluntati resistere quin compleatur, aut aliquo modo impedire eamdem. Joannes Chrysostomus in homilia quadam de expositione Symboli, ait: Omnipotens dicitur Deus, quia posse illius non potest inveniri non posse, dicente Propheta : Omnia quæcumque voluit, fecit. Ipse est ergo omnipotens, ut totum quod vult, possit. Unde Apostolus : Ejus (inquit) voluntati quis resistit?234 — His auctoritatibus videtur ostendi, quod Deus ex eo tantum dicatur omnipotens, quod omnia potest quæ vult, non quia omnia possit.
G. Determinatio præmissarum auctoritatum.
Sed ad hoc potest dici, quod Augustinus ubi dicit, Omnipotens non dicitur quod omnia possit, etc., tam ample et generaliter accepit omnia, ut etiam mala includeret, quæ Deus non potest, nec vult. Non ergo negavit eum posse omnia quæ convenit ei posse. Similiter quum dicit, Non ob aliud veraciter dicitur omnipotens, nisi quoniam quidquid vult, potest : non negat eum posse etiam ea quæ non vult ; sed adversus illos qui dicebant Deum multa velle quæ non poterat, affirmat eum posse quidquid vult, et ex eo vere dici omnipotentem non ob aliud nisi quia potest quidquid vult.
Sed cave quomodo intelligas potest quidquid vult : an quidquid vult se posse, an quidquid vult facere, an quidquid vult fieri. Si enim dicas, ideo omnipotentem vocari, quia potest quidquid vult se posse : ergo et Petrus similiter omnipotens nunc dici potest, vel quilibet Sanctorum beatorum, quia potest quidquid vult se posse, et potest facere quidquid vult facere. Non enim vult facere nisi quod facit, nec posse nisi quod potest. Sed non potest facere quidquid vult fieri. Vult enim salvos fieri qui salvandi sunt ; verumtamen eos salvare non valet. Deus autem quidquid vult fieri, potest facere. Si enim vult aliquid fieri per se, potest illud facere per se, et per se facit : sicut cœlum et terram per se fecit, quia voluit. Si autem vult fieri per creaturam, et per eam operatur : sicut per homines facit domos et hujusmodi artificialia. Et Deus quidem ex se et per se potest; homo autem vel angelus quantumcumque beatus est, non est potens ex se vel per se.
H. Oppositio.
Sed forte dices : Nec Dei Filius potest a se, nec Spiritus Sanctus, sed solus Pater. Ille enim potest a se qui est a se ; Filius autem quia non est a se, sed a Patre, non potest a se, sed a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque. Ad quod dicimus, quia licet Filius non possit a se nec operetur a se, potest tamen et operatur per se : sic et Spiritus Sanctus. Unde Hilarius in libro nono de Trinitate :5 Naturæ (inquit) cui contradicis, hæretice, hæc unitas est, ut ita per se agat Filius, ne a se agat ; et ita non a se agat, ut per se agat. Per se autem dicitur agere et potens esse, quia naturalem habet potentiam eamdem quam et Pater, qua potens est et operatur : sed quia illam habet a Patre, non a se, ideo a Patre, non a se, dicitur posse et agere. Homo autem vel angelus gratuitam habet potentiam qua potens est. Ideo ergo vere ac proprie Deus Trinitas omnipotens dicitur, quia per se, id est naturali potentia, potest quidquid vult fieri, et quidquid vult se posse. Nihil enim vult fieri, quod non possit facere per se vel per creaturas; et nihil vult se posse, quod non possit. Et omne quod vult fieri, vult se posse; sed non omne quod vult se posse, vult fieri: si enim vellet, et fieret, quia voluntati ejus nihil resistere potest.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ SECUNDÆ
HIC declaratur, qualiter omnipotentia Deo conveniat, et qualiter ac cur ipse dicatur omnipotens, quum dicatur quædam non posse. Et circa hoc introducit erroneas quorumdam opiniones, quas reprobat.
Footnotes
Chapter 246 of 271