Quæstio 3
Quæritur consequenter, Secundum quas causas judicandum sit aliquid esse possibile vel impossibile, an scilicet secundum causas superiores vel inferiores.
Videtur quod secundum causas inferiores: quoniam Deo, qui est causa suprema, nihil est impossibile neque difficile, nec verbum nec factum. — Item, de unaquaque re judicandum est secundum proprias et proximas causas: et illæ sunt causæ inferiores.
Ad hoc Antisiodorensis respondet in Summa sua, libro primo: Circa hoc est triplex opinio. Una, quod solum illud est possibile absolute, quod fieri potest secundum causas inferiores. Unde secundum istos, virginem peperisse est impossibile, quamvis sit verum. Sed contra hoc est quod super illud Apostoli, Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi, loquitur Augustinus: Sapientia mundi impossibile judicat quod in naturis rerum non videt. Hanc sapientiam Deus fecit stultam, faciendo ac declarando id esse possibile quod ipsa judicat impossibile. — Alia ergo opinio est, quod omne et solum illud est simpliciter possibile, quod secundum causas superiores est possibile, ita quod sequitur: Hoc est possibile Deo, ergo est possibile. Sed objicitur, quia secundum hoc, virginem parere esset possibile, quum tamen virgo non habeat potentiam pariendi. Rursus, ex hoc sequi videretur, quod effectus supernaturales non essent miraculosi, quum sint absolute simpliciterque possibiles. — Hinc tertia opinio est, quod nec tantum secundum causas superiores, nec tantum secundum causas inferiores, sed interdum secundum illas, quandoque secundum istas, dicatur possibile: quia secundum diversa adjuncta, dictio ista, possibile, pro diversis possibilitatibus copulat. Unde quum dicitur, Deum esse est possibile, possibile copulat pro possibili secundum causas superiores. Sed quum dicitur, Possibile est cæcum videre, copulat pro possibili secundum causas inferiores: idcirco est falsa. Et juxta istam opinionem, Deus de impossibili facit possibile duobus modis.1 Primo modo repararando naturam, sicut in cæco illuminato: et tunc potentia est miraculosa, sed actio naturalis.2 Alio modo dando novam potentiam, sicut contulit Virgini ad concipiendum et pariendum, virginitate manente: tuncque tam potentia quam actio sunt miraculosæ. Verum huic opinioni objicitur, quia sicut nihil est album nisi per albedinem, ita nec possibile nisi per aliquam possibilitatem: sed virginem parere, semper fuit possibile, ergo aliqua possibilitate, et non nisi per causas superiores. Quod concedimus, et secundæ opinioni adhæremus, per quam tamen non excluditur id quod possibile est secundum causas inferiores, quum et omne illud sit Deo possibile, quod possibile est inferioribus causis: et ita Deus non facit de impossibili possibile. Verba vero Augustini intelligenda sunt, quod Deus ostendit illud esse possibile, quod antequam fieret, impossibile putabatur : sicque virginem parere, ante Incarnationem fuit possibile possibilitate increata, sicut et mundum fore, antequam fuit, verum fuit veritate increata. De qua possibilitate nil cognoverunt philosophi. Hæc Antisiodorensis.
Porro Albertus videtur tertiæ opinioni potius adhærere : Possibile, inquiens, semper ponitur circa aliquid; atque secundum formam et materiam illius circa quod ponitur, de ipso est judicandum. Non enim res omnes sunt eodem modo in potentia : idcirco possibile dictum de ipsis, non dicitur modo eodem. Sed in eo quod fit, est possibilitas in comparatione ad causam efficientem. Quædam autem nominant possibile ipsius materiæ cum dispositione contraria ad illud quod fertur possibile : sicut quum dicitur, Virgo potest parere, cæcus potest videre. Et tales videntur non esse possibiles ante actum, quoniam simul datur eis actus atque potentia. Quædam vero ordinantur sub fiendi potentia, tantum sub ipsa virtute divina, sicut mundum possibile est fieri, et omne creatum possibile est compleri. In his non supponitur possibilitas nisi obedientiæ ad voluntatem Creatoris, non cum aliquo ad contrarium disponente. Ideo conceduntur illæ esse possibiles potentia efficientis tantum : quamvis minus proprie potentia efficientis dicatur possibilitas, imo magis proprie vocatur completa potestas; possibilitas vero dicitur potentia materiæ imperfecta; potentia autem est ad utrumque communis. Itaque mihi apparet quod istæ sint falsæ, Virgo potest parere, cæcus potest videre : quia virtute nominis circa quod ponitur potentia, significatur dispositio et necessitas ad contrarium ejus quod dicitur posse fieri. Unde talia posita in actu, non inferunt suas potentias ante actum in tempore præterito, quoniam ante actum nullam habuerunt potentiam ad illum actum. — Quidam vero aliter dicunt, utpote possibile et necessarium variari secundum scientias, ita quod in naturali scientia dicatur possibile secundum causas inferiores, in theologia vero secundum causas superiores. Quod non videtur, quia simpliciter possibile, est ubique possibile; et idem est de necessario et impossibili. Hæc Albertus.
Videtur autem in hac re positio illa Antisiodorensis rationabilior esse, et præinductis verbis Augustini amplius consonare, in quibus jam dictum est :3 Dedit Deus naturis quas condidit, ut ex eis hæc fieri possent; neque enim ipse Deus ex eis eficeret quod ex eis fieri posse non ipse præfigeret. Si autem distinguendo quis dicat, Aliquid esse possibile seu impossibile dupliciter, utpote naturaliter et supernaturaliter; faciliter pateret responsio.
At vero Thomas respondet : Aliquid dicitur impossibile dupliciter. Primo absolute, ut quæ contradictionem includunt; et taliter impossibilia, sunt simpliciter impossibilia, et non per respectum ad causas superiores vel inferiores. Secundo aliquid est impossibile, quod quantum in se est, non est impossibile nec rationem impossibilitatis includit, sed in ordine ad aliquid. Et in istis est distinguendum : quia possibile dicitur secundum potentiam activam et passivam, et utroque modo aliquid appellatur possibile et impossibile simpliciter per comparationem ad suam causam proximam activam vel materialem, cujus conditiones sequitur ejus effectus. Verbi gratia, materia remota statuæ est terra et aqua, proxima vero materia, cuprum aut lignum. Et dicimus statuam fieri posse ex cupro, non ex terra : hoc quippe solum dicimus esse in potentia in aliquo absolute, quod potest educi de materia uno motore, ut nono Metaphysicæ dicitur. — Dicendum ergo, quod omnes effectus qui sunt immediate ipsius Dei, non per causam secundam mediam, ut creatio, justificatio, glorificatio, judicandi sunt possibiles vel impossibiles secundum causam superiorem divinam. Nihilo minus aliqui eorum possunt judicari possibiles secundum causas passivas inferiores, qui scilicet in inferioribus habent causas receptivas: sicut corpus organizatum se habet ad animam, et liberum arbitrium ad gratiam. Illi autem effectus qui nati sunt esse ex causis inferioribus proximis activis et passivis, judicandi sunt possibiles vel impossibiles secundum causas inferiores: sicut in visione cæci resurrectioneque mortui. Vita enim et visio sunt effectus immediati causarum inferiorum, puta formarum corpori unitarum. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper responsio Richardi ad istud, videtur plana, Antisiodorensique consona. Ait namque: Illud est possibile simpliciter, quod contradictionem non implicat. Eo etenim ipso quod extrema contradictionis repugnantiam non includunt, nata sunt quantum ex parte ipsorum est, per aliquam conjungi potentiam, nisi ex parte potentiæ sit defectus. Et quia divina potentia nullum prorsus habet defectum, ideo quidquid contradictionem non implicat, subest divinæ potentiæ. Loquendo autem de possibili secundum comparationem ad aliquam potentiam, sic illud est possibile secundum causam inferiorem, super quod potest causa inferior; et possibile secundum causam superiorem, super quod potest causa superior, sive super illud possit causa inferior, sive non. Nam pluviam fore, possibile est secundum causam superiorem, quamvis sit etiam possibile secundum causam inferiorem; animam vero creari, virginem parere, mortuum resurgere, ita sunt possibilia secundum causam superiorem, quod non sunt possibilia secundum causam inferiorem. Sicque omne illud super quod potest causa superior tantum, vel causa superior et inferior simul, est simpliciter et absolute possibile quantum est ex parte sua: aliter super ipsum non posset nec causa superior, nec causa inferior. Hæc Richardus. Cujus responsio vera et plana censetur.
Præterea Doctor irrefragabilis de hac materia exquisitissime scribit, et aliorum opiniones elucidat, atque quid veritatis in eis contineatur ostendit. Ipse vero magis videtur consentire positioni quæ in fine responsionis Alberti jam tacta est, utpote aliquid dici possibile vel impossibile secundum scientiam naturalem vel secundum scientiam theologicam. Sic etenim ait: Sicut ascendunt scientiæ, ita et nomina; et quia theologia considerat causam supremam, idcirco in ea possibile perhibetur quod divinæ potestati subjicitur, etc., ut supra.
Bonaventura quoque hinc scribit satis prolixe, sicut Ægidius. Et plura inducere, forsan obrueret atque confunderet aciem mentis magis quam illustraret: idcirco pertranseo. Diversitas etiam opinionum magis videtur in diversa nominum acceptione consistere quam in re.
Præterea Henricus in Quodlibetis suis tres movet quæstiones istam materiam concernentes. Undecimo namque Quodlibeto quærit, Utrum Deus posset facere quod non decet, vel quod eum non decet. Tertiodecimo Quodlibeto sciscitatur, Utrum Deus posset facere lapidem seu aliud corpus extra cœlum, ita quod non tangeret cœlum. Quintodecimo Quodlibeto interrogat, An Deus posset facere vacuum esse.
Ad primum respondet: De utili et honesto dubitatio est, an omne utile sit honestum et econverso. De honesto autem determinat Tullius, quod ex quatuor confletur virtutibus cardinalibus: in omnibus enim virtutum operibus consistit honestum. Ideo omne quod utile est ex sua natura, simpliciter est honestum, quum virtus consona sit naturæ. Non sic autem est de utili ex tempore, quod commodum appellatur, quod in pravis hominibus pugnat cum honesto. Quod enim est turpe, quamvis sit utile, non tamen est eligendum, quia secundum rationem hoc fieri nequit. Quumque Deus nil agat propter utile quod dicitur commodum, imo omnia secundum rectam efficiat rationem, constat quod in Dei opere idem sint honestum atque expediens. Nullatenus igitur facere potest quod non est decens aut decorum sive honestum.
Denique factum aliquod dicitur decens sive honestum duplici ratione : primo, ex ordine suo ad facientem; secundo, ex ordine suo ad aliud factum. Secundum primum ordinem, bonus et sapiens nunquam facit nisi quod suum condecet statum, et honestum sit fieri : sicut rex sapiens tabernam cum ribaldis non intrat. Sic et sapientissimus Deus nec facit nec facere potest quod eum non decet. — Juxta secundum ordinem, adhuc dupliciter dicitur quid decens sive honestum, ut patet ex suo contrario, scilicet indecente et inhonesto : quod uno modo dicitur tale, secundum aliquem ordinem particularem ad causam particularem et ad particularia facta; alio modo, secundum ordinem universalem ad universalem aliquam causam, et universaliter ad omnia alia. Primo modo inhonestum est aliquod malum pœnæ : ut quod aliquis sit cæcus, sicut is de quo fertur in Joanne. Hoc quippe inhonestum et indecens fuit quoad merita sua, quia ut legitur ibi, nec ipse nec parentes ejus id meruerunt.45 Indecens quoque fuit in ordine ad alios sensus : quemadmodum indecens esset quod patibulum statueretur in medio fori civitatis in qua cives non promeruerunt hoc ipsum. Secundo modo nihil est inhonestum nisi malum culpæ. Nullum etenim malum pœnæ contingit in parte, quod non congruat universo habeatque justam et rationabilem causam, quamvis nobis frequenter incognitam : sicque decens et honestum fuit quod ille cæcus nasceretur, quia ex hoc aliquid decens et honestum est consecutum, videlicet glorificatio Dei, ipso illuminato. Secundo modo dico, quod Deus non potest facere quod non deceat facere eum, sicut nec potest peccare. Attamen facere potest indecens primo modo (quod decens est et honestum per oppositionem ad indecens modo secundo) : non tamen sub ratione indecentis, videlicet respiciendo ad causam particularem et ordinem inferiorem; sed sub ratione decentis, respiciendo ad ordinem universalem et causam superiorem ac generalem, sicque fuit causa cæcitatis in cæco illo.
Itaque absolute dico, quod Deus nullo modo facere potest quod secundum nulsum ordinem deceret eum : imo quidquid facit, decet eum facere; et quidquid facere potest, si faceret, facere eum deceret, et non nisi secundum decentem faceret ordinem. Unde si de potentia absoluta potest Petrum damnare et Judam salvare, hoc non est nisi quia deceret eum hoc agere secundum aliquem justitiæ ordinem, si faceret hoc, nec aliter posset hoc. Sicque nihil potest Deus facere de potentia absoluta, quin illud posset facere de potentia ordinata, quamvis secundum alium ordinem quam sit ordo propter quem dimittit seu omittit hoc facere : ita tamen quod semper facit id quod melius rationabiliusque consistit, adspiciendo ad totius ordinem universi, secundum quem multa non facit quæ facere posset. Hæc Henricus ad primum.
Insuper ad secundum respondet : Deus facere potest corpus quodcumque extra mundum seu extra ultimum cœlum, quemadmodum fecit terram infra cœlum et ultimum cœlum in nihilo, id est in non ente seu non in aliquo : non enim extra illud fuit aut est dimensio separata in qua recipi valeat aut locari. Juxta quem modum scriptum est in libro Job :6 Deus appendit terram super nihilum, omnino videlicet, quia non super plenum, quod est aliquid per se, ut corpus dimensionatum, nec super vacuum. — Sed objici potest, quia corpus illud non distaret a cœlo, ergo tangeret cœlum. Dicendum, quod aliqua contingit distare dupliciter : primo per se, utpote distantia positiva; alio modo per accidens, utpote quoniam juxta ea vel inter ea potest esse aliquid dimensionatum per quod possit illorum adverti distantia, et sic inter illa esset distantia. Hæc idem ad secundum.
Quocirca posset inquiri, an lapis extra mundum sic factus, in nihilo quiesceret, an moveretur; et si moveretur, quo moveretur, an ad centrum mundi, etiam si imaginemur quod sub mundo sit factus, ita quod naturaliter ascenderet.
Circa tertium, scilicet, an Deus posset facere quod vacuum sit, arguit sic: Deus potest nudare materiam a forma substantiali et quantitate, et sic nudatam conservare: potest enim vim suam conservativam abstrahere a forma substantiali et quantitate, et non a materia. Hoc itaque facto, necessarium erit vacuum esse, vel erit motus in instanti: quia spatium quod fuit occupatum quantitate, illa destructa, vacuum remanebit, vel ab aere circumstante replebitur et occupabitur in instanti. — In contrarium est, quia si Deus potest facere vacuum esse, potest facere quod contradictoria simul sint vera, videlicet, quod partes continentis vacuum essent simul et non simul. Essent, inquam, simul, quia ipsarum nihil est medium: nihil enim inter eas est medium nisi vacuum, et vacuum nihil est, secundum Philosophum quarto Physicorum. Item partes illius continentis non essent simul, quia distarent ab invicem, et vacuum esset inter easdem. Materia quoque manens est inter eas, nec ante materiæ denudationem erant simul, nec ex illius denudatione aliquid factum est circa ipsas.
Hæc quæstio (ut puto) ideo mota est, quia nuper quidam posuit, quod materia non potest esse sine forma substantiali et quantitate, et quod Deus non potest hoc facere: cujus oppositum alias determinavi. Et idcirco ille sic posuit, quoniam sequeretur aut vacuum esse, aut motum fieri in instanti. Ad quod dico, quod quamvis alias impossibile esset materiam sic nudari, tamen hoc dicere ex hac ratione, est debile insufficiensque motivum. Simili et enim ratione sequeretur, quod Deus non posset totaliter annihilare aliquod corpus contentum infra cœlum et terram: imo non solum hoc posset, sed etiam integrum aeris elementum, et cum hoc continere ignem elementarem, ne rarefactione descenderet, terram quoque et aquam, ne rarefactione ascenderent. Verumtamen isto admisso, difficultas remanet argumenti, quia in tali casu aut vacuum esset, aut instantaneus motus. Sed non puto, quod aliquis Catholicus potius debeat negare Deum posse præfata corpora annihilare, quam vacuum posse esse, et Deum facere posse quod vacuum sit. — Ad propositam igitur quæstionem respondeo, quod Deus si vellet, posset facere vacuum esse, etiam sic quod perseveraret in esse absque omni spatii separati repletione: quamvis natura facere id non possit, quia nec materiam potest nudare, nec corpus annihilare; sine quibus vacuum fieri nequit, quia non potest habere esse sicut res per se exsistens, nec per se esse productum. Propter quod ponebant philosophi vacuum esse non posse. Et bene probat Philosophus, quod sic esse non valeat; tamen possibile est vacuum esse posse Deo agente, sicut ens quoddam per accidens, per modum jam tactum et alibi plenius declaratum. Nec ex hoc sequitur contradictoria simul esse: nam quamvis in tali casu partes continentis non distent ab invicem per aliquod medium positivum et quod sit ens per se, distant tamen per vacuum, quod est ens per accidens et privativum. — Hæc Henricus. Cujus solutionem recitative induco, quia magni aliqui aliter sentiunt non solum in ista conclusione, sed in hoc quoque quod dicit materiam præfato modo posse nudari.
Similiter objici posset contra id quod in præcedentis quæstionis scribit solutione, exponendo illud beati Job:7 Deus appendit terram super nihilum, id est super non plenum, etc. Manifestum est namque, quod terra non est posita aut fundata super nihil, quum sit in medio elementorum, nec in regione elementari est tale nihil aut vacuum. Omnes autem partes terræ naturaliter inclinantur et tendunt ad centrum; nec doctor tantus hoc ignoravit, quamvis verba sic sonent, vel forsitan alium intellectum prætendebat in ipsis. Dicitur autem terra fundata seu appensa super nihilum, juxta modum loquendi Scripturæ, quo loquitur juxta æstimationem vulgarium, qui opinantur infra terram nil esse; vel quia id quod sub terra est non eam sustentat ita quod super illud quiescat: quia nec aer nec aqua hoc agere posset; sed quoad hoc, illud se habet ut nihil. Juxta præfatum illum modum loquendi scriptum est in Isaia:8 Deus expandit cœlum quasi tabernaculum ad inhabitandum. Ubi Septuaginta pro tabernaculo transtulerunt Cameram, quasi cœlum semicirculus esset; et ita exponit super Isaiam Ambrosius.
Amplius quærit hic Thomas, An in Deo sit tantum una potentia vel plures. Videtur quod plures, quia in eo sunt intellectus et voluntas, potentia quoque generativa et spirativa, item potentia ordinata et absoluta. In Psalmo quoque cantatur, Quis loquetur potentias Domini ?9
Respondendum, quod quum in simplicissimo Deo sint idem essentia et potentia, in Deo non est realiter nisi una potentia, sicut et una essentia. Nam potentia, sicut et essentia, appellatur id quod est immediatum agendi principium. Hinc sicut divina essentia est una re, pluralitatem quamdam habens rationum secundum distincta attributa quæ ei conveniunt; ita potentia Dei in se una est re, tamen secundum diversas rationes attributorum, pluralitatem accipit rationum. Cuilibet enim attributo convenit potentiæ ratio, secundum quod competit ei esse principium actionis: et quia operatio Dei est sua essentia, idcirco etiam quoad hoc, est una in Deo potentia secundum rem, tamen diversimode significata et nominata, imo et interdum pluraliter dicta, secundum distinctionem attributalium rationum et diversitatem effectuum, qui simpliciter plures sunt. — Per quod patet ad objecta solutio. Intellectus etenim et voluntas non distinguuntur in Deo realiter, similiter nec absoluta et ordinata potentia. Potentia quoque generativa et spirativa quantum ad id quod essentialiter absoluteque dicunt, non distinguuntur realiter, ut supra expressum est plenius. — Hæc Thomas in Scripto. Idem Ægidius.
Cf. p. 238, et s.
Præterea Richardus hic quærit, Utrum Deus dicatur omnipotens quoniam omnia potest quæ vult se posse. Videtur quod non, quia omnes Beati possunt omnia quæ volunt se posse, quum habeant omnia quæ se volunt habere, ut tertiodecimo de Trinitate loquitur Augustinus. — Dicendum, quod Deus vere omnipotens est, et potest omnia quæ se vult posse. Sed ipsum posse omnia quæ vult se posse, non est præcisa ratio omnipotentiæ suæ; sed idcirco omnipotens nuncupatur, quoniam potest omnia possibilia absolute, hoc est, omnia quæ contradictionem non implicant. Hæc Richardus.
Postremo sciendum, quod diversi diversum habent modum loquendi de his quæ supernaturaliter miraculoseve fiunt. Unde Alexander et Thomas de Argentina affirmant: Quædam fiunt supra naturam, aliqua præter naturam, nonnulla contra naturam. Supra naturam sunt illa quibus non est simile in natura nec in naturæ potentia, ut virginem parere. Contra naturam sunt, quæ fiunt usu naturæ contrario, attamen terminantur ad conforme naturæ, sicut illuminatio cæci. At præter naturam sunt, quæ fiunt ordine consimili ipsi naturæ, non tamen per naturæ principium, sicut virgæ mutatio in serpentem:10 quia hoc fieri potuisset ordine et causalitate naturæ per diuturnam putrefactionem, quum ibi rationes fuerint seminales; tamen quoniam ibi non fuit naturæ operatio, miraculum fuit. — Qualiter autem in his alii alium habeant modum loquendi, patuit paulo ante.11
Footnotes
Chapter 249 of 271