Quæstio 1
QUæritur ergo hic primo, Utrum potentia Dei sit infinita.
Videtur quod non. Primo, quia perfe-
Actio rei dependet a suo fine, vel consistit in fine suo: quum ergo Deus sit perfectus, videtur habere finem et esse finitus. — Secundo, quia tertio Physicorum habetur, quod infinitum est imperfectum, et habet rationem partis atque materiæ: ergo non convenit Deo. — Tertio, Deus plene et perfecte comprehendit se ipsum: ergo est sibi ipsi finitus: quoniam omne comprehensum, infra comprehendentis terminos continetur ac cluditur. — Quarto, finiti et infiniti non consistit propotio: sed omnis causa est suo effectui proportionata. Quum ergo divina potentia sit prima omnium causa, videtur suis effectibus proportionata, non infinita.
Ad hoc respondet Albertus: Infinitum multipliciter dicitur. Primo negative, pro non finito: et ita si vis fiat in nomine, Deus dici potest infinitus, id est non finitus. Punctus quoque et quædam causata dicuntur sic infinita: aliter tamen Deus quam illa. Nam Deus dicitur infinitus tripliciter: quia nec intellectu finitur, nec loco, nec tempore. Non, inquam, finitur intellectu definiente: cujus est definire, quia circumspicit totam rem per terminos suæ essentiæ; sicque solus Deus definit se, quia nil sui suum latet intellectum: et quantum ad hoc, non dicitur sibi ipsi infinitus, quia cognoscit se tam perfecte sicut ex sua cognoscibilis est natura. Nec loco finitur Deus, sed magis finit et continet. Nec tempore finitur: quia nunc suæ æternitatis excedit tempus ante et post. — Secundo, infinitum sumitur prout tertio Physicorum a Philosopho definitur, dicente: Infinitum est cujus quantitatem accipientibus semper est aliquid extra accipere. Et hoc potest dici dupliciter. Primo, secundum passivam potentiam: et sic est in continuo et discreto. Secundo, penes activam potentiam: sicque soli convenit divinæ potentiæ, quoniam sicut infinitum in continuo consideratur secundum divisionem in partes semper divisibiles ultra, sic infinitum in activa potentia, est non stare aut terminari in quocumque effectu, sed ultra omnem magnitudinem multitudinemque effectuum se posse extendere quantum ex parte ipsius est. Hæc Albertus.
Circa hæc loquitur Thomas: Infinitum dupliciter dicitur, scilicet privative et negative. Privative non convenit Deo, cui proprie loquendo, nil convenit privative, ut dictum est ante;1 sed negative convenit Deo.
Aliqui autem, accipientes finitum et infinitum solum ut sunt passiones seu proprietates quanti, non poterant in Deo invenire infinitatem nisi secundum quod inveniebant in eo rationem quantitatis virtualis: unde dicebant Deum esse infinitum, quoniam virtus ejus est infinita. Hinc quidam negabant Dei essentiam esse infinitam in ratione essentiæ consideratam, et sic eam a Sanctis asserebant videri. Sed illud erroneum est. — Ideo aliter est dicendum, quod scilicet, secundum Philosophum quinto Metaphysicæ, finis seu terminus multipliciter dicitur. Uno modo terminus quantitatis, ut punctus lineæ: sicque a positione et a privatione talis finis dicuntur finitum et infinitum prout passiones sunt quantitatis; nec sic sunt in rebus incorporeis. Alio modo dicitur finis quantum ad essentiam rei, sicut ultima differentia constitutiva est ad quam terminatur essentia speciei: unde id quod significat essentiam rei, vocatur definitio vel terminus. Sicque dicitur unumquodque finiri per id quod determinat et contrahit essentiam ejus: quemadmodum natura generis, quæ de se est ad multa indifferens, finitur per differentiam; materia quoque prima, quæ ex se indifferens est ad omnes formas, propter quod et quodam modo infinita vocatur, per formam finitur; et similiter forma, quæ quantum in se est, potest perficere diversas materiæ partes, finitur per materiam in qua recipitur. Atque a talis finis negatione, divina essentia dicitur infinita. Omnis etenim forma, si abstracte sumatur, in propria ratione quamdam habet infinitatem: sicut in albedine abstracte accepta, ratio albedinis non est finita ad aliquid. Tamen ad certum gradum perfectionis et entitatis determinata est: nam ratio coloris ratioque essendi determinantur in albedine, et ad certam speciem contrahuntur. Hinc illud quod habet esse absolutum et in nullo receptum neque contractum, imo quod est ipsum suum esse, hoc est simpliciter ac perfectionaliter infinitum, ita quod ejus essentia, ejusque bonitas, potentia, et quidquid in eo est, est infinitum. Et hoc expresse dicitur in libro de Causis, quod ens primum habet virtutem simpliciter infinitam, quoniam ipsum est sua virtus. — Nec obstat quod plene comprehendit se ipsum. De ratione namque comprehensionis sunt duo. Unum est, quod finis rei apprehendatur et contineatur infra comprehendentem: sicque infinitum nullo modo comprehenditur neque a finito neque ab infinito, quoniam finem non habet. Aliud est, quod nihil comprehensi sit extra comprehensorem: et sic infinitum seu
Deus immensus comprehendit se ipsum. — Hæc Thomas in Scripto.
Hinc in prima parte Summæ, quæstione septima : Antiqui (inquit) philosophi attribuebant infinitatem primo principio, quia videbant cuncta indesinenter ab illo effluere, ut dicitur tertio Physicorum.2 Et sicut erraverunt circa primum principium, ita et circa infinitatem ipsius. Nam primum principium putaverunt esse materiam : ideo primo principio attribuerunt infinitatem materialem, dicentes aliquod corpus infinitum esse primum rerum principium. — Considerandum est ergo, quod aliquid dicitur infinitum, quia non finitur. Finitur autem materia per formam et econtra, sed differenter, ut dictum est.3 Ideo infinitas quæ est ex parte materiæ, habet rationem imperfecti, et actuatur per formam. Infinitas vero ex parte formæ, est perfectionis, videlicet communicativi seu communicabilitatis : quumque Deus sit purus actus, convenit ei talis infinitas, non tanquam formæ, seu actui informanti, sed cuncta formanti. Hæc ibi.
Petrus quoque circa hæc scribit : Quemadmodum quantitas molis penes tria attenditur, scilicet, longitudinem, latitudinem, et profundum; sic quantitas potentiæ seu virtutis, in longitudine durationis, puta æternitatis, in latitudine extensionis, id est incircumscriptibilitatis, et in altitudine seu profunditate vigoris. His tribus modis potentia Dei est infinita : quoniam caret termino durationis, potens ab æterno et usque in æternum. Caret quoque termino extensionis, quoniam potest in infinita tam numero quam specie, id est non in tot quin in plura. Caret et termino vigoris, quoniam intensive est infiniti vigoris : cujus signum est, quod non præsupponit materiam, agitque in instanti dum vult, non exigens moram; nec eget auxilio in causando neque in prohibens removendo.
Quidam vero circa hæc erraverunt, dicentes essentiam Dei esse finitam, sed infinitam esse ejus virtutem. Quod esse non potest, quoniam in essentia finita esse non potest virtus immensa. Alii dixerunt, quod nec est finita nec infinita, sed omnium finis. Verum ratio, auctoritas et Scriptura testantur, quod sit infinita. Hinc quidam fuerunt, dicentes quod finita sit quoad se, et infinita quoad nos. Quod rursus stare non valet, quia secundum hoc Deus excelsus et adorandus non esset ens absolute perfectum, nec id quo majus ac perfectius cogitari non potest. — Idcirco tenendum, quod divina essentia est simpliciter infinita, quia non habet finem suæ essentia litatis nec virtutis, nec ordinis, quia non ordinatur ad aliud, sed effective terminat omnia, et unicuique determinatam perfectionem largitur, et omnia in ipsam finaliter ordinantur. — Hæc Petrus.
Concordat Richardus : Divina (inquiens) essentia est infinita : quia ob suam omnimodam simplicitatem non est componibilis alteri, idcirco terminari non potest per aliquod receptivum ipsius quo limitetur; nec aliquid est componibile ei, ideo terminari non potest per aliquid quod recipiatur in ipsa. Quumque sit simplicissima, est realiter sua potentia. — Hæc quoque infinitas quamvis negative designetur, tamen aliquid positive est in Deo : est enim ipsa divina essentia. Imo quum conveniat Deo ratione suæ essentialitatis et durationis ac potestatis, omnibus modis his ponit aliquid in Deo, videlicet spiritualem magnitudinem incomparabiliter transcendentem omne finitum quod vel est vel esse aut intelligi potest. Sic autem transcendere omne finitum, est quid positivum, cui tamen annexa est negatio finis : et quia hoc nomen, infinitum, secundum quod dicitur de Deo, impositum est ad significandam magnitudinem transcendentem omne finitum, atque imponitur a finis negatione; recte dicitur, quod ratione ejus ad quod significandum imponitur, importat nobilissimam positionem, et ratione ejus a quo imponitur, designat finis negationem. Hoc est quod alii dicunt, quod significat rem positivam modo negativo. Hæc Richardus.
Præterea Alexander: Quidam, inquit, nisi quod bonum et justum est, quoniam sophismatibus suis decepti, immensitatem divinæ potentiæ limitare conati sunt sex modis, videlicet, actu, voluntate, bonitate, justitia, præscientia et ratione, arguentes sicut continetur in littera. Quibus respondemus, quia ut ait Augustinus in Enchiridio, omnipotens Dei voluntas multa potest quæ nec vult nec facit. — Creabile autem dicitur, non potentia materiæ, sed solum potentia Creatoris. Quæ potentia potest intelligi absolute, et item cum dispositione seu præordinatione: sic et creabile potest dici, vel quod est in potentia causæ creantis, aut quod est in dispositione sive præordinatione ipsius ut quandoque creetur ab initio mundi usque ad finem. Et si sumatur creabile secundo modo, concedendum est, quod Deus potest creare in quovis instanti sicut disposuit. Ex hoc tamen non sequitur quin possit postea alia creare. — Et si objiciatur, quod Augustinus ait in libro de Symbolo, Illud solum Deus non potest quod non vult; exponendum est, quod illud solum non potest facere, quod non vult se posse. Alias enim Deus multa et innumerabilia potest quæ facere non vult.
Præterea circa hæc multa possent inquiri. Primo, an Deus non possit nisi quod justum est, hoc est, an aliquid possit de potentia, quod non potest de justitia. Quod non videtur, quia super illud ad Galatas, Si fieri potuisset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi, loquitur Glossa:4 Non potest fieri quod non fit juste.
Dicendum: Secundum Hugonem in suis Sententiis, sicut æternitatem Dei non æquat tempus, nec immensitatem locus, nec sapientiam sensus, nec bonitatem virtus; sic nec potentiam opus. Excedit enim in infinitum potentia Dei suum effectum. — Quum itaque dicitur, Deus non potest facere nisi quod bonum et justum est, distinguendum est verbum hoc, est: quia aut dicit præsens indeterminatum et in habitu, aut dicit tempus præsens ut nunc et in actu. Primo modo Deus non potest sensus est: Deus non potest nisi quod bonum et justum esset si faceret. Secundo modo falsum est hoc, quum sit sensus: Non potest facere nisi quod bonum et justum est nunc. — Sic quoque est distinguendum, quum dicitur, Deus non potest nisi quod sua justitia exigit: quia si verbum hoc, exigit, dicit congruentiam in habitu, verum est, ut sit sensus: Non potest facere nisi quod justum est, id est, nisi quod justitiæ suæ congrueret si faceret illud. Si vero dicat congruentiam in actu, non est verum. Exigere tamen, quum dicat exactionem, non convenit proprie Deo. — Denique justitia Dei uno modo notat divinæ condecentiam bonitatis: sicque quidquid Deus potest de potentia, potest de justitia. Alio modo notat congruentiam meritorum: et sic non quidquid potest de potentia, potest de justitia, id est secundum nostrorum congruentiam meritorum. In Deo etiam idem est posse de jure et posse de facto, secundum quod jus dicit condecentiam bonitatis.
Dum vero quæritur, an Deus possit Petrum damnare et Judam salvare, dicendum quod potentia duplex dicitur esse in Deo, videlicet absoluta et ordinata: et dicitur ordinata, secundum rationem divinæ præordinationis et justitiæ reddentis unicuique secundum merita sua. De potentia igitur absoluta hoc posset, quia non implicat; non de potentia ordinata. — Hæc Alexander.
Responsio quoque Bonaventuræ in præhabitis virtualiter continetur, et in responsione Petri pene formaliter.
Porro Durandus hic sciscitatur, an rationes doctorum probantium divinam potentiam esse infinitam, sufficienter probent intentum. Et apparet ei aliisque nonnulis, quod quamvis habeant probabilitatem, non tamen necessitatem. Potissima quippe illorum ratio esse videtur, quod divina potentia ideo sit infinita, quoniam non est limitata neque contracta ad genus et speciem, sed omnium specierum ac generum perfectiones in se includit. Hæc autem ratio non concludit: quia quum genera et species entium sint finitæ perfectione et numero, ex hoc quod divina potentia transcendit omnia illa, non sequitur quod sit infinita, sed quod sit major omnibus illis.
Ad quod dico, quod ratio illa, quam Alexander, Thomas, Albertus, Bonaventura, Henricus, Petrus, Richardus, et alii multi inducunt, sufficienter omnino et necessarie probat propositum, præsertim si integre proponatur et recte intelligatur. Quum enim ultimata constitutiva differentia contrahat atque determinet genus ad certum gradum, ordinem et mensuram perfectionis, id de necessitate infinitæ perfectionis consistit, cujus natura ad nullum gradum, ordinem aut mensuram perfectionis arctatur aut limitatur: quoniam in se separate incommiscibiliterque subsistit, tanquam ens imparticipatum, non receptum, et absolute perfectum. Nec ideo præcise dicitur infinitum, quia excedit includitque omnia illa finita, sed quia supereminenter et incomparabiliter ea transcendit atque includit, tanquam purus et simplicissimus actus: quemadmodum ex hoc quod intelligentia etiam summa aliquid potentialitatis habet admixtum, Deus vero nihil potentialitatis admixtum habet, necessario sequitur quod Deus sit actus purus, et per consequens incomparabiliter interminabiliterque intelligentia illa, imo et omni creatura, perfectior. Unde et quamvis tota creatura sit finita, tamen ex ejus consideratione demonstrative probatur, quod Deus sit perfectionaliter infinitus, et intensive infinite perfectus. — Durandus quoque non recitat rationem istam doctorum: quod scilicet divina potentia quum realiter sit ipsa divina essentia, non est minus infinita quam divina essentia, quæ ratio certissime atque clarissime monstrat intentum; item, quod propria virtute imperialiter universa creare, naturas et ordinem universorum ex fonte propriæ sapientiæ instituere, et super regionem nihil velut imperium plenum habere, vocando ea quæ non sunt tanquam sint, sit in-Rom. IV, 17. finitæ potentiæ, quod soli superbenedicto ac superpræstantissimo convenit Deo: unde constat quod infinita sit ejus potentia.
Insuper dicit Durandus, quod Aristoteles octavo Physicorum probat Deum esse infinitæ potentiæ seu virtutis, quoniam tempore infinito movet cœlum, et infinities circumvolvit illud. Et addit Durandus, quod ratio illa nil valet, quum et intelligentia movens orbem inferiorem, etiam infinito tempore moveat illum, secundum Philosophum, non tamen ob hoc infinitæ censetur virtutis. Sed summum illum philosophum ita tractare, non videtur bene sonare; nec est verisimile quod tam profundi ingenii philosophus tam simpliciter argumentari intenderit, sed quid altius prætendisse videtur.
Hinc circa hoc scribit Ægidius, verum esse quod ratio illa Philosophi secundum quod superficie tenus sonat, non convincit, quum secundum eumdem philosophum, sol tempore infinito agat, moveat, alteret ista inferiora, non tamen est infinitæ virtutis, quia secundum Philosophum, in corpore finito esse non valet potentia infinita. Motor quoque qui in movendo non fatigatur, eadem virtute et æque faciliter movet per diem sicut per horam, et per annum sicut per diem, sicque ascendendo ad tempus quantumlibet. Ideo aliquid plus est subintelligendum ac supplendum, quod et ipse Philosophus alibi, imo et octavo Physicorum, insinuat, utpote quod Deus est motor non motus, quum sit motor primus: ideo propria movet virtute, et ceteri motores cœlestes ejus movent virtute, atque ipsius innituntur potentiæ tanquam primæ et independenti virtuti. — Ex quibus patet propositum, ratioque Philosophi sic intellecta convincit.
Denique non est certum hoc fuisse de mente Philosophi, quod Deus sit motor cœli tanquam causa immediata effectiva motus cœlestis: imo magni Peripatetici aliter sentiunt, et multi christiani philosophi illis consentiunt, protestantes quod juxta intentionem Philosophi, Deus sit motor primus in genere causæ finalis, movens reliquos cunctos motores sicut desideratum movet desiderantem, prout super libris de Causis scribit Albertus.
Insuper Scotus hic quærit, an prima ratio impossibilitatis rei fiendæ sit ex parte Dei, vel ex parte rei. Quocirca arguit satis prolixe, et tandem concludit, quod principiative sit ex parte Dei, formaliter vero ex parte rei, cui fontaliter ex Deo propria convenit ratio, ut quod homo esse non possit leo aut asinus.
At vero Thomas de Argentina : Infinitum (inquit) tripliciter dicitur, utpote : negative, pro non finito, et sic convenit Deo; et privative, pro eo quod natum est finiri, non tamen finitur, et sic perfecto et incommutabili Deo non competit; et contrarie seu disparate, pro eo quod contrariam habet dispositionem ad finiendum passive, sic etiam convenit Deo, cui non convenit ab ullo finiri, sed cuncta finire.
Postremo Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, inquirit id de quo et ante prætactum est, an scilicet Deus posset Petrum damnare et Judam salvare.5 Videtur quod sic, quoniam super illud in Genesi, Non potero facere quidquam donec ingrediaris, loquitur Augustinus in Dei persona :6 Non possum de justitia, sed de potentia. Quo constat quod multa possit Deus de potentia, quæ non potest de justitia. Item, Deus potest utrumque ad vitam hanc revocare, in qua possent mereri ac demereri. — Sed contra, Deus non potest suæ justitiæ derogare, aut suæ misericordiæ contraire, nec contra suam sententiam aliquid agere, nec suum propositum immutare, atque ut ait Apostolus, se ipsum negare non potest : quod totum fieret, si justum jam glorificatum damnaret vel ad statum reduceret viatorum, impiumque damnatum salvaret, præsertim quum in
Genesi Abraham dicat ad Dominum :7 Numquid perdes justum cum impio? Non est hoc tuum qui judicas omnem terram; nequaquam facies hanc rem.
Respondemus, quod aliqui sunt simpliciter condemnati per definitivam sententiam, utpote valde mali, et aliqui sunt absolute salvati, ut valde boni; et hi revocari non possunt : unde nec Petrus revocari potest salva confirmatione ipsius. Alii sunt mediocriter boni aut mali, qui non sunt absolute irrevocabiliterque salvati seu condemnati : ut Trajanus, qui resuscitatus fuit et revocatus ad statum vitæ præsentis S. Gregorii precibus, multique alii qui Sanctorum precibus revocati leguntur. De talibus dicimus, quod Deus potest taliter bonos damnare, et taliter malos salvare. — Insuper de sua potentia pure absolute considerata potest Petrum damnare, habito respectu ad naturalem Petri potentiam, qua potuit peccare et non peccare. — Hæc Antisiodorensis.
Cujus verba sunt sane intelligenda, sicut quod ait : Alii sunt mediocriter boni aut mediocriter mali, qui non sunt absolute damnati aut salvati. Quod non est intelligendum quasi mediocriter boni et mediocriter mali, communiter regulariterque loquendo, non damnentur absolute neque salventur, nisi forsitan dicere velit, quod ad tempus in purgatorio detineantur. Verum omnis homo in caritate decedens salvatur, sic tamen quasi per ignem, si quid cremabile secum detulerit. Qui vero extra caritatem emigrat, damnatur, regulariter communiterque loquendo. Nihilo minus omnipotens Deus omnium præscius, quorumdam finalem suspendit sententiam ac definitivum judicium, sicut et Trajani : de quo sunt diversæ opiniones qualiter ab inferni pœnis sit liberatus, prout in legenda sancti continetur Gregorii.
Footnotes
Chapter 251 of 271