Skip to the text

Quæstio 2

Secundo hic principaliter quæritur, An Deus omnipotens possit producere aliquod infinitum magnitudine aut multitudine.1

Quod sic videtur. Primo, quia de ratione quantitatis continuæ est aliquam extensionem habere : ergo quo aliquid grandius est atque extensius, eo plus sibi convenit ratio quantitatis : corpori ergo infinito maxime competit. — Secundo, quidquid contradictionem non implicat, Deo possibile est : sed esse corpus mole infinitum, non implicat.

Similiter quod esse valeat multitudo actu infinita, sic persuadetur : Species rerum, saltem generabilium et corruptibilium, communicabiles sunt individuis infinitis; continuum quoque divisibile est in partes infinitas. Hujusmodi ergo potentiæ possunt ad actum reduci, et inconveniens nullum sequetur. — Item, infinitæ sunt species figurarum et numerorum. Rursus, secundum Avicennam et Algazelem, in his quæ non sunt essentialiter subordinata, nil prohibet esse multitudinem actualiter infinitam.

Ad hæc duo Bonaventura una responsione respondet : Infinitum actu Deus nec facit nec facere potest, quia nec convenit sibi nec creaturæ. Sibi, inquam, non convenit, quia quum sit summe bonus, non potest facere nisi bonum : ergo non nisi rem ad se ordinatam. Quumque ordo præsupponat numerum, et numerus mensuram, quia non ordinantur ad aliquid nisi numerata, nec numerantur nisi limitata; ideo necesse fuit omnia fieri in numero, pondere et mensura.2 Nec etiam convenit creaturæ, de cujus ratione est habere esse participatum, contractatum et limitatum : alias esset purus actus. Et sicut una non potest esse infinita magnitudine aut perfectione, ita nec multæ numero : quia necesse est illas plures ad unam creaturam reduci; sed infinita ad finitum reduci, est impossibile. Quod autem necessario reducantur ad unum, patet : quia necesse est ponere ordinationem in creaturis non tantum ad Deum, sed etiam ad se invicem. — Si autem objiciatur, quod Deus debeat infinitatem suam demonstrare producendo infinitum effectum : dicendum, quod nec decet neque possibile est, effectum Creatori æquari; manifestat tamen Deus infinitatem prout creatura capere potest. Quum enim divina potentia dicatur infinita, hoc est tripliciter, videlicet, interminabilitate durationis, immensitate vigoris, generalitate et numerositate suorum effectum. Primum manifestatur per infinitum duratione, quod est finitum actu, infinitum potentia. Secundum manifestatur per creationem ex nihilo, ubi est infinita distantia inter terminum a quo et ad quem, propter omnimodam improportionem ipsius non esse ad esse. Tertium manifestatur in tot effectuum productione, ita quod semper possit ad innumerabiliter plura. Hæc Bonaventura.

Porro Thomas in Scripto quæstiones istas non movet, sed in prima parte Summæ, septima quæstione. Atque ad primam, videlicet, an Deus facere queat infinitum actu secundum magnitudinem, respondet quod aliud est esse infinitum secundum essentiam, et secundum magnitudinem.3 Dato enim quod esset aliquod corpus magnitudine infinitum, ut ignis aut aer, tamen essentia ejus esset ad certam speciem determinata, et per consequens ipsum esset secundum essentiam suam finitum. — Concesso itaque quod nulla creatura sit infinita secundum essentiam, adhuc restat inquirere, an aliqua sit aut esse possit secundum magnitudinem infinita. Sciendum ergo quod corpus quod est magnitudo perfecta, dupliciter sumitur, utpote : mathematice, prout in eo quantitas sola attenditur; et item naturaliter seu physice, prout in eo considerantur forma atque materia. Quod autem corpus naturale nequeat esse magnitudine infinitum, constat ex hoc quod ad formam ejus substantialem sequatur quantitas determinata in majus et in minus, sicut ait Philosophus : Omnium natura constantium certa est mensura et ratio magnitudinis. De corpore vero mathematico est eadem ratio. Quum enim non posset esse nisi sub aliqua forma, forma autem quanti in quantum hujusmodi, sit figura; oporteret quod aliquam haberet figuram: ergo esset finitum, quia figura est, quæ termino vel terminis clauditur.

Ad secundum, videlicet, an possibile sit esse multa infinita secundum actum, respondet:4 Circa hoc fuit duplex opinio. Avicenna namque et Algazel dixerunt, quod impossibile est multitudinem actu infinitam esse per se, non autem per accidens. Dicitur enim multitudo esse infinita per se, quando infinita multitudo requiritur ad hoc quod aliquid sit: et hoc impossibile est, quoniam oporteret quod productio alijujus dependeret ex infinitis; et sic nunquam compleretur, quoniam infinita non pertranseuntur. Per accidens vero dicitur multitudo infinita, quando non requiritur ad aliquid infinitas multitudinis, sed accidit sic esse. — Hæc autem opinio stare non potest, quoniam omnem multitudinem oportet esse in aliqua multitudinis specie. Species autem multitudinis sunt secundum species numerorum. Sed nulla est species numeri infinita, quoniam quilibet numerus est multitudo mensurata per unum. Præterea, omne creatum est sub aliqua certa intentione creantis, qui non in vanum aliquid operatur: idcirco oportet sub certo numero creata omnia comprehendi. Verumtamen esse multitudinem infinitam in potentia, possibile est. — Hæc Thomas in Summa.

Insuper de his diffuse scribit Richardus, et quamvis in conclusione concordet cum Thoma et Bonaventura, non tamen in mediis, quia apparet ei quod motiva illorum insufficientia sint. Quamvis enim, ut ait, naturam corporis ac formæ substantialis sequatur quantitas determinata, et hoc per naturam; ex hoc tamen non sequitur quin supernaturaliter possit ei indeterminata et infinita quantitas copulari, præsertim quum Deus possit facere dimensiones a substantia separatas, ut in Sacramento patet altaris. Motivum quoque quorumdam sic arguentium, Omne corpus oportet esse aliquid ad superficiem terminatum, insufficiens arbitratur: quoniam

Avicenna secundo Metaphysicæ suæ testatur, quod corpus ex eo quod corpus, non est necesse superficiem habere, sed ex eo quod finitum est. — Itaque Richardus propositum probat sic: Essentia creaturæ dicit quid indifferens ad fore aut non fore in effectu: idcirco dum fit, determinate contrahitur ad alteram partem, et ita finitur. Hæc Richardus.

Verum hæc ratio ejus videtur rationibus Thomæ ac Bonaventuræ infirmior esse. Posset enim quis dicere: Verum est quod dum fit, contrahitur ad esse actualis existentiæ, non tamen ad quantitatem determinatam, quum esse tam communiter sumptum, minus requirat quantitatem limitatam quam forma substantialis cujuslibet rei compositæ. Imo quum dicat Averoes, Sicut res differunt suis figuris, ita et suis formis specificis; videtur directe repugnare naturæ rei corporeæ habere magnitudinem infinitam.

Durandus quoque hic multa inducit, et opinionem illam Avicennæ et Algazelis de infinito secundum multitudinem, dicit probablem esse, se quoque interdum esse sic opinatum. Primo, quoniam Deus potest tot animas rationales simul producere, quot successive. Ergo potest simul infinitas creare: quia quacumque finita multitudine animarum assignata, potest Deus successive plures producere, imo et plures produceret, si generatio in perpetuum perduraret, quod Deo possibile est. Item, Deus potest simul tot animas condere quot possunt naturam animæ participare: quæ essent necessario infinitæ; alioqui ultra multitudinem animarum finitam non posset unam aut duas plures creare. — Hæc Durandus prolixe prosequitur. Nihilo minus tandem ab illa resilit opinione, et prætactæ Catholicorum positioni consentit, et argumenta hæc solvit. De infinito autem secundum magnitudinem, an fieri queat, non scribit.

Hæc breviter tetigisse sufficiat, ut vitetur prolixitas, et studiosis detur diligenteris inquisitionis occasio.

Footnotes

  1. II Tim. u, 13. ↩

  2. Sap. XI, 21. ↩

  3. art. 3. ↩

  4. art. 4. ↩

Chapter 252 of 271