Skip to the text

Quæstio 3

Amplius quæritur, An Deus agat de necessitate naturæ aut justitiæ.

De qua quæstione jam sparsim introducta sunt multa; estque ostensum, quod Deus gloriosus et adorandus omnia intellectualiter ac libere operatur, atque totius ordinis rerum est causa:1 idcirco non operatur ad extra de necessitate naturæ.

Unde ad hoc Thomas respondet: Omne quod est ex necessitate naturæ, est intentum et ordinatum ad finem, aut non. Si non est intentum nec taliter ordinatum, tunc est a casu, quum casus sit causa agens præter intentionem. Sic autem Deus non agit: quia sic omnia casualiter fierent, quum tamen videamus quod naturalia regulariter agunt propter finem, quem constat eis ab auctore naturæ præfixum, a quo et inclinatio naturalis ipsis impressa est ad proprios fines. Deus igitur agit non ex necessitate naturæ, sed ex fonte sapientiæ suæ, qua cuncta ordinate et sapienter produxit liberrima voluntate.

Præterea, Deum agere ex necessitate justitiæ, uno modo sic potest intelligi, quod ex sua justitia determinetur ad unum aliquod faciendum, ita quod aliud facere non possit. Et ita non agit ex necessitate justitiæ: quia dum tota determinatio operis est ex parte operantis, in ipso operante est determinare hoc aut illud; quum vero opus ex se determinatum est, non est ultra in operante an illud sit bonum vel malum: quemadmodum in actibus humanis aliquid est indifferens, quod ex parte hominis sic fieri potest ut sit virtuosum aut etiam vitiosum; aliquid vero ex sua ratione seu forma est vitiosum, sicut mentiri, ideo bene fieri nequit. Quidquid autem in rebus creatis bonum aut justum est, totum est ex voluntate Dei sic ordinante et instituente. Idcirco ex necessitate justitiæ non facit hoc ita, quin et aliud facere posset: quoniam modum ordinis quem circa hoc ponit, etiam circa aliud ponere posset. Nam sicut scientia sua est causa omnis veri creati, sic justa sua voluntas est causa omnis justi creati. Unde si aliud faceret, justum foret, et ipse injustus non esset. — Hinc si quæstio ita intelligatur, quod nihil possit agi aut fieri a Deo quod non esset justum si fieret ab eo; sic verum est quod agit de necessitate justitiæ: quod libertati et voluntati nequaquam repugnat. Unde Deus dicitur non posse injustitiam facere, non propter contrarietatem suæ justitiæ ad suam potentiam, sed propter incompossibilitatem injustitiæ cum sua voluntate: quia hæc duo incompossibilia sunt, quod Deus aliquid faciat, et quod illud injustum sit. — Interdum quoque justitia Dei vocatur condecentia suæ bonitatis: contra quam nec agere potest. — Hæc Thomas in Scripto.

Hinc ait Albertus, quod Deus non potest aliquid facere contra justitiam nec præter justitiam, quæ est condecentia, nec injuste: quia hoc poneret indecentiam et honestatem in Deo.

Ægidius demum hic scribit: Secundum B. Dionysium quarto de Divinis nominibus, quatuor actus Deo conveniunt, ex quibus probatur quod suæ voluntatis arbitrio agit. Primo, quoniam omnia in esse producit. Secundo, quia cuncta conservat. Tertio, quia sapientialiter cuncta producit. Quarto, quoniam universa ad se ordinate reducit. Agens autem naturale movet motum, et est determinatum ad unum, et impetu quodam naturæ magis quam ex præcognitione fertur in actum. Deus autem est agens immobile, nec determinatur ad unum, sed causa est omnium, et ex ideali ratione suorum agit effectuum, universa etiam ordinat in se ipsum tanquam in summum et ultimum finem: ideo non movetur a quoquam, nec aliunde ei finis præfigitur. Hinc universorum finem ipse considerat.2 Hæc Ægidius.

Durandus item hic loquitur: Deum agere ex necessitate naturæ intelligi potest dupliciter, secundum duo in quibus differt agens naturale ab agente per artem aut a proposito. Unum est, quod agens per artem, præcognoscit quod agit; agens vero per naturam, non. Aliud est, quod agens per naturam, quantum est de se, non potest non agere; agens autem per artem et a proposito, libere operatur, et potest non agere. Certumque est quod Deus non agit de necessitate naturæ primo modo, quoniam quidquid operatur, prænoscit. Si autem intelligatur quæstio modo secundo, videlicet, an Deus producat res de necessitate naturæ, non quidem absque præcognitione atque volitione, sed quia ex necessitate vult eas producere, nec potest non velle hoc; sic intellexerunt philosophi quidam Deum de necessitate producere alia, ita quod non solum propriam bonitatem, sed et alia velit de necessitate. Hoc autem nec fidei concordat, nec rationi: quoniam bonitas Dei est quasi finis ei. Quum autem finis perfecte et prompte potest haberi sine mediis, tunc media non appetuntur nec expetuntur de necessitate. Deus autem ad suæ bonitatis plenissimam possessionem et fruitionem, rebus creatis non indiget: idcirco de necessitate eas non vult. Hæc Durandus.

Insuper quæritur hic, An Deus omnipotentiam suam valeat creaturæ alicui communicare.

Ad quod Thomas respondet: Virtus seu potentia essentiam rei semper consequitur. Hinc impossibile est ut finitæ essentiæ insit aut conveniat infinita potentia. Ideo sicut impossibile est creatam essentiam exsistere infinitam, sic impossibile est ei omnipotentiam convenire. — Et si objiciatur, quod sapientia, bonitas, potentia, et consimilia Dei attributa, creaturis communicantur, ergo et omnipotentia; respondendum, quod perfectiones Dei non sunt communicabiles creaturis secundum eminentiam et plenitudinem qua Creatori conveniunt: ideo omne nomen quod divinam designat perfectionem absolute, specialem modum non concernendo, est communicabile creaturis; quæ autem designant eminentiæ modum quo perfectio est in Deo, creaturis non competunt nec communicabilia sunt, ut esse summum bonum, esse primam veritatem, aut esse omnipotentem. Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus: Sicut nulli (inquiens) creaturæ potest communicari divina essentia, ita nec divina omnipotentia, triplici ratione. Primo, quoniam omnipotentia habet causalitatis universalitatem, creatura autem solum habere potest causalitatem particularem: alias posset esse causa sui ipsius, quum contineatur sub objecto omnipotentiæ, quod est ens producibile. Secundo, habet omnipotentia efficaciæ infinitatem, creatura autem necessarie est finita in esse et posse. Tertio, habet sufficientiam, creatura vero semper innititur Creatori et indiget influentiis ejus. Hæc Petrus.

Hinc ait Ægidius: Omnipotentia creaturis repugnat, quoniam virtus ex hoc dicitur infinita sive omnipotens, quoniam in materia non est recepta, neque ad genus differentiamque contracta, et quoniam alteri virtuti non innititur in agendo. Et quamvis primum horum conveniat quibusdam creatis potentiis, secundum tamen et tertium repugnant conditioni et proprietati omnis creaturæ. Hæc Ægidius. — Idem Durandus.

Postremo hic quæritur, An Deus aliquid possit de sua potentia absoluta, quod non potest de potentia ordinata.

Ad hoc respondet Richardus: Si Deus dicatur posse de potentia ordinata quod se facturum proposuit rationabiliterque disposuit, sic aliqua potest de potentia absoluta, quæ non potest de potentia ordinata: quoniam absolute potest quidquid contradictionem non implicat. Si vero dicatur posse de potentia ordinata id quod se facturum proposuit atque disposuit, vel quod se facturum potest velle ac sapienter disponere; sic nihil potest de potentia absoluta, quod non possit de potentia ordinata : quia nil facere potest nisi quod potest velle et disponere se facturum. Quidam vero dixerunt Deum id posse de potentia absoluta, quod facere posset si vellet, quamvis non posset velle id facere; sed prima responsio securior mihi videtur. Hæc Richardus.

Albertus autem per potentiam ordinatam intelligit potentiam ad ordinem sapientiæ relatam, sicque dicit, quod Deus non potest damnare Petrum neque salvare Judam, quamvis hoc possit de potentia absoluta. Hanc tamen quæstionem nominat curiosam.

Ad quam Bonaventura respondens : Quidam, inquit, distinguunt hic, dicentes quod Deus potest salvare Judam et damnare Petrum de potentia absoluta, non de potentia ordinata. Verum ista distinctio non videtur sufficiens, quia Deus nil potest nisi quod potest ordinate. Posse enim inordinate, est non posse : sicut posse peccare. Aliqui vero dicunt, quod potest salvare Judam, quia miseratio Dei est super omnia opera ejus, et hoc esset superabundantis misericordiæ;3 sed non potest damnare Petrum, quia hoc esset crudelitatis. Quibus objicitur, quod sicut Deus est summe misericors, ita et summe justus : ideo sicut non potest facere contra suam misericordiam, ita nec contra suam justitiam. Hinc alii dicunt, quod Deus nullum illorum potest. Sed quis audeat dicere, quod Deus non possit exhibere uni damnato quod exhibuit alteri, vel non potuerit disponere de uno quod disposuit de altero? — Idcirco dicendum, quod loquendo de Petro et Juda salvis eorum meritis, non potest Judam salvare nec Petrum damnare. Utrumque vero potest non salvis meritis eorumdem : quoniam posset Judæ gratiam dare, et sic ejus peccata auferre; sic et Petro gratiam liberaliter datam posset auferre, quo facto peccaret. Hæc Bonaventura.

Hæc autem solutio videtur majori difficultate mentem involvere. Quomodo enim Petro confirmato in bono posset gratiam gloriamque juste et pie collatam, sine ipsius prævia culpa auferre? Rursus, quomodo posset reprobo et præscito, et jam definitive damnato, gratiam et salutem impendere, quum non possit contra id quod decrevit peragere? — Hoc quoque circa illam objectionem Bonaventuræ sciendum, quod doctores potentiam Dei dividentes in potentiam absolutam et ordinatam, per potentiam absolutam non intelligunt potentiam inordinatam, prout illa præsupponit objectio, sed potius potentiam Dei secundum suam infinitam et incoarctabilem potestatem et vigorositatem consideratam. Et si Deus de tali potentia aliquid operaretur, illud non esset inordinatum : imo eo ipso quo fieret a Deo, esset bonum, decens et ordinatum, dicente Apostolo, Quæ a Deo sunt, ordinata sunt.4 Verumtamen non esset ordinatum secundum ordinem justitiæ aut condecentiæ vel sapientiæ a Deo altissimo jam institutum, rebusque inditum et consuetum, sed juxta alium ordinem divinæ et abyssalis sapientiæ increatæ et infinitæ nobis prorsus ignotum, prout hoc in præcedenti distinctione in verbis Henrici aliqualiter est prætactum. p. 569 A'.

Footnotes

  1. Cf. t. XIX, pag. 381, C et s.; 383, A et s., etc. ↩

  2. Job xxviii, 3. ↩

  3. Ps.CXLIV,9. ↩

  4. Rom.xiii,1. ↩

Chapter 253 of 271