Skip to the text

Distinctio 43

A. Opinio quorumdam, dicentium Deum nil posse nisi quod facit.

QUIDAM tamen de suo sensu gloriantes, Dei potentiam sub mensura coarctare conati sunt. Quum enim dicunt, Hucusque potest Deus, et non amplius : quid hoc est aliud quam ejus potentiam, quæ infinita est, concludere et restringere ad mensuram? Aiunt enim : Non potest Deus aliud facere quam facit, nec melius facere id quod facit, nec aliquid prætermittere de his quæ facit. — Istamque pravam suam opinionem verisimilibus argumentis causisque commenticiis necnon et sacrarum auctoritatum testimoniis munire conantur, dicentes : Non potest Deus facere nisi quod bonum et justum est fieri. Non est autem justum et bonum fieri ab eo nisi quod facit. Si enim aliud justum est et bonum eum facere quam facit, non ergo facit omne quod justum est et bonum eum facere : sed quis audeat hoc dicere ?

B. Secunda ratio.

Addunt etiam : Non potest facere nisi quod justitia ejus exigit; sed non exigit ejus justitia ut faciat nisi quod facit : non ergo potest facere nisi quod facit. Eademque justitia exigit ut id non faciat quod non facit : non autem potest facere contra justitiam suam. Non ergo potest aliquid eorum facere quæ dimittit.

C. Responsio ad prius dictum.

His autem respondemus, duplicem verborum intelligentiam aperientes, et ab eis involuta evolventes, sic : Non potest Deus facere nisi quod bonum est et justum, id est, non potest facere nisi illud quod si faceret, bonum et justum esset; verum est. Sed multa potest facere quæ non bona sunt nec justa : quia nec sunt nec erunt, nec bene fiunt nec fient, quia nunquam fient. — Item quod secundo propositum fuit, Non potest facere nisi quod justitia sua exigit, et non potest id facere quod justitia sua exigit ut non fiat : dicimus, quia exactionis verbum de Deo congrue non dicitur, nec proprie accipitur; et in illis locutionibus duplex est sensus. Si enim intelligas : Non potest facere nisi quod sua justitia exigit, id est, nisi quod voluntas sua justa vult; falsum dicis. Justitia enim Dei, ipsius æquissima voluntas accipitur; qualiter accipit Augustinus, illa verba Domini in Genesi loquentis ad Lot, Non possum quidquam facere donec illo introeas, exponens : Non posse (inquit) se dixit, quod sine dubio poterat per potentiam, sed non poterat per

Aug. contra Gaudentium, lib. 1, n. 35.

Gen. xix, 22. justitiam, quasi poterat quidem, sed non volebat; et illa voluntas justa erat. Si vero per hæc verba intelligas eum non posse facere nisi illud quod si fieret, justitiæ ejus conveniret; verum dicis. Similiter distingue illud: Non potest facere quod sua justitia exigit ut non faciat, id est, non potest facere id quod ipse, qui est summa justitia, non vult facere; falsum est. Si autem his verbis intelligas eum non posse facere id quod justitiæ ejus convenire non potest, verum dicis.

D. Tertia illorum ratio.

Addunt quoque et alia, dicentes: Non potest Deus facere nisi quod debet. Non autem debet facere nisi quod facit: si enim debet alia facere, non ergo facit omne quod debet. Si vero facit omne quod debet, nec potest facere nisi quod debet, non ergo potest facere nisi quod facit. Item, aut debet dittere quod dimittit, ne faciat, aut non debet. Si non debet, non recte dimittit; si vero debet dittere, ergo non debet facere; si autem non debet, nec decet nec oportet eum facere; et si non decet nec oportet eum facere, ergo non potest facere. Non ergo potest facere nisi quod facit; nec potest illud dittere quod facit, quin faciat: quia debet illud facere, et quod debet facere, non potest illud dittere. — Sed, ut mihi videtur, hoc verbum, debet, venenum habet: multiplicem enim et involutam continet intelligentiam. Nec Deo proprie competit, qui non est debitor nobis, nisi forte ex promisso; nos vero ei debitores sumus ex commisso. Ut autem venenum evacuetur, distingue verbi sensum. Non potest Deus facere nisi quod debet, id est, nisi quod vult; falsum est: sic enim potest ipse dici debere aliquid, quia vult illud. Si autem dicatur, Non potest nisi quod debet, id est, non potest nisi illud quod si faceret, ei bene conveniret; verum est.

Addunt quoque illi, dicentes: Nihil facit aut dimittit nisi optima et rationabili causa, licet nobis occulta sit, secundum quam oportet eum facere aut dittere quæ facit vel dimittit. Ratio enim penes eum est qua illa facit et illa dimittit: quæ ratio æterna est et semper manens, præter quam non potest aliquid facere vel dittere. Illa ergo manente, non potest quod facit dittere, nec quod dimittit facere: et ita non potest facere nisi quod facit. — Et ad hoc respondemus, ambiguitatem locutionis determinantes. Quum enim dicitur, Ratio vel causa optima penes Deum est qua facit cuncta quæ facit, et dimittit ea quæ dimittit; verum quidem est: quia in eo voluntas est æquissima et rectissima, qua facit et dimittit quæ vult; contra quam facere non potest, nec præter eam facere potest. Nec utique contra eam faceret nec præter eam, si ea quæ facit ditteret, vel quæ dimittit faceret; sed eadem manente ratione et causa, alia potuit facere et ista dittere. Licet ergo ratio sit penes eum qua alia facit et alia dimittit, potest tamen secundum eamdem rationem et dittere quæ facit, et facere quæ dimittit.

Ipsi etiam addunt: Ratio est eum facere quæ facit, et non alia, et non potest facere nisi quod ratio est eum facere: et ita non potest facere nisi quod facit.

Item, ratio est eum dimittere quod dimittit, et non potest non dimittere quod ratio est eum dimittere : et ita non potest non dimittere quod dimittit. — Et ad hoc dicimus, locutiones ambiguas esse, et ideo determinandas. Si enim quum dicitur, Non potest facere nisi quod ratio est eum facere, intelligas eum non posse facere nisi ea quæ rationabilia sunt, et ea quæ si fierent, rationabilia essent; verus est sensus. Si autem intelligas eum non posse facere alia rationabilia et bona nisi ea quæ vult et facit; falsus est intellectus.

Item aliud adjungunt, dicentes : Si potest Deus aliud facere quam facit, potest ergo facere quod non præscivit; et si potest facere quod non præscivit, potest sine præscientia operari : quia omne quod facturum se præscivit, facit, nec facit aliquid quod non præscivit. Quod si præter scientiam ejus aliquid fieri impossibile est, omne ergo quod præscitum est, fieri necesse est : ergo aliud fieri quam fit, nulla ratione possibile est. Ergo non potest a Deo fieri nisi quod fit. — Hæc autem quæstio de præscientia, facile determinari potest per ea quæ superius dicta sunt, quum de præscientia ageretur.

E. Auctoritatibus utuntur in assertionem suæ opinionis.

Aug. de Symbolo ad Catech. n. 2.

Id. Confession. lib. VII, n. 6.

His autem illi scrutatores, qui defecerunt scrutantes scrutinia, Sanctorum annecunt testimonia.1 Dicit enim Augustinus in libro de Symbolo : Hoc solum non potest Deus quod non vult. Per quod videtur non posse facere aliquid nisi quod vult; sed non vult nisi quod facit : et ita videtur non posse nisi quod facit. Illud autem ita intelligendum est : Id solum non potest Deus quod non vult, scilicet se posse. — Idem in septimo libro Confessionum, ad Deum loquens, ait : Nec cogeris invitus ad aliquid : quia voluntas tua non est major quam potentia; esset autem major, si te ipso tu ipse major esses. Ex hoc videtur, quod Deus non possit plura quam vult, sicut non vult plura quam potest. Sicut enim voluntas non est major potentia, ita nec potentia major est voluntate. Ideoque sicut plura non vult quam potest, ita eum non plura posse quam velle dicunt. Sed ad hoc dicimus, quia nec voluntas potentia, nec potentia voluntate major est : quia una et eadem res est potentia et voluntas, scilicet ipse Deus, qui esset major se ipso, si voluntas major esset potentia, vel potentia voluntate. Nec hac auctoritate negatur Deum plura posse quam velle, quia plura sunt subjecta ejus potentiæ quam voluntati. Fateamur itaque, Deum plura posse facere quæ non vult, et posse dimittere quæ facit.

Aug. Enchirid. c. 95.

Quod ut certius firmiusque teneatur, Scripturæ testimoniis asseramus, Deum plura posse facere quam faciat. Veritas ipsa, secundum Matthæum, ait : An puta quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum ?2 Ex quibus verbis patenter innuitur, quia et Filius poterat rogare quod non rogabat, et Pater exhibere quod non exhibebat. Uterque ergo poterat facere quod non faciebat. Augustinus etiam in Enchiridio ait : Omnipotentis voluntas multa potest facere quæ non vult nec facit. Potuit enim facere ut duodecim legiones angelorum pugnarent contra illos qui Christum ceperunt. Item in eodem: Cur apud quosdam non factæ sunt virtutes, quæ si factæ fuissent, egissent illi homines pœnitentiam, et factæ sunt apud eos qui non erant credituri?3

Tunc non latebit quod nunc latet. Nec utique injuste Deus noluit salvos fieri, quum possent salvi esse si vellent. Tunc in clarissima sapientiæ luce videbitur, quod nunc piorum fides habet antequam manifesta cognitione videatur, quam certa et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei, quæ multa possit et non velit, nihil autem quod non possit velit. Idem in libro de Natura et gratia:4 Dominus Lazarum suscitavit in corpore. Numquid dicendum est, Non potuit Judam suscitare in mente? Potuit quidem, sed noluit. His auctoritatibus aliisque multis aperte docetur, quod Deus multa possit facere quæ non vult.5 — Quod etiam ratione probari potest. Non enim vult Deus omnes homines justificare, et tamen quis dubitat eum posse?

Potest ergo Deus aliud facere quam facit: et tamen si aliud faceret, alius ipse non esset. Et potest aliud velle quam vult: et tamen ejus voluntas nec alia nec nova nec mutabilis aliquo modo potest esse. Quod etsi possit velle quod nunquam voluit, non tamen noviter nec nova voluntate, sed sempiterna tantum voluntate velle potest. Potest enim velle quod ab æterno potest voluisse: habet enim potentiam volendi et nunc et ab æterno, quod tamen nec modo vult, nec ab æterno voluit.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ TERTIÆ

HIC Magister opinionem narrat quorumdam erroneam, qui dixerunt Deum non posse facere nisi ea quæ facit, nec potuisse fecisse nisi quæ fecit, nec posse facere in futurum nisi quæ facturus est, nec posse omittere ea quæ facit: et sic miseri isti libertati ac dominationi, omnipotentiæ quoque seu potius infinitæ potentiæ supergloriosissimi Dei, multipliciter derogabant. Quorum motiva et persuasiones ponuntur in littera ac solvuntur. Alexander vero plenissime ponit ea, discutit, solvit atque confutat.

Footnotes

  1. Ps. LXIII, 7. ↩

  2. Matth. XXVI, 53. ↩

  3. Aug. Enchi-rid. c. 95. ↩

  4. Id. de Natura et grat. n. 8. ↩

  5. Joann. XI, 43. ↩

Chapter 250 of 271