Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum Deus possit aut potuerit creaturas facere meliores aut meliori modo quam fecit.

Quod sic videtur. Primo, quoniam infinita est potentia ejus, et non terminatur ad aliquid : ergo tam in naturalibus quam in gratuitis, in substantialibus et accidentalibus, potuit creata facere meliora, sed et modo meliori; ita quod impossibilia essent. — Rursus, quod creaturæ, præsertim rationales, per studium et laborem successive adipiscuntur, Deus eis potuit concreare, et sic meliores fuissent effectæ. — Tertio, potuit creaturis conferre ut ab exordio generationis essent perfectæ consolidationis ad ambulandum et prolificandum. — Quarto, decor atque perfectio ordinis universi in speciebus et coordinazione earum consistit; potuit autem producere species rerum in ascendendo multo plures quam condidit, et sic universum esset perfectius. — Quinto, mundus secundum certissimam fidei veritatem innovabitur, et tunc meliorabitur valde.

In oppositum est, quia divinus Dionysius libro de Divinis nominibus : Optimi, inquit, est optima adducere. Et simile est

Ad hoc Alexander respondet : Concedendum est indistincte, quod Deus potuit res facere meliores quam fecit. Sed an res potuerunt fieri meliores quam factæ sunt, distinguendum est : quia res considerari possunt secundum se, et sic quælibet res potuit melior fieri. Secundo, considerari possunt per respectum et ordinem ad universum : sicque fieri nequeunt meliores quantum est de potentia rei factæ; sed quantum est de potentia facientis, fieri possent meliores. Hinc Hugo : Omne quod fecit Deus, melius esse potest, si tamen velit Deus; ideo non in se sed in Deo hoc potest. — Quumque inquiritur, an universum potuit melius fieri : dicendum, quod contingit loqui de universitate simpliciter, vel de hac universitate; item contingit loqui de universitate secundum rationem, et secundum rem. Loquendo de universitate secundum rationem sive simpliciter, sic non potest intelligi aliquod bonum extra universitatem; sed loquendo secundum rem, seu de hac universitate, potest aliquod bonum extra universitatem intelligi, potestque universitas melior fieri in toto atque in partibus suis.

Si vero quæratur, an res potuerunt modo fieri meliori; dicendum, quod melior modus intelligi potest ex parte facientis, videlicet Dei creantis : et sic non potest

Deus facere meliori modo, id est, meliori sapientia, meliori bonitate, meliori potentia, quum ipse sit sapientia, bonitas et potentia sua. Si vero modus intelligatur ex parte rei factæ, potest Deus meliori facere modo, hoc est, ut res sit facta in modo meliori, seu melius habens. — Si autem objiciatur, quod Hugo in suis ait Sententiis: Quidquid facit Deus, si melius facere potest quam facit, in hoc ipse non bene facit quod non optime facit quod facit. Facere quippe et nolle melius facere, est facienti male efficere: quod bona mens de Deo dici non sustinet. Ergo non potest aliquid facere melius, nec modo meliori quam facit. Respondendum, quod verba Hugonis locum habent quando agens operatur ex debito; Deus autem nulli est debitor. Deus quoque optime operatur quantum est ex parte sui, quamvis non ex parte creaturæ. Hæc Alexander.

Porro Antisiodorensis in Summa sua, primo libro, respondet: Nonnulli dicunt, quod si adverbium melius determinat verbum facit in ordine ad suppositum seu rem nominativi, non potest Deus aliquid melius facere, quum omnia operetur ratione æterna et exemplari, nec meliori ratione facere potest. Si vero determinet factionem ad rem accusativi, facere potest melius, id est rem meliorem. Unde secundum Augustinum, Deus facere potuit hominem ita, ut homo peccare non posset. — Sed his objici potest, quia si propositio illa est vera prout adverbium hoc, melius, determinat rem nominativi, vel hoc est habendo respectum ad effectum, vel non.

Si non habendo respectum ad effectum, nequaquam determinat verbum hoc, facit. Si ergo ly melius habet respectum ad verbum, sequitur quod Deus optime facit quidquid facit in quantum facit: ergo propositio illa est vera, sive ly melius referatur ad nominativum, puta ad Deum, sive ad accusativum, scilicet ad rem. Quod concedimus. Nec sequitur, Deus potest rem facere meliorem, ergo potest melius facere: sicut non sequitur, Deus potest mutabilia prævidere, ergo potest mutabiliter prævidere. Dicimus ergo, quod homo optime est creatus in statu et ordine in quo est creatus, hoc est in libero arbitrio. Unde loquitur Augustinus, quod Deus judicavit homines meliores, si deliberative ei servirent. Quamvis enim unum solum sit optimum absolute loquendo, tamen comparatis omnibus rebus ad Deum prout ab ipso fiunt et ordinantur, quodlibet optimum est non simpliciter, sed in genere et ordine suo. Propterea scriptum est:

B Vidit Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona.1 Circa quod asserit Augustinus: Unumquodque per se bonum, sed in universalitate valde sunt bona. — Si præterea objiciatur, Deus non potest facere nisi quod debet; dicendum, quod verbum hoc, debet, non convenit proprie Deo, nec Deus nobis proprie obligatur, quum ejus promissiones non sint nisi suæ bonitatis et liberalitatis declarationes. Hæc Antisiodorensis. Cujus responsio videtur dissentire ab Alexandro.

C Albertus vero respondet: Quæstio quærens de bonitate singularum rerum in se, dupliciter potest intelligi: uno modo, de bonitate rerum quæ sunt in se, in propriis naturis generibusque suppositæ; alio modo, de rebus exsistentibus in Creatoris potentia tantum. Si primo modo, adhuc dupliciter potest intelligi: primo, de bonitate pertinente ad esse rei substantiale; secundo, de bonitate accidentali. Primo modo, sic nulla res potuit melior fieri quam est facta: quoniam naturalis capacitas rerum juxta earum essentialia principia determinata est, nec in principiis essentialibus aliquid melius fieri potest in natura et specie quam fit. Si autem intelligatur secundo modo, videlicet de bonitate et entitate accidentali, dico quod potuit melius fieri seu pejus, secundum quod res quotidie in melius deteriusque mutantur. Si vero quæstio intelligatur solum de rebus in potentia Creatoris suppositis, dico quod possint melius et minus bene fieri in utroque esse, videlicet substantiali et accidentali, juxta Creatoris voluntatem; sicque sumit Magister in littera. — Naturalem demum capacitatem rebus contulit Deus, sed non tribuit maximam quam potuit. Et si quæratur quare, dico quod ex sapientia sua disposuit non dare majorem; et cur hoc, ego ignoro, non Deus.

At vero dum quæritur, an Deus potuit universum facere melius; respondendum, quod universitas potest tripliciter considerari: primo, ut supposita in esse; secundo, ut supposita in potentia Creatoris; tertio, ut in quibusdam supposita in esse, atque in aliis posita esse in potentia efficiens dumtaxat. Si supponatur in esse, sic apparet mihi, quod in rebus quæ sunt, nunquam poterat melior fieri harmonia naturalis quam facta est quantum ad naturalia dona; sed quoad accidentalia atque gratuita, res poterant fieri meliores. Si vero totus mundus supponatur esse tantum in potentia facientis, videtur mihi, quod meliorem poterat facere mundum ac melius ordinatum. — Si autem tertio modo ponatur, scilicet partim esse in re et partim in Creatoris potentia, ut si ponamus cœlum esse et motum, et asinos et terram, et cetera non esse nisi in mente divina; sic apparet mihi, quod sine confusione harmoniæ mundi non possunt reliquæ res melius fieri quoad substantiam, quam factæ sunt: quamvis in nullo restringam potentiam Dei, quæ semper facere potest quod vult; sed loquor de fieri. Et hoc ideo dico, quoniam asinus seu alia species duplicem habet bonitatem: unam in se, et aliam in comparatione ad aliam. Nam in comparatione ad equum, est asinus vilis; in comparatione autem ad hominem, est adhuc vilior. Si ergo omnes res aliæ fierent meliores, efficeretur asinus minus bonus bonitate comparationis, quam esse deberet, et sic disturbaretur harmonia seu consonantia ordinis universitatis. — Hæc Albertus.

Concordat Thomas, dicendo: Unicuique rei Deus conferre plus potuit de bonitate accidentali. Loquendo autem de bonitate essentiali, facere poterat Deus aliam rem meliorem qualibet re creata. Non tamen potuit hanc rem facere meliorem: quia si bonitati essentiali quid bonitatis essentialis addatur, non manet eadem natura seu species, sicut in numeris species variatur addita aut abstracta unitate. Ideo sicut Deus facere nequit ut ternarius manens ternarius habeat quatuor unitates, quamvis quolibet numero majorem valeat numerum facere; ita nec facere potest quod res creata habeat majorem vel mitemorem bonitatem essentialem, et maneat eadem.

Verum dum quæritur, an universum melius facere potuit; respondendum, quod bonum universi consistit in duplici ordine, videlicet, in ordine partium inter se, et in ordine totius ad Deum, et in hoc ordine principaliter consistit. — Accipiendo ergo bonum ordinis partium ad invicem, potest considerari vel quantum ad ipsas partes ordinatas, vel quantum ad ordinem partium. Si quantum ad ipsas partes, potest universum intelligi melius fieri, vel per additionem plurium partium, ut scilicet crearentur multæ aliæ species, quæ possunt esse: nam et inter summam creaturam et Deum est infinita distantia. Et sic Deus potuisset et adhuc posset universum facere melius: sed illud universum haberet se ad istud sicut totum ad partem, et sic nec penitus esset idem, nec penitus aliud; hæcque additio bonitatis esset per modum quantitatis discretæ. Potest quoque intelligi melius istud quasi intensive, videlicet mutatis omnibus partibus ejus in melius, quia si aliquæ partes ejus meliorarentur aliis non melioratis, non esset tanta bonitas ordinis: ut patet in cithara, cujus si omnes chordæ meliorantur, fit dulcior melodia; si vero aliquæ chordæ tantum, fit dissonantia. Porro hæc melioratio omnium partium intelligi potest secundum bonitatem accidentalem: et sic fieri potest a Deo, manentibus eisdem partibus et eodem universo. Et etiam potest intelligi secundum bonitatem essentialem : et sic quoque Deo possibilis est, qui innumerabiles alias species condere potest; sed sic non essent penitus partes eædem, nec prorsus idem universum, ut constat ex dictis. Si autem sumatur partium ordo, sic non potest melior esse per modum quantitatis discretæ nisi fieret additio in partibus universi, quia in universo nihil est inordinatum; sed intensive posset melior esse quantum ad ordinem qui sequitur bonitatem accidentalem, eisdem manentibus partibus : quoniam quanto aliquid in majus bonum redundat, tanto est melior ordo. At ordo sequens bonitatem essentialem, non posset melior esse nisi fierent aliæ partes et quodammodo aliud universum. — Similiter ordo qui est ad finem potest considerari, vel ex parte finis, et sic melior esse non valet, quum universum ordinetur in Deum, qui finis est optimus; vel ex parte ordinis, et sic secundum quod cresceret bonitas partium universi et ordo earum ad invicem, posset meliorari ordo in finem, eo quod tanto propinquius se ad finem haberent, quanto similitudinem divinæ bonitatis magis consequerentur, quæ est omnium ultimus finis. — Hæc Thomas in Scripto. Idem in prima parte Summæ, quæstione vicesima quinta.2

Consonat Petrus, dicens quod loquendo de universo in generali, non potest melius esse, quoniam extra ipsum nullum bonum relinquitur secundum intellectum; secus est loquendo de universo in particulari, quia sic melius posset esse, etc., ut supra in verbis Thomæ nunc præinductis.

Richardus vero de his scribit diffuse, tamen responsio ejus in verbis jam habitis totaliter continetur.

At vero Bonaventura circa hæc multa quærit. Primo, utrum Deus potuerit mundum facere meliorem quantum ad substantiam partium integrantium ejus. Et concordat solutio ejus cum præinductis, videlicet, quod istum eumdem mundum non potuit facere meliorem quantum ad essentiales ejus bonitates et perfectiones specificas; sed quoad accidentalia, poterat major et melior fieri : sicut et puerum posset facere magnitudinis giganteæ, et tamen consisteret idem homo. Posset quoque et alium facere mundum isto majorem, et utroque modo meliorem. — Secundo quærit, an mundus potuit fieri melior quoad partium integrantium proprietates. Et respondet, quod si quæstio intelligatur de partibus pertranseuntibus, ut sunt individua corruptibilia, illas potuit et potest hoc modo facere meliores : quia non sunt de integritate atque substantia universi. Si vero quæstio intelligatur de partibus mundi quæ sunt de constitutione, integritate et substantia universi, et immediate a Deo creatæ sunt (ut sunt natura intellectualis, rationalis, cœlestis et elementaris), distinguendum : quia loquendo de eis secundum se et absolute, poterat unaquæque in melioribus proprietatibus accidentalibus fieri; sed loquendo de eis secundum ordinem earum ad invicem et ad Deum, non potuerunt in melioribus proprietatibus effici, sicut expositum est. Propter quod asserit Augustinus : Meliores judicavit Deus homines, si ei libere deservirent. Similiter melius fuit quod corpus animale haberent, atque ex primis prodirent parentibus : et ita secundum exigentiam hominis, oportebat alias creaturas corporales disponi in motu et corruptibilitate et successione. Hæc Bonaventura. de integritate atque substantia universi. Si vero quæstio intelligatur de partibus mundi quæ sunt de constitutione, integritate et substantia universi, et immediate a Deo creatæ sunt (ut sunt natura intellectualis, rationalis, cœlestis et elementaris), distinguendum : quia loquendo de eis secundum se et absolute, poterat unaquæque in melioribus proprietatibus accidentalibus fieri; sed loquendo de eis secundum ordinem earum ad invicem et ad Deum, non potuerunt in melioribus proprietatibus effici, sicut expositum est. Propter quod asserit Augustinus : Meliores judicavit Deus homines, si ei libere deservirent. Similiter melius fuit quod corpus animale haberent, atque ex primis prodirent parentibus : et ita secundum exigentiam hominis, oportebat alias creaturas corporales disponi in motu et corruptibilitate et successione. Hæc Bonaventura.

C Qui tertio quærit, utrum Deus potuit mundum facere meliorem quantum ad ordinem partium. Et respondet : Est ordo partium in toto, qui concernit sapientiam tanquam causam quæ relucet in ordine illo; et est ordo partium in finem, qui ordo respicit bonitatem. Qui duo ordines ita conjuncti sunt, quod unus alteri conformatur, et ordo partium in toto, est propter ordinem qui est ad finem. Et utroque modo partes mundi principales optime ordinatæ sunt; quædam tamen aliquando melius erunt ordinatæ atque dispositæ secundum exigentiam status alterius, sicut in mundi innovatione. Unde universum est

D Qui tertio quærit, utrum Deus potuit mundum facere meliorem quantum ad ordinem partium. Et respondet : Est ordo partium in toto, qui concernit sapientiam tanquam causam quæ relucet in ordine illo; et est ordo partium in finem, qui ordo respicit bonitatem. Qui duo ordines ita conjuncti sunt, quod unus alteri conformatur, et ordo partium in toto, est propter ordinem qui est ad finem. Et utroque modo partes mundi principales optime ordinatæ sunt; quædam tamen aliquando melius erunt ordinatæ atque dispositæ secundum exigentiam status alterius, sicut in mundi innovatione. Unde universum est tanquam pulcherrimum carmen decurrens secundum consonantias optimas, aliis præeuntibus et aliis succedentibus, quousque res perfecte ordinentur in finem. Hæc idem.

Concordat Ægidius, de his scribens prolixe: In productione (inquiens) cujuslibet rei est tria considerare, videlicet, producentem, modum producendi, et productum. Itaque rem non posse fieri meliorem, potest ex triplici causa accidere. Primo, ex parte producentis: et hoc dupliciter. Primo, quoniam agit ex necessitate naturæ: natura enim determinatur ad unum, et agit secundum totum posse suum. Secundo, quoniam tota bonitas producentis relucet in producto. Ex parte quoque modi producendi potest hoc dupliciter evenire: primo, dum agens præsupponit suscipiens præparatum seu materiam dispositam; secundo, quoniam ipsa materia capax non est formæ nobilioris. Item ex parte producti dupliciter: primo, quia repugnat effectui simpliciter; secundo, quia repugnat huic effectui.— Quum ergo Deus non agat ex necessitate naturæ, et omnis creatura a plena suæ bonitatis repræsentatione deficiat infinite, nec in agendo aliquid præsupponat, imo et capacitatem rei valeat ampliare; constat quod nec ex parte Dei producentis nec ex parte modi suæ productionis sit defectus quin creatura potuerit melior fieri. Idcirco si defectus fuit aut est, ille fuit quia effectui secundum se repugnat, vel quia repugnat huic effectui. Non autem repugnat effectui secundum se, quia effectui secundum se seu simpliciter non repugnat nisi quod implicat possibilitatemque tollit. Verum huic effectui id repugnat quod est directe contra rationem ipsius, ut essentialem bonitatem habere ultra gradum suæ naturæ. Ideo quantum ad meliorationem, in essentialibus non poterant res fieri meliores, sed bene in accidentalibus, etc. Hæc Ægidius.

Præterea Durandus respondendo ad hoc, an Deus potuit creaturam facere meliorem, consonat introductis.

Ad quæstionem vero qua quæritur, utrum Deus potuit universum facere melius quam fecit, respondens: Universum, ait, accipi potest tripliciter. Primo, prout includit omne ens, tam creatum quam increatum, et quod actu est et quod in potentia: et constat quod universo sic sumpto non potest quid melius esse. Secundo, prout includit omne ens actu, tam increatum quam creatum. Dicuntque aliqui quod universo sic sumpto non potest aliquid melius esse, quia in eo includitur Deus, qui cum mille mundis et cum mundo meliorato, non est melior se solo, quemadmodum linea cum puncto, non est melior quam linea sola. Sed hoc videtur mirabile, utpote quod plura bona non sint saltem extensive aliquid melius quam unum, maxime quando unum non includitur formaliter in alio. Nec est simile de linea et puncto, quoniam punctus non est res quanta, etiam dato quod sit aliquid positivum, aut est sola privatio ulterioris continuationis in linea.

Tertio universum accipitur prout includit omne ens creatum actu exsistens. Sicque quæstio intelligi potest dupliciter. Primo, utrum Deus producere possit universum aliud secundum speciem, quod isto sit melius. Secundo, utrum Deus possit universum quod nunc est, melius facere quam est.— Primo modo intelligendo quæstionem, dicendum quod non: quia quæcumque incidunt in unum ordinem per se, pertinent ad unum et idem universum. Universum quippe dicit unum per aggregationem omnium habentium per se et inter se ordinem. Omnes autem species exsistentes aut possibiles, inter se ordinem habent: quia se habent ut species numerorum. Ex quo patet, quod quamvis Deus possit producere plures mundos solo numero differentes, non tamen specie: quoniam omnes species in unum coincidunt ordinem.

Porro si quæstio intelligatur secundo modo, videlicet, an Deus possit universum quod nunc est, facere melius quam est, vel aliud, specie simile huic, melius isto (quoniam quæstio eadem est); sic dicendum, quod quum universum sit unum aggregatione plures continens partes habentes ordinem inter se et ad finem, bonitas ejus consistit in tribus, puta, in bonitate partium, et in bono earum ordine inter se, atque in ordine bono earum ad finem. Ordo autem proprie consistit in speciebus. Sed non constat quod universum possit meliorari quantum ad plurium specierum productionem, quoniam species rerum possibiles sunt finitæ, estque incertum an omnes sint productæ vel non: imo videtur probabile quod omnes productæ sint, quum non appareat ratio cur quædam productæ sint, et quædam non; et tunc non posset universum meliorari per novarum partium productionem. Si vero omnes species illæ non sunt productæ, tunc productione earum posset universum meliorari; sed melioratum haberet se ad se ipsum, sicut totum ad partem. — Si vero agatur de melioratione per intensionem bonitatis partium nunc exsistentium, sic meliorari non queunt quoad bonitatem substantialem, sed accidentalem, ut dictum est, et per consequens totum: sic tamen ut partes meliorentur proportionabiliter, ut aliqui dicunt; aliter non maneret harmonia inter partes. Quod non intelligo, nisi grandem latitudinem habeat illaportio: quia in statu innocentiæ natura humana fuit multo majoris perfectionis quam postea: non tamen ob hoc ceteræ partes universi erant proportionabiliter meliores.

Hinc dico, quod Deus potest meliorare universum, meliorando partes ejus, vel omnes, vel quasdam, vel unam tantum. Nec tamen ob hoc solvitur harmonia universi: quoniam principaliter consistit in gradu et propotione essentialium perfectionum ac bonitatum, quæ manent; secundario autem consistit quantum ad esse naturæ in cursu ac habitudine quam habent inferiora inter se ex influxu cœlestium corporum. — Hæc Durandus.

In cujus scriptis contenta sunt multa a communi doctrina doctorum præcellentium aliena. Et nimis prolixum est singula prosequi: quæ etiam pro majori parte aptiorem alibi habent locum. Breviter autem tangendo, rude videtur quod ait, bonum creatum increato bono conjunctum constituere majus bonum quam sit solum increatum bonum, quum quidquid sit bonitatis in creaturis, totum contineatur in superditissimo et superperfectissimo Deo superessentialiter, idealiter, causaliter, atque per modum infinite eminentiorem, totumque universum sit ut punctum respectu illius: imo plus occumbit, distat et deficit a Deo, quam punctum a linea, quum et punctum sit reductive in genere quantitatis, Deus autem omne genus in infinitum transcendit. — Deinde quod dicit, universum uno modo accipi prout includit Deum, est impropriissime dictum, quum Deus supergloriosus sit extra omne genus et ordinem, nec cadat cum creatura in numerum. Unde divinus Dionysius frequenter testatur, quod ipse non est aliquod entium, sed universis et singulis superessentialiter superlocatus.3 — Deinde quod ait, Deum non posse producere mundum alium ab isto mundo specie differentem, habet specialem difficultatem, videlicet an Deus posset producere mundum cujus species et genera essent aliarum categoriarum quam species et genera mundi istius: de qua difficultate pertranseo modo. — Amplius, qualiter species creabiles ac possibiles sint finitæ vel infinitæ, dictum est ante. Verumtamen omnes præallegati doctores fatentur Deum omnipotentem posse producere species multas supra angelum summum.4 Nec infinita illa potentia potest in tanta, quin posset in innumerabiliter plura. Cur vero non creavit species omnes, sed potius unam quam aliam, respondet Scriptura:5 quia in numero, pondere et mensura constituit omnia; et quia in sapientia condidit universa;6 et quis cognovit sensum Domini?7 etc.

Postremo Scotus hic quærit, utrum Deus possit res facere aliter quam ab ipso est ordinatum. Quod sic, quia hoc non includit contradictionem. Quod non, quia tunc faceret eas inordinate.

Dicendum, quod in omni agente per intellectum et voluntatem potente conformiter agere legi rectæ, et etiam potente non necessario conformiter agere legi rectæ, est distinguere potentiam ordinatam a potentia absoluta : quia potest conformiter agere legi rectæ, et hoc secundum potentiam ordinatam. Ordinata enim est, in quantum est principium exsequendi conformiter legi rectæ secundum ordinem ab illa lege præfixum. Potest quoque agere præter et contra illam, et in hoc est potentia absoluta, excedens potentiam ordinatam. Idcirco non tantum in Deo, sed et in omni agente libere, quod agere potest secundum rectæ rationis dictamen, et præter seu contra illud, est distinguere absolutam et ordinatam potentiam. Hinc dicunt juristæ, quod aliquis potest hoc facere de facto, id est de absoluta potentia, vel de jure, hoc est de potentia ordinata secundum jura. — Quando autem illa lex recta secundum quam ordinate agendum est, non est in potestate agentis, tunc potentia ejus absoluta non potest excedere potentiam ejus ordinatam circa objecta aliqua, nisi agat circa ea inordinate, quum subjectum sit legi illi. Sed quando in potestate agentis est illa lex et rectitudo ipsius, ita quod non est recta nisi quia statuta ab ipso; tunc potest ex sua libertate aliter agere etiam ordinate, quia potest statuere aliam legem secundum quam agat ordinate. Nec tunc potentia sua absoluta simpliciter excedit potentiam suam ordinatam, quoniam ordinata est secundum illam aliam legem; sed excedit eam præcise secundum priorem legem, contra seu præter quam agere potest.

Hæc ad propositum applicando, dico quod aliquæ sunt leges generales recte dictantes, præfixæ a voluntate divina, et non ab intellectu divino prout actum voluntatis præcedit : quia non invenitur in legibus illis necessitas ex terminis, ut quod omnis finaliter peccator damnabitur, sed solum ex voluntate divina acceptante, quæ operatur secundum hujusmodi leges quas statuit. (Vel sufficit ad propositum dicere, quod statuitur sic a sapientia Dei). Sed quando intellectus offert voluntati divinæ hujusmodi legem, puta quod omnis glorificandus prius est gratificandus, si placet voluntati divinæ, quæ libera est, recta est lex; et ita de aliis legibus. Deus ergo agere potens secundum has leges rectas ut præfixæ sunt ab eo, dicitur agere secundum potentiam ordinatam; atque in quantum multa agere potest præter has leges, dicitur agens secundum potentiam absolutam. Quum enim multa alia posse fieri etiam ordinate, ab illis quæ fiunt secundum leges præfixas, non includat contradictionem, talia potest. Nam rectitudo legis secundum quam agit, est in potestate ipsius : imo nulla lex recta est, nisi in quantum a voluntate divina acceptante statuta est. Et tunc potentia Dei absoluta non extendit se nisi ad id quod ordinate fieret, si fieret ipso volente. — Insuper aliquid est ordinatum dupliciter : primo, secundum legem communem seu ordine generali, ut omnem finaliter peccatorem esse damnandum; secundo, ordine particulari. Et præter utrumque ordinem Deus agere potest potentia absoluta, etiam ordinate. Potentia vero ordinata non dicitur nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis rectæ de aliquo particulari. Quod apparet ex hoc, quia possibile est Deum salvare quem non salvat; non autem conceditur posse salvare Judam jam condemnatum : nec tamen hoc est impossibile de potentia absoluta, quia non implicat. — Hæc Scotus : cujus dicta in his concordant dictis Henrici.

Objectionum solutio patet ex dictis. Nam quod quædam fieri nequeunt meliora quantum ad essentialem bonitatem, est ex limitatione et incapacitate earum, non ex impotentia Dei. — Tamen ad quartum nodicitur agere secundum potentiam ordinatam; atque in quantum multa agere potest præter has leges, dicitur agens secundum potentiam absolutam. Quum enim multa alia posse fieri etiam ordinate, ab illis quæ fiunt secundum leges præfixas, non includat contradictionem, talia potest. Nam rectitudo legis secundum quam agit, est in potestate ipsius : imo nulla lex recta est, nisi in quantum a voluntate divina acceptante statuta est. Et tunc potentia Dei absoluta non extendit se nisi ad id quod ordinate fieret, si fieret ipso volente. — Insuper aliquid est ordinatum dupliciter : primo, secundum legem communem seu ordine generali, ut omnem finaliter peccatorem esse damnandum; secundo, ordine particulari. Et præter utrumque ordinem Deus agere potest potentia absoluta, etiam ordinate. Potentia vero ordinata non dicitur nisi secundum ordinem legis universalis, non autem secundum ordinem legis rectæ de aliquo particulari. Quod apparet ex hoc, quia possibile est Deum salvare quem non salvat; non autem conceditur posse salvare Judam jam condemnatum : nec tamen hoc est impossibile de potentia absoluta, quia non implicat. — Hæc Scotus : cujus dicta in his concordant dictis Henrici. tanda est responsio Alberti, qui ait, quod gradus entium non accipiuntur penes hujusmodi diversitatem specierum ejusdem attributi seu perfectionis, quia sic universum semper imperfectum maneret, sed penes bonitates Dei participabiles : quæ sunt esse, vivere, intelligere, incorruptibile esse, causam esse, præsidere, etc., in quibus impletur universalis ordo mundi, quoniam ea quæ participabilia sunt de attributis Dei, faciunt gradus.

Footnotes

  1. Gen. 1, 31. ↩

  2. art. 6. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. III, XIII; de Div. nom. c. V; epist. ad Tit. ↩

  4. Cf. dist. XXXVI, q. 3; XLIII, q. 2. ↩

  5. Sap. XI, 21. ↩

  6. Ps. CIII, 24. ↩

  7. Rom. XI, 34. ↩

Chapter 255 of 271