Quæstio 2
Secundo quæritur De excellentioribus creaturis, an fieri poterant meliores; et primo, An Christi humanitas poterat fieri melior.
Videtur quod sic. Primo, quia in resurrectione et ascensione gloriosior est effecta. — Secundo, quia quum sit pura creatura, distat in infinitum ab excellentia Creatoris : ergo inter Creatorem et ipsam potuit aliquid fieri melius ea. — Tertio, quoniam teste Scriptura, paulo minus minoratus est ab angelis.1
Eisdem rationibus comprobatur, quod beatissimam Virginem potuit facere meliorem.
Ad hæc Thomas : Quemadmodum (inquit) omni bono creato, eo quod finitum est, potest aliquid melius esse; sic bono increato, quum sit infinitum, nil melius esse potest. Bonitas igitur creaturæ consideratur dupliciter. Primo, absolute in se, secundum id quod est : sicque qualibet creatura potest aliquid melius esse. Secundo, per comparationem et relationem ad Deum; sicque dignitas creaturæ recipit quamdam infinitatem ex unione cum bono infinito : sicut humana natura in quantum unita est Verbo æterno hypostatica unione, et sacratissima Virgo in quantum est mater vera veri Dei, gratia quoque gratum faciens in quantum conjungit Deo, et universum in quantum ordinatur in Deum. — Verumtamen in comparationibus istis est ordo dupliciter. Primo, quoniam quanto quid nobiliori comparatione et unione in Deum refertur, tanto nobilius est : ideo humanitas Verbo suppositaliter unita, est dignissima; deinde felicissima Virgo, de cujus utero accepta est caro unita Verbo; sicque deinceps. Secundo, quoniam quædam comparationum istarum est tantum secundum respectum : ut comparatio universi ad Deum sicut ad finem, et comparatio sanctissimæ Virginis ad Deum sicut ad filium. Idcirco ex dignitate comparationis non potest sumi judicium de re absolute, ut dicatur quod gloriosissima Virgine non potest aliquid melius esse; sed secundum quid, ut dicatur quod nulla potest mater exsistere melioris, nec universum potest ad majus bonum consistere ordinatum. Quædam vero comparatio, ut quæ est per hypostaticam unionem, est etiam secundum esse. Hinc judicium de natura illa unita, est simpliciter secundum bonitatem comparationis, ut dicatur quod Christo homine nil melius esse potest. Judicium autem quod est præter hanc comparationem, est tantum secundum quid : ut quum dicitur, quod humana natura in Christo, in quantum est creata, potest esse aliquid melius; et hoc ideo, quia natura considerata præter esse suum, est secundum rationis acceptionem solummodo. — Denique beatitudo creata quamdam habet infinitatem, seu infinitam quodammodo dignitatem, eo quod immediate conjungit formaliter bono immenso, et est immediata ac beatifica infiniti boni fruitio.
Si præterea objiciatur, quia ut ait Anselmus, præelectissima Virgo ea resplenduit puritate, qua major sub Deo nequit intelligi : ergo nil purius ea potest creari, imo nec apprehendi aut cogitari. Dicendum, quod puritas intenditur per recessum a contrario : ideo potest creatum aliquod inveniri quo nil purius valeat esse in rebus creatis, si nulla contagione peccati inquinatum sit; talisque fuit puritas nipotentia Dei sit penitus infinita, quamvis excellentissimæ Virginis, quæ a peccato originali et actuali fuit immunis. Bonitas vero intenditur per accessum ad summum infinitumque bonum: ideo quolibet bono creato potest aliquid melius fieri. — Hæc Thomas in Scripto.
In cujus verbis innotescit, quod interdum sensit sacratissimam virginem Mariam ab originali peccato fuisse immunem, quanquam postea aliter sensit.
Concordat Albertus: cujus tamen responsio de sacratissima Virgine amplius placet. Nam ait: Quidquid recipere potest pura creatura capax Dei, hoc totum communicatum est Matri Dei. Attamen non restringitur divina potentia quin facere potuerit capacitatem majorem quam hominis vel angeli, et juxta hoc crescere posset et gratia. — Hæc Albertus. Cujus verbis objici posset, quod anima Christi est pura creatura, et multo major gratia et gloria communicatæ sunt ei quam benedictissimæ Virgini. Verum ad hoc et ad consimilia quædam quæ circa hæc tangi possent, responsum est plenius in opusculo de Laudibus divinissimæ Virginis.
Insuper Alexander circa hæc loquitur: Est esse naturæ, et esse gratiæ. Esse quoque naturæ potest considerari dupliciter, scilicet, secundum se, et in ordine ad aliud. Si ergo Christus quoad humanam naturam consideretur secundum se, potuit melior fieri, utpote impassibilis. Si autem consideretur per comparationem seu in ordine ad nostram redemptionem, non potuit melior fieri: quia ad nostram liberationem plus expediebat quod fuit passibilis et mortalis. — Si autem loquamur de bonitate gratiæ, dicendum quod Christus fuit tam bonus quod nullus fuit melior. Sed si dicatur optimus, ita quod nullus potuit eo melior esse, distinguendum est: quia de potentia passiva recipientis nullus quivit melior esse; nihilo minus de activa potentia operantis, videlicet Dei omnipotentis, potuit melior esse, eo quod om-
Ægidius vero in præinductis jam responsionibus Thomæ omnino concordat.
Porro Bonaventura in litteræ expositione: Tripliciter, inquit, est loqui de Christo: primo, quantum ad unionem; secundo, quantum ad gratiam singularis personæ; tertio, quantum ad proprietates personæ. Primo modo nec Deus potuit plus dare nec creatura plus recipere: nam unionis gratia ex parte extremi alterius est dignitatis infinitæ, ut quod homo sit Deus, quamvis ex parte humanitatis quidquid ibi est sit finitum. Si autem loquamur de Christo quantum ad gratiam singularis personæ, concedendum est quod Deus plus potuit dare; sed rationalis creatura non potuit amplius recipere, quia capacitas animæ ad gratiam per collationem gratiæ nec minuitur, nec augetur, sed consummatur atque completur: idcirco non est possibilis ad amplius. Si autem loquamur de Christo quantum ad proprietates naturæ humanæ, sic Deus potuit plus dare et illa recipere, videlicet quoad corpus (et inferiorem animæ partem), quemadmodum in glorificatione Christi secundum naturam assumptam peractum est;2 sed quoad nostram reparandam salutem non potuit melior fieri pro tunc, quia oportuit nos ejus passione salvari.
Conformiter de præstantissima Virgine est loqui secundum tres conditiones, videlicet, quantum ad gratiam conceptionis qua Deum concepit, quantum ad gratiam justificationis, et quantum ad naturam corporis. Quantum ad primum, habuit tantam bonitatis dignitatem, quod nulla mulier plus capere potest, quia sic facta est Genitrix veri Dei. Propterea, si universæ creaturæ essent congregatæ, quantumcumque in gradibus dignitatis emineant et ascendant, tamen tenerentur omnes reverentiam exhibere Virgini gloriosæ tantquam veræ Matri Creatoris, Dei ac Domini sui. Si vero loquamur quantum ad gratiam justificationis, tantam habuit gratiam, quantam pura creatura rationalis quæ facta est, sic recipere potuit. Quantum autem ad naturam, sic optima naturalia habuit, prout fini competens fuit, ut scilicet esset apta parere Salvatorem. Hæc Bonaventura.
Footnotes
Chapter 256 of 271