Distinctio 44
A. An Deus possit facere aliquid melius quam facit.
NUNC illud restat discutiendum, utrum melius aliquid possit facere quam facit. Solent enim illi scrutatores dicere, quod ea quæ facit Deus, non potest meliora facere : quia si posset facere et non faceret, invidus esset, et non summe bonus. Et hoc ex simili adstruere conantur. Ait enim Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum : Deus quem genuit, quoniam meliorem se generare non potuit (nihil enim Deo melius), generare debuit æqualem.1 Si enim voluit et non potuit, infirmus est; si potuit et noluit, invidus. Ex quo confirmatur, æqualem genuisse Filium. A simili volunt dicere, quod si potest Deus rem meliorem facere quam facit, invidus est. Sed non valet hujus similitudinis inductio, quia Filium genuit de substantia sua : ideoque si posset gignere æqualem et non gigneret, invidus esset. Alia vero, quæ non de substantia sua facit, meliora facere potest.
B. Quæstio qua illi arctantur.
Verum hic ab eis responderi deposco, cur dicant rem aliquam, sive etiam rerum universitatem, in qua major consummatio expressa est, non posse esse meliorem quam est : sive ideo quia summe bona est, ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit; sive ideo quia majus bonum quod ei deest, capere ipsa non valeat. Sed si ita summe bona dicitur, ut nulla ei perfectio boni desit, jam creatura Creatori æquatur. Si vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius, quod ei deest, capere ipsa non valet, jam hoc ipsum non posse, defectionis est, non consummationis; et potest esse melior, si fiat capax melioris boni, quod ipse potest qui eam fecit. Potest ergo Deus meliorem rem facere quam facit. Unde Augustinus super Genesim : Talem potuit Deus hominem fecisse, qui nec peccare posset nec vellet. Et si talem fecisset, quis dubitat eum meliorem fuisse?2 — Ex prædictis constat, quod potest Deus et alia facere quam facit, et quæ facit, meliora ea facere quam facit.
C. Utrum alio vel meliori modo possit facere quam facit.
Post hæc considerandum est, utrum alio modo vel meliori quam facit, possit ea facere quæ facit. Si modus operationis ad sapientiam opificis referatur, nec alius nec melior modus esse potest. Non enim potest facere aliquid aliter vel melius quam facit, id est alia sapientia vel majori sapientia : nihil enim sapientius potest facere quam facit. Si vero referatur modus ad rem ipsam quam facit Deus, dicimus quia et alius et melior potest esse modus. Et secundum hoc concedi potest, quia ea quæ facit, potest facere melius et aliter quam facit : quia potest quibusdam meliorem modum exsistendi præstare, et quibusdam alium. Unde Augustinus in tertiodecimo libro de Trinitate dicit, quod fuit et alius modus nostræ liberationis possibilis Deo, qui omnia potest; sed nullus alius nostræ miseriæ sanandæ fuit convenientior.3 — Potest ergo Deus eorum quæ facit, quædam alio modo meliori, quædam alio modo æque bono, quædam etiam minus bono facere quam facit : ut tamen modus referatur ad qualitatem operis, id est creaturæ, non ad sapientiam Creatoris.
D. Utrum Deus semper possit omne quod olim potuit.
Præterea quæri solet, utrum Deus semper possit omne quod olim potuit. Quod quibusdam non videtur, dicentibus : Potuit Deus incarnari, et potuit mori et resurgere, et alia hujusmodi, quæ modo non potest. Potuit ergo quæ modo non potest, et ita habuit potentiam quam modo non habet : unde videtur potentia ejus imminuta.
Ad quod dicimus, quia sicut omnia semper scit quæ aliquando scivit, et semper vult quæ aliquando voluit, nec unquam aliquam scientiam amittit vel voluntatem mutat quam habuit; ita omnia semper potest quæ aliquando potuit, nec unquam aliqua potentia sua privatur. Non est ergo privatus potentia incarnandi vel resurgendi, licet non possit modo incarnari vel resurgere. Sicut enim potuit olim incarnari, ita et potest modo incarnatus esse : in quo ejusdem rei potentia monstratur. Ut enim olim scivit se resurrecturum et modo scit se resurrexisse, nec est alia scientia, illud olim scivisse, et hoc modo scire, sed eadem omnino; et sicut voluit olim resurgere et modo resurrexisse, in quo unius rei voluntas exprimitur; ita potuit olim nasci et resurgere, et modo ipse potest natus fuisse et resurrexisse, et est ejusdem rei potentia. Si enim posset modo nasci et resurgere, non esset idem posse. Verba enim diversorum temporum diversis prolata temporibus et diversis adjuncta adverbiis, eumdem faciunt sensum : ut modo loquentes dicimus, Iste potest legere hodie; cras autem dicemus, Iste potest legisse, vel, Potuit legere heri : ubi unius rei monstratur potentia. Si autem diversis temporibus loquentes, ejusdem ubique temporis verbis et adverbiis utamur, dicentes hodie, Iste potest legere hodie; et dicentes cras, Iste potest hodie legere : non idem sed diversa dicimus eum posse.
Fateamur ergo Deum semper posse quidquid semel potuit (id est, habere omnem illam potentiam quam semel habuit, et illius omnis rei potentiam cujus semel habuit), sed non semper posse facere omne illud quod aliquando potuit facere. Potest quidem facere aut fecisse quod aliquando potuit, similiter quidquid voluit et vult (id est, omnem quam habuit voluntatem et modo habet, et cujuscumque rei voluntatem habuit et modo habet); non tamen vult esse vel fieri omne quod aliquando voluit esse vel fieri, sed vult fuisse vel factum esse. Ita et de scientia Dei dicendum est.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ QUARTÆ
IN hac distinctione Magister refert et reprobat opinionem limitantium potentiam Omnipotentis quantum ad modum, dicentes quod Deus non posset res facere meliores meliorive modo quam fecit, facit aut faciet eas. Deinde inquirit, an Deus possit nunc quod aliquando potuit. Estque quæstio ista similis quæstioni superius motæ, videlicet, an Deus sciat nunc omnia quæ aliquando scivit.4 quod Plato asserit in primo Timæi : Optimus (inquiens) erat, ab optimo autem invidia longe est relegata. Porro invidentiæ exstitisset, si non contulisset rebus quantum capere poterant : præsertim quum et Scriptura testetur, Dei perfecta sunt opera.5 Insuper in littera positum et ex verbis Augustini acceptum, videlicet, quod Deus vel potuit creaturas facere meliores et noluit, et sic invidus fuit; vel voluit et non potuit, sicque impotens fuit : hoc, inquam, argumentum videtur procedere, quoniam super Genesim loquitur Augustinus : Si facere bona non posset, nulla esset potentia; si posset et nollet, magna esset invidentia.
Footnotes
Chapter 254 of 271