Quæstio 3
Tertio principaliter quæritur, An Deus potest quidquid potuit.
Et de hoc multa hic essent dicenda. Sed difficultas ista per omnia eadem est seu conformis difficultati quæstionis qua supra, distinctione quadragesima prima, quæsitum est, an Deus scit quidquid scivit.1 Et sicut ibi, ita et hic Magister opinionem Nominalium sequitur, prout Albertus et Bonaventura testantur. Alexander tamen opinionem Magistri hic pie exponit, elucidat atque tuetur. Bonaventuræ vero apparet quod stare non valeat, et sicut in præfata distinctione de scientia, ita hic de potentia Dei dicit, quod aliquid connotat ex parte rei possibilis seu effectus; et ideo quamvis potentia Dei in se invariabilis perseveret, tamen ob hoc connotatum et propter rerum variationem, dicitur non posse quod aliquando potuit, quia res capax non est ejus cujus aliquando capax fuit, quemadmodum quod nunc factum est, non potest non factum esse : ideo dicitur illud non posse, utpote, mundum non esse creatum, et præterita non esse præterita, sicque in consimilibus. Hæc Bonaventura.
Idem tenent hic Thomas, Albertus, Ægidius, Udalricus, ac alii multi.
Unde ait Albertus : Magister videtur fuisse de opinione Nominalium. Unde solutio ejus stat in hoc, quod una potentia semper significatur, quæ refertur ad idem sub diverso modo significandi importato in verbo vel adverbio pertinente ad tempus quo significatur. Sed verius ac probabilius mihi videtur, quod est potentia absolute considerata, et hæc semper est eadem; alia est potentia actui conjuncta, et ista determinatur secundum modum significandi ad rem quæ refertur ad eam : et hæc potentia secundum rationem non est eadem cum illa. Hinc secundum istam Deus non potest quidquid potuit. Hæc Albertus.
Thomas vero respondet : Quod quis negetur aliquid posse, ex duobus potest contingere. Primo, ex defectu potentiæ : sicut qui caret visiva potentia non potest videre. Secundo, ex parte objecti quod non habet rationem possibilis : sicut habens visum dicitur non posse videre sonum, quoniam sonus non est visibilis. Primo modo non dicitur Deus aliquid non posse, quum potentia ejus sit perfectissima. Secundo autem modo dicitur quædam non posse, quæ scilicet implicant. — Simili modo, quod quis non potest quidquid potuit, ex duobus potest contingere. Primo, quia amisit potentiam aliquam quam habebat : quod incommutabili Deo non convenit. Secundo, ex mutatione objecti quod amittit rationem possibilis quam habuit prius : ut quod præsens est actu aut factum est, non potest fieri nec possibile est non fuisse; sicque amittit rationem possibilis. Propter quod dicitur Deus illud non posse, quamvis sit eadem res, sed diversis enuntiabilibus diversimode significata propter temporum diversitatem. Hæc Thomas in Scripto.
Footnotes
-
quæst. 4. ↩
Chapter 257 of 271