Quæstio 1
Quæritur ergo primo, Utrum voluntas beneplaciti Dei semper impleatur.
Et facile est per rationes et auctoritates probare quod imo. Primo, voluntas Dei est omnipotentia ejus, ita quod ipsa est vere omnipotens ac prorsus infinitæ potentiæ : ergo efficacissima est, ac infinite potentior omni potestate creata. Nil ergo ei valet resistere, imo universa simul sumpta, respectu ipsius infirmissima sunt. — Secundo, omnis potestas creata indesinenter dependet ab ipsa, et si ipsa conservationem atque influxum suum subtraxerit, omnis creata potestas omnem mox vigorem suum amittet. — Tertio, nullus perfecte beatus est, cujus voluntas non potest nec habet quod optat aut vult. Quum ergo Deus excelsus et adorandus sit essentialiter interminabiliterque beatus, constat quod omnis ejus voluntas fiat. — Hoc quoque testantur Scripturæ. Nempe per Isaiam Dominus loquitur :1 Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Et item per Jeremiam : Quis similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor qui resistat vultui meo?2 In libro quoque Esther legitur : Domine Deus, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.3 Item quoque in Psalmo :4 Omnia quæcumque voluit Dominus fecit in cœlo et in terra.
In oppositum est, quod per Isaiam Dominus ait iniquis :5 Quæ nolui elegistis. B Rursus per Ezechielem Dominus contestatur : Quæsivi virum qui staret oppositus mihi, et interponeret se contra me, ne dissiparem terram.6 Ergo viri sancti possunt iræ et voluntati Dei resistere ac prævalere. Unde ad Jeremiam Dominus dixit : Non obsistas mihi; atque ad Moysen, Dimitte me, ut irascatur furor meus contra iniquos, et deleam eos.78 — Præterea Christus in Evangelio ait : Non est voluntas ante Patrem vestrum ut pereat unus de pusillis istis.9 Nihilo minus multi pereunt pusillorum. Per Ezechielem etiam protestatur : Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.10 Multi tamen peccatores moriuntur morte culpæ ac infernalis miseriæ. Iterum per eumdem Prophetam Dominus fassus est : Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non magis ut convertatur et vivat?11 Hinc ait Apostolus : Deus vult omnes fieri salvos, etc.12 Ad hoc etiam in textu allegatur quod Christus in Evangelio ait Judæis :13 Jerusalem, Jerusalem, quoties volui congregare filios tuos, etc., et noluisti ?
Ad istud respondet Albertus : Solutiones Magistri super auctoritatibus istis, in duos redeunt modos. Primus est, quod in hujuscemodi auctoritatibus Deus insinuat, peccatores, quantum in ipsis fuit, sibi restitisse, non tamen potuisse prævalere : ita quod salvati sunt, Deo volente et ejus voluntate prævalente, quoscumque volebat salvare. Secundus modus est, quod in verbis illis Apostoli, Deus vult omnes hoordinatos mines salvos fieri, sit distributio pro generibus singulorum, non pro singulis generum, sicut ait Salvator:14 Omnia traham ad me ipsum, id est quosdam de omnibus.15 — Sed quoniam istæ solutiones videntur prætendere quod tota hominum salus a Dei dependeat voluntate, et nihil a nostra voluntate consentiendo et operando; ideo magis videtur dicendum cum Joanne Damasceno, quod Deus vult aliquid voluntate antecedente, sed non consequente. Quum autem dicitur voluntas antecedens, intelligitur voluntas quæ est divina essentia, connotans effectus ordinantes ad salutem ex parte naturæ et gratiæ: sicut est collatio naturæ rationalis, quæ bonum cognoscere et cognitum quærere, invenire eique inhærere, ex largitate summi boni valeret (talis autem ordo ad salutem in omnibus exsistit hominibus); similiter ex parte gratiæ, missio Redemptoris, solutio pretii pro omnibus quantum ad sufficiens, positio legum ordinantium vitam. Qui enim hæc ordinavit, omnes homines salvos fieri voluit. Et dicitur voluntas hæc antecedens, quia præcedit et prævenit in his nostrum consensum et opus. Porro voluntas consequens, est ipsius voliti ordinati ad nostrum opus: ut retributionis voluntas sive pro bono sive pro malo. Et hac voluntate Deus non vult omnes fieri salvos, quoniam repugnaret suæ justitiæ: et ideo asserit Damascenus, quod hæc secunda pendet ex nostra causa.
Magistri autem temporis nostri duobus aliis modis dicunt idem cum Damasceno. Quidam sic, quod Deus vult omnem hominem fieri salvum quoad se, id est, quantum in se est, sed non quoad facta hominis præsentia vel futura: et hoc redit in idem. — Alii dicunt idem subtilioribus verbis, sic: Duplex est voluntas. Una absoluta, quæ absolute ac simpliciter comparatur ad volitum quod per se volitum est et non per aliud. Quemadmodum enim scientia Dei comparatur per se ad omne verum, et potentia Dei ad omne ens possibile potestate efficientis; ita voluntas per se est omnis boni et non nisi boni: et hoc modo vult omnem hominem salvari. Alia est Dei voluntas pendens ex præscientia meritorum, non sicut ex causa, sed sicut ex ratione concomitante: et hac voluntate non omnem hominem vult salvari. — Hæc Albertus. Cujus responsio procedit secundum opinionem superius recitatam eorum qui dicunt, quod præscientia meritorum sit ratio prædestinationis. Cujus oppositum supra ostensum est, ubi de prædestinatione tractatum est.
Denique Udalricus Alberto concordans, scribit in Summa sua: Quum dicitur, voluntas beneplaciti, est constructio intransitiva, ut sit sensus: voluntas quæ est beneplacitum Dei. Et sumitur ex verbo Apostoli ad Romanos, Ut probetis quæ sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta, id est, quæ bona est in se, et beneplacens per amorem boni, et perfecta secundum veram voluntatis rationem.16 — Hæc voluntas secundum Damascenum est duplex, videlicet: antecedens, de qua exponitur illud Apostoli, Deus vult omnes homines salvos fieri;17 et consequens, de qua Psalmista, Omnia quæcumque voluit Dominus fecit.18 Hæc demum divisio voluntatis beneplaciti, non est voluntatis beneplaciti communiter sumpti ad omnia, sed specialiter sumpti circa rationalem creaturam: de qua ita est Deo cura specialis, ut dicat Apostolus, Numquid cura est Deo de bobus?19 et Job miretur, dicens, Aut quid apponis erga eum cor tuum?20
Hoc igitur beneplacitum, est amor divinus, movens Deum ad speciales effectus providentiæ circa naturam hanc. Quumque sint quidam effectus Dei communes toti huic naturæ, videlicet, collatio naturæ quæ capax est felicitatis, et ordinatio ejus ad supernaturalem finem, et opus redemptionis, etc.; quidam vero sint effectus singularium personarum: itaque beneplacitum Dei connotans istos effectus, dupliciter sumitur penes ipsos, quamvis in se Dei voluntas sit una, sicut et una essentia. — Si enim hoc beneplacitum Dei dicat amorem dist. xli. q. 1, pag. 534, C' et s.; 543, D' et s.; 545, D' et s. respectu communis naturæ rationalis, moventem ipsum Deum ad exhibendum beneficia impensa toti creaturæ rationali; sic est voluntas antecedens, quæ omnia merita nostra præcedit, nec ea attendit in se neque ut in præscientia sua sunt. Ideo quidam voluntatem hanc nominant absolutam, quoniam conditionem meritorum non attendit. Et hæc non semper est efficax, quum sic velit Deus omnes homines salvari, nec tamen omnes salvantur, ut Damascenus exponit. Nec tamen idcirco est defectiva: quia non vult effectum simpliciter, sed secundum quod in se justus et pius est, et prout bonum est rationalem creaturam fine ultimo ad quem facta est non privari. — Si vero hoc beneplacitum dicat amorem Dei ad quamlibet personam rationalem, moventem ipsum Deum ad providentiam ejus; sic quum providentia Dei non sit destructiva sed conservativa naturæ rationalis quam condidit, ipsa Providentia regit liberum arbitrium non secundum coactionem, sed secundum ipsius naturæ libertatem, nec communicat ei beatitudinem nisi volenti voluntate efficaci, qua se disponit ad gratiam, gratiaque recepta, se disponit per opera meritoria ad præmium. Et sic voluntas Dei attendit merita nostra: et vocatur voluntas consequens, quia consequitur præscientiam meritorum, non ut causam, sed ut rationem voliti, utpote præmii. Hinc a quibusdam vocatur voluntas conditionata, quoniam præsupponit meritorum conditionem. Et hac voluntate non vult Deus omnes salvari, sed illos dumtaxat quos justum est salutem sortiri; et ista est voluntas completa et efficax, qua Deus simpliciter aliquid vult. — Hæc Udalricus.
De hac divinæ voluntatis distinctione partim aliter loquitur Thomas: Potest (inquiens) in unoquoque homine considerari natura secundum se, et item natura cum aliis circumstantiis: ut quod est volens ac præparans se ad gratiam ac salutem, aut contrarie agens. Si ergo in homine consideretur tantum natura ipsius, æqualiter bonum est omnem hominem salvari, sicut omnes conveniunt in natura humana. Quumque omne bonum a Deo sit volitum, hoc etiam, scilicet hominem sic consideratum salvari, vult Deus: et hoc vocatur voluntas antecedens, qua omnes homines vult salvari. Et hujus voluntatis effectus, est ordo naturæ in finem salutis, et promoventia in finem omnibus communiter proposita, tam naturalia quam gratuita, ut sunt potentiæ naturales et præcepta legis divinæ. — Considerata autem natura hominis seu persona secundum omnes conditiones et circumstantias ejus, seu secundum merita atque demerita ejus, sic non esset bonum omnem hominem salvari, quia [salvari nolentem] derogaret justitiæ. Et quoniam ita se habet aliquid ad hoc quod sit volitum a Deo, sicut se habet ad hoc quod sit bonum; ideo impios ut sibi rebelles non vult salvari, sed eos qui sibi consentiunt atque obediunt. Et hoc dicitur voluntas consequens, quia præscientiam meritorum est præsupponens, non ut causam voluntatis, sed ut voliti rationem. Hæc Thomas in Scripto.
In prima autem parte Summæ, quæstione nonadecima, scribit hæc eadem, dicens: Aliquid potest esse bonum vel malum in prima sui consideratione, qua absolute consideratur, quod tamen consideratum secundum aliqua sibi conjuncta, est malum vel bonum:21 sicut hominem vivere bonum est, et malum est occidi hominem, secundum absolutam hominis considerationem; bonum tamen est occidi homicidam secundum legis processum, et malum est eum vivere. Sicque rex seu judex justus antecedenter vult omnes sibi subditos vivere in quantum sunt subditi sui, quosdam tamen occidit in quantum maleficos. Ita et Deus omnem hominem vult salvari voluntate antecedente, in quantum est sua creatura, capax salutis; sed consequenter vult quosdam damnare secundum exigentiam suæ justitiæ et demeritorum ipsorum: et quod aliquis sic vult, hoc simpliciter vult; quod autem vult antecedenter, secundum quid, et dicitur quædam velleitas, non quod divina voluntas in se ipsa sit imperfecta, aut quod imperfectio sit ex parte voluntatis divinæ, sed voliti, quod vult non secundum plenam et absolutam considerationem, secundum quod in se ipso subsistit.
Itaque voluntas Dei semper impletur. Nam sicut est in causis formalibus, ita et in causis efficientibus. Contingit autem aliquid impediri a consecutione alicujus formæ particularis, tamen a forma universali nihil deficere potest. Potest enim aliquid esse quod non est homo nec vivum; non autem potest aliquid esse quod non sit ens. Unde et hoc idem in causis efficientibus oportet contingere. Potest enim aliquid fieri extra ordinem alicujus causæ particularis agentis, non autem extra ordinem causæ universalis, sub qua omnes causæ particulares comprehenduntur: quia si aliqua causa particularis deficiat a suo effectu, hoc est propter aliquam aliam causam particularem impedientem, quæ continetur sub ordine causæ universalis. Hinc effectus ordinem causæ universalis nullo modo potest exire. Et hoc in corporalibus patet. Potest namque aliqua stella impediri ab impressione sui effectus; verumtamen quicumque effectus ex causa corporali impediente sequatur in inferioribus istis, oportet quod reducatur per medias causas in universalem primi mobilis cœli virtutem. Quumque voluntas Dei sit universalis omnium causa, impossibile est quod divina voluntas suum non consequatur effectum. Ideo quod videtur a divina voluntate secundum ordinem unum recedere, relabitur in eamdem secundum ordinem alium: sicut peccator, qui quantum in se est, a divina recedit voluntate peccando, recidit in ordinem voluntatis divinæ debitas pœnas luendo. — Hæc Thomas in Summa. Concordant Petrus et Richardus.
Bonaventura quoque inter voluntatem antecedentem et voluntatem consequentem distinguens: Voluntas (ait) antecedens, est voluntas respectu ejus propter quod Deus hominem fecit, et irrefragabiliter est bonorum. Voluntas vero consequens est non quæ sequitur merita, sed quæ vult aliqua secundum præscientiam meritorum. Voluntas antecedens, vocatur a magistris voluntas conditionalis, sive voluntas qua Deus vult quantum in se est; secunda dicitur absoluta. Porro differentia inter eas non est secundum diversitatem affectionis, aut modi volendi qui sit in Deo, sed secundum distinctam rationem connotandi et intelligendi. Nam prout Deus vult omnium salutem quantum in se est et antecedenter, connotatur in cunctis hominibus ordinatio ad salutem, tum ex parte rationalis naturæ divinitus datæ, tum ex parte gratiæ oblatæ. Unde antecedenter velle salvare, non connotat salutem, sed ordinabilitatem ad eam. Velle vero consequenter seu absolute salvare, est velle dare salutem prædestinato, connotatque salutis eventum. Hæc Bonaventura.
Responsio autem Scoti hic consonat responsioni Thomæ in Summa. Nam ait: Voluntas Dei quantum ad omnia semper dicitur adimpleri, quoniam sicut omnipotens potest omne possibile, ita quando voluntas divina determinatur ad ponendum aliquid in esse ultima determinatione, illud erit. Velle autem id voluntate beneplaciti, est ultima determinatio quæ potest poni ex parte voluntatis ipsius omnipotentis volentis ponere effectum in esse: ergo respectu cujuscumque effectus Deus ita est volens, ille effectus erit. — Potestque ratio confirmari, quia si causa determinatione ultima ad aliquid determinata non poneret effectum in esse, hoc non esset nisi vel propter impotentiam ejus, utpote quia non sufficeret ex se, vel quia esset ab alio impedita, vel propter mutationem ejus ante productionem effectus: quorum nullum divinæ omnipotenti et incommutabili convenit voluntati. Hæc Scotus. — Idem Durandus.
Quocirca sciendum, quod voluntas antecedens non dicitur voluntas beneplaciti, nisi secundum quid; sed voluntas consequens, est voluntas beneplaciti absolute.
Ex prædictis patet responsio ad objecita : quæ etiam magistraliter solvuntur in littera, saltem pro parte. Et ut Scotus hortatur, diligenter advertenda est solutio illa Magistri qua solvit et exponit evangelicam illam auctoritatem, Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti ?22 — Auctoritatem vero Apostoli illam, Qui vult omnes homines salvos fieri, Ægidius et Richardus exponunt, et instantiam inde sumptam solvunt, dicentes quod quatuor modis possit intelligi.23 Primo, quod nullus salvetur nisi quem salvum fieri ac salvare voluerit Deus : et ita est distributio accomoda, sicut quum dicitur, Erat lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id est, omnem hominem in mundo nascentem qui illuminatur, Filius Dei illuminat.24 Secundo, sensus est quod de quolibet genere hominum velit quosdam salvari : et ita est distributio pro generibus singulorum. Tertio, quod voluntate antecedente hoc velit : et illa solutio, secundum Bonaventuram, est communior, atque ut addit Scotus, multo convenientior. Quarto, quod velit hoc voluntate consequente : et ita non est verum nisi secundum Augustini expositionem, scilicet primo et secundo sensu. pœnæ sunt a Deo : ergo sunt bona. — Quarto, ea quæ Deus juste permittit, bona videntur : sed Deus justo judicio permittit multos peccare. — Quinto, bona sunt ex quibus Beatorum gloria augmentatur, universum perficitur, et multiplex bonum consequitur, imo et divinæ majestatis perfectio declaratur. Sed omnia bona hæc ex factione malorum sequuntur et oriuntur : sicut ex persecutione et occisione Christi ac martyrum, et commissionibus flagitiorum, ex quorum punitione declaratur divina justitia et omnipotentia ejus. Unde ad Pharaonem Dominus dixit per Moysen : In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et nomen meum annuntietur in omni terra.2526 vina justitia et omnipotentia ejus. Unde ad Pharaonem Dominus dixit per Moysen : In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et nomen meum annuntietur in omni terra. In contrarium est, quia malum fieri est offensivum Dei, et damnationem meretur : ergo est vitiosum, non bonum. Præterea, furari, mœchari, et opus vitiosum continuare, sunt fieri mala, et non sunt bona. Rursus, mala fieri terminatur ad mala esse : sed mala esse non est bonum. sensus est quod de quolibet genere hominum velit quosdam salvari : et ita est distributio pro generibus singulorum. Tertio, quod voluntate antecedente hoc velit : et illa solutio, secundum Bonaventuram, est communior, atque ut addit Scotus, multo convenientior. Quarto, quod velit hoc voluntate consequente : et ita non est verum nisi secundum Augustini expositionem, scilicet primo et secundo sensu.
Footnotes
-
Is. XLVI, 10. ↩
-
Jer. XLIX, 19. ↩
-
Esther XIII, 9. ↩
-
Ps. CXXXIV, 6. ↩
-
Is. LXV, 12. ↩
-
Ezech. XXII, 30. ↩
-
Exod. XXXII, 10. ↩
-
Jer. VII, 16. ↩
-
Matth. XVIII, 14. ↩
-
Ezech. XXXIII, 11. ↩
-
Ezech. XVIII, 23. ↩
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
Matth. XXIII, 37. ↩
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
Joann. xii, 32. ↩
-
Rom. xii, 2. ↩
-
I Tim. ii, 4. ↩
-
Ps. cxxxiv, 6. ↩
-
I Cor. ix, 9. ↩
-
Job vii, 17. ↩
-
art. 6. ↩
-
Matth. xxiii, 37. ↩
-
1 Tim. II, 4. ↩
-
Joann. I, 9. ↩
-
Rom. IX, 17. ↩
-
Exod. IX, 16; ↩
Chapter 264 of 271