Quæstio 2
S Ecundo quæritur, An mala fieri bonum sit.
Videtur quod sic. Primo, quia quod fit, est aliquid, ergo est ens : sed ens et bonum convertuntur. — Secundo, mala fieri est verum : ergo est bonum, quoniam verum et bonum convertibilia sunt. — Tertio, multa peccata non solum sunt peccata, sed etiam pœna peccati; sed mala
D De hoc itaque Thomas scribit : Omnibus constat quod malum, per se loquendo, non est bonum; sed per accidens potest aliquo modo esse bonum, in quantum scilicet conjungitur alicui bono ad quod per accidens ordinem habet : quemadmodum ædificator dicitur albus seu musicus, in quantum ars ædificatoria, albedo et musica in uno subjecto conveniunt. Et quoniam esse vel fieri ponit ordinem quemdam, in quantum includit compositionem quamdam; ideo dixit prima opinio, quod mala esse seu fieri, bonum est. compositionem compositione
Sed istud non sufficit: quia quum dicitur mala esse absolute, nullo addito, ly esse designat comparationem hujus privationis ad subjectum, in qua comparatione non consistit ratio bonitatis; sicut etiam quum dicimus albedinem esse absolute, significamus ordinem ejus ad subjectum, quoniam esse accidentis, est inesse. Sed comparatio mali ad bonum quod ex eo elicitur, designat ly esse positum in hoc dicto: mala esse occasiones bonorum. Ideo hoc bonum est, utpote mala esse occasiones bonorum; sed mala esse simpliciter, non est bonum. Itaque mala fieri non est causa boni, nisi occasionaliter et per accidens. — Quocirca sciendum, quod triplex est causa per accidens. Quædam quæ nihil operatur ad effectum, sicut musica ædificatoris ad domum. Est etiam quædam causa per accidens quæ attingit effectum, quem tamen præter intentionem suam inducit, ut fortuna et casus: sicut patet in fodiente sepulcrum et inveniente thesaurum. Tertia, quæ aliquid operatur, non tamen attingit effectum, sed aliquid effectui junctum; sicque mala fieri est per accidens causa boni: quemadmodum persecutio tyranni non attingit patientiam martyris, sed corporis cruciatum, qui est patientiæ materia. Et talis causa proprie appellatur occasio. Idcirco non sequitur quod mala fieri sit bonum: quoniam unum contrariorum potest per accidens esse causa alterius, sicut frigidum per accidens calefacit, ut octavo Physicorum habetur. Hæc Thomas in Scripto.1
Hinc quoque in prima parte Summæ, quæstione nonadecima: Ratio (inquit) boni est ratio appetibilis; malum autem oppositur bono: hinc impossibile est malum appeti in quantum hujusmodi, neque appetitu naturali, nec animali, nec intellectuali. Sed per accidens aliquod malum appetitur, in quantum ad aliquod bonum consequitur: quod patet in quolibet appetitu. Nam agens naturale non intendit privationem neque corruptionem, sed formam suam, cui conjungitur privatio formæ alterius, et generationem unius, quæ est corruptio alterius. Leo enim occidens cervum, intendit sui ipsius cibationem, cui conjungitur cervi occisio; sic et fornicator intendit delectationem, cui annectitur deformitas culpæ. Malum autem quod conjungitur alicui bono, est privatio alterius boni. Nunquam ergo malum appeteretur, nec per accidens, nisi bonum cui conjungitur malum, magis desideraretur quam bonum quod privatur per malum. Nullum autem bonum Deus magis vult quam suam bonitatem: vult tamen aliquod bonum magis quam aliud. Hinc malum culpæ, quod privat ordinem ad bonum divinum, Deus nequaquam vult; sed malum naturalis defectus et malum pœnæ vult, volendo aliquod bonum cui conjungitur tale malum: sicut volendo justitiam, vult injusti punitionem, et volendo ordinem naturæ servari, vult quædam naturaliter corrumpi. — Hinc quod in Enchiridio loquitur Augustinus, Quamvis mala non sint bona, tamen bonum est ut non solum sint bona, sed etiam mala: intelligendum est, quod malum esse sit bonum per accidens. Nam et sic cooperatur ad universi perfectionem atque decorum, prout quarto de Divinis nominibus capitulo S. Dionysius protestatur. Augustinus quoque in Enchiridio: Ex omnibus, ait, consistit universi magna et admirabilis pulchritudo, dum et id quod in se malum est, bene ordinatum et suo loco positum, eminentius bona commendat. Hæc Thomas in Summa. — De hoc et in Summa contra gentiles, libro secundo, et potissime in Summa sua de malo, diffusius tractat. — Concordat per omnia Petrus.
Porro Richardus hic loquitur: Bonum esse malum fieri, intelligi potest dupliciter: primo simpliciter; secundo alicui. Itaque malum fieri non est simpliciter bonum, loquendo de malo formaliter, in quantum est malum ac deforme: quia sic malum fieri, est deficere et averti a summo bono, atque ab eo quod est secundum naturam, ad id quod est præter naturam,
Rursum, malum fieri esse bonum alicui, animæ consideratione, procedatur ad bonudobus potest modis intelligi. Primo, per se : et sic nulli est bonum. Secundo, per accidens : et ita interdum est bonum facienti, in quantum ex hoc recognoscit suam infirmitatem, et magis humilat se, atque quam detestabile sit superbire et esse incautum in his quæ concernunt salutem, cautiorque resurgit; et ita impletur in eo illud Apostoli :2 Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, etc. Interdum etiam malum fieri non est bonum facienti, sed patienti, qui ex persecutione et improbitate alterius exercetur, patientiam discit, et coronari meretur, ut in martyribus innotescit. Hæc Richardus.
Præterea quærit Richardus, an mala fieri sit verum. Et respondet : In malo duo considerantur, videlicet, res seu operatio deformitati peccati substrata, et ipsa deformitas culpæ. Primum realiter fit, et ipsum fieri realiter verum est. Deformitas vero illa est privatio debiti boni : ideo non competit ei realiter fieri, nisi per accidens, in quantum fit id cui annectitur. Sicque malum fieri non est verum realiter, nisi per accidens : sic enim malum non habet causam efficientem per se. Verumtamen quum privationes sint res rationis in quantum sunt intellectæ atque per oppositos habitus intelligibiles, ideo dicunt aliqui, quod per se verum est malitiam fieri, loquendo de veritate quæ consequitur rem secundum esse apprehensum seu intellectum : et hæc dicitur veritas rationis, non rei. Hæc Richardus.
Concordat Thomas in Scripto primi : Veritas, inquiens, est de his seu de numero horum quorum ratio completur per operationem animæ, et fundamentum habent in re. Non est autem inconveniens quod de re mala sit operatio seu consideratio animæ bona. Sic quoque non ens in re, dicitur ens in anima ratiocinante, ut negationes et privationes, prout quarto Metaphysicæ asserit Commentator. Si ergo a veritatis bonitate prout completur in animæ consideratione, procedatur ad bonitatem ejus quod est in re, erit fallacia accidentis. Hæc Thomas.
Insuper Bonaventura ad principale quæsitum respondens : In operibus (inquit) humanis illud dicitur bonum, utile aut conferens, quod ducit in finem bonum, aut via est ad bonum. Ducere autem ad bonum tripliciter dicitur aliquid, puta, per modum causæ, per modum casus, et per modum occasionis. Quæ tria sic differunt, quod causa ducit per se ad illud circa quod ponitur quod est producens et intendens; casus vero privat intentionem, sed non operationem, ut patet in fodiente sepulcrum et inveniente thesaurum. Occasio autem privat utrumque : non enim dicit principium producens vel intendens, sed potius dicit aliquid quod principium afficit ut efficiat; quemadmodum si aliquis ex verbo audito percutit alium, verbum illud auditum, fuit occasio (non efficiens causa) percussionis, nec percutienti cooperans, sed quodammodo afficiens. Hæc demum occasio duxplex est : una quodammodo habens rationem activi, quia quodammodo excitat efficientem, sicut malum exemplum excitat ad peccandum; alia quæ habet rationem passivi, ut ex quo aliquis sumit rationem, sicut aliquis ex consideratione mali alterius excitat se ad bene agendum. Et juxta hoc, intelligendum quod malum duo dicit, puta, privationem, et naturam ordinabilem in salutem : et ratione mali tiæ dicit comparationem ad bonum quod elicitur ex eo, sicut passiva occasio; ratione boni quod substernitur, sicut occasio aliquo modo activa. Propter quod dicitur : Malum est occasio boni. — Quum ergo aliquid ducat in bonum his tribus modis, habet differentiam in ducendo. Aliquid enim potest ducere aliquid ad alterum aut ex se, aut per aliquid sui : et tunc tenet rationem causæ per se, ut malitia tyrannorum ad patientiam martyrum, et patientia ad gloriam. Aut potest ducere per alterum, ad quod tamen non ordinatur, sed illud ordinatur ad tertium, sumpta occa Hoc exemplum ex codice mendoso videtur desumptum. sione ex illo : sicque tenet rationem occasionis. Aut ducit cum alio, ad quod tamen non ordinatur, nec illud ad tertium, sed ambo simul : et sic tenet rationem casus, qui est ex concursu causarum.
Ex quibus constat, quod illud quod ducit per modum causæ, habet in se rationem ordinationis in finem : idcirco in ipso est bonitas, et recte bonum denominatur. Quod vero ducit per modum occasionis, nullam habet intra se rationem ordinationis, ideo nec bonitatem. Propter hoc non potest denominari bonum per se, nisi cum additione illius per quod ordinatur, in quo scilicet consistit ratio bonitatis et ordinationis, et circa quod ponitur bonitas. Quum ergo malum non ducat ad bonum per se, sed per illud quod ex ipso a sapiente Deo elicitur; hinc absolute loquendo, malum fieri non est bonum. Si autem addatur bonum quod elicitur, vel ipse eliciens, sic concedenda est ista atque consimiles, Malum fieri bonum est ei qui novit illud ordinare in bonum; similiter malum fieri est bonum, ut probentur electi. — Hæc ille.
In cujus responsione hoc a præinducta Thomæ responsione dissonare videtur, quod malitiam tyrannorum dicit comparari ad patientiam martyrum ut causam per se, quam (sicut jam patuit) Thomas causam per accidens vocat patientiæ martyris : quod verius reputatur, quia si malitia, crudelitas aut persecutio persecutoris, esset per se causa patientiæ martyris, in cunctis martyrium patientibus patientiam produxisset, quum tamen multi in ipso suo martyrio ex persecutionis acerbitate defecisse legantur : potest tamen vocari causa sine qua non, in ipsis martyribus.
Insuper Albertus hoc loco, et Udalricus secundo suæ Summæ libro, concorditer dicunt, quod omnes istæ sint simpliciter falsæ : Mala esse aut fieri bonum est. Ait ergo Udalricus : Dicunt quidam, quod quamvis malum non sit bonum, nec mala facere bonum sit, quia hæc tantum dicunt comparationem mali ad facientem, nec etiam bonum sit malitiam esse aut fieri; quoniam tamen secundum Boetium, ex ordine ad bonum dicitur aliquid bonum, et quum omne bonum volitum sit a Deo, dicunt quod Deus vult mala esse et fieri non solum voluntate signi, sed etiam voluntate beneplaciti.3
Sed hoc falsum est : quia omnis prædicatio quæ non est per identitatem, est vel per formalem inhærentiam vel per causam; et neutra est hic vera. Si enim sit prædicatio per inhærentiam, sicut hæc est falsa, Malum est bonum; ita et hæc, Malum esse est bonum : quoniam esse mali, est ipsa malitia concreta suo subjecto. Et hoc etiam significatur, quum in concreto dicitur malum; et per consequens hæc est falsa, Mala fieri est bonum : quia quum fieri, sicut et omnis generatio, a termino denominetur, cujus fieri bonum est, ipsum quoque est bonum. Si autem sit prædicatio per causam, iterum falsum est. Nam quamvis malum sit occasio boni, non tamen est ejus causa. Occasio namque non est causa, sed est alicui opportunitas quædam causandi. Hinc falsum est quod Deus voluntate beneplaciti velit mala esse aut fieri, qui non vult nisi bonum; sed verum est quod vult malum esse occasionem boni. — Auctoritas autem illa Boetii intelligenda est de ordine naturalis habilitatis ad bonum : quæ habilitas necessario est habitus aut aptitudo bonitatis, per quam subjectum appetit perfici in bono, et movetur ad ipsum ratione similitudinis. Et non loquitur Boetius de ordinatione inducta ab extrinseco operante, qualiter solum ordinabile est malum in bonum. — Hæc Albertus et Udalricus.
Circa hæc scribit Durandus, quod nullum malum culpæ vel pœnæ potest esse per se volitum a Deo aut alio quocumque; sed mala pœnæ et naturæ possunt a Deo volita esse per accidens; mala autem culpæ non possunt esse volita a Deo per se, neque per accidens. Malum namque sub ratione mali, non potest volitum esse. Mala tamen pœnæ et naturæ possunt a Deo volita esse per accidens : quoniam omne quod potest habere rationem boni secundum rectæ rationis judicium, potest habere rationem recte voliti; sed malum naturæ et pœnæ habet rationem boni per accidens secundum rectæ judicium rationis : quoniam malum ex quo majus sequitur bonum quam sit bonum quod per ipsum privatur, habet rationem boni saltem per accidens, si tamen utrumque bonum nequeat simul haberi. Bonum est equidem propter majus bonum dimittere minus bonum, dum ambo simul haberi non valent. Sed ex malo naturæ et pœnæ sequitur majus bonum quam sit illud quod per talia mala privatur. Nam nisi elementa corrumperentur, mixta non gignerentur; et nisi mixta multa corrumperentur, homines et jumenta non alerentur neque durarent. Conformiter per malum pœnæ puniuntur peccata, sicque ordinantur per bonum justitiæ : et multo melius est bonum communis justitiæ quod resultat ex malo pœnæ quo puniuntur culpæ, quam sit bonum naturæ in singulari persona, quod per pœnam privatur. Sicque ostensum est, quod mala pœnæ et naturæ possunt a Deo volita esse per accidens. Hæc Durandus. quum sanctitas Dei sit infinita, maxime detestatur omnem impietatem; et quia omnipotens est, videtur quod totaliter possit ac debeat per anticipationem impedire et præservare ne veniant.
Ad hæc respondet Albertus : Deus permittit mala fieri, justitia condecentiæ suæ æquitatis ac bonitatis : quia si non sineret ea fieri, tolleretur ratio boni laudabilis ac præmiabilis. — Et si objiciatur, quod in opposito hujus permissionis reluceret matis bonitas Dei et decor ipsius; dicendum quod non, quia periret ratio virtutis atque boni laudabilis, et fierent opera bona quidam necessitate.
Denique sicut dicunt magistri, aliqua ratio boni universo deesset, si malum non fieret : sicque concedunt, quod occasionaliter bonum sit fieri mala, prout præcedenti patuit quæstione.
Et si objiciatur, quod malum est privatio boni, ergo privat aliquo bono quod universo inesset, si non esset malum : imo sic multa bona, pulchra ac sancta universo inessent, si non essent mala, præsertim tot magna et multa. Ad hoc quidam respondent, quod non similiter est in bono et privationibus aliis : quoniam bonum quod aufertur ab uno, tribuitur alteri. Ad quod allegant illud ex Evangelio, Tollite ab eo mnam, et date illi qui habet decem mnas; et illud ex Apocalypsi, Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Ideo nihil perditur de bono in universitate, quamvis perdatur in isto. Imo ex hoc quod fit malum, additur universo aliqua ratio boni. Ideo dicunt quod bonum est fieri mala, atque quod conferat ad decorem complementumque mundi, in hoc quod adjicit plures rationes utilis sive expedientis, ac decorem justitiæ.
Verum istam solutionem aut non intelligo, aut falsa est meo judicio : quoniam constat quod unum et idem numero quod unus amittit, non accipit alius, nec universitas ipsa, sed potius perit ab ea. Idem autem in specie et prius forsitan habuit,
Footnotes
Chapter 265 of 271