Skip to the text

Distinctio 46

A. Illi sententiæ qua dictum est, Dei voluntatem non posse cassari quæ ipse est, quædam videntur obviare.

HIC oritur quæstio. Dictum est enim in superioribus, et auctoritatibus communitum, quod voluntas Dei quæ ipse est vocaturque beneplacitum ejus, cassari non potest : quia illa voluntate fecit quæcumque voluit in cælo Ps.cxxxiv, 6. Rom. ix, 19. et in terra. Cui, teste Apostolo, nihil resistit. Quæritur ergo, quomodo accipiendum sit quod Apostolus de Domino ait : Qui vult omnes homines salvos fieri. Quum I Tim. II, 4. enim non omnes salvi fiant, sed plures damnentur, videtur utique non fieri quod Aug. Enchirid. c. 97. Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Dominus quoque in Evangelio, impiam civitatem compellans : Quoties, inquit, volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?1 Ita etiam hæc dicuntur tanquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus, non potuerit facere Potentissimus quod volebat. Ubi est ergo illa omnipotentia qua in cœlo et in terra, secundum Prophetam, omnia quæcumque voluit fecit? et quomodo voluntati ejus, secundum Apostolum, nihil resistit, si colligere filios Jerusalem voluit, et non fecit? Hæc enim prædictis plurimum obviare videntur.

B. Solutio, quomodo intelligendum sit illud : Volui congregare filios tuos, et noluisti.

Sed audiamus solutionem; ac primum quomodo accipiendum sit illud quod Dominus ait, videamus. Non enim ex eo sensu illud dictum est, ut ait Augustinus in Enchiridio, prædictam quæstionem solvens, quasi Dominus voluerit congregare filios Jerusalem, et non sit factum quod voluit, quia ipsa noluerit; sed potius ipsa quidem filios suos ab ipso colligi noluit, qua tamen nolente, filios ejus collegit ipse omnes quos voluit, quia in cœlo et in terra non quædam voluit et fecit, quædam vero voluit et non fecit, sed omnia quæcumque voluit fecit : ut sit sensus, Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti? id est, quotquot congregavi mea voluntate semper efficaci, te nolente feci. — Ecce in evidenti positum est, quod illa Domini verba superioribus non repugnant.

Aug.op.cit. c. 97.

C. Quomodo intelligendum sit illud : Qui vult omnes homines salvos fieri.

Nunc videre restat, quomodo etiam præmissa verba Apostoli prædictis non contradicant, qui de Deo loquens, ait : Vult omnes homines salvos fieri. Quorum occasione verborum multi a veritate deviaverunt, dicentes Deum multa velle fieri quæ non fiunt. Sed non est intelligendum, ea ratione illud esse dictum, quasi Deus velit aliquos salvari, et non salventur. Quis enim tam impie desipiat ut dicat, Deum malas hominum voluntates quas voluerit, et quando voluerit et quomodo voluerit, et ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Non est utique verum quod in Psalmo dicitur, Quæcumque voluit fecit, si aliqua voluit et non fecit, et (quod est indignius) ideo non fecit, quoniam ne fieret quod volebat Omnipotens, voluntas hominis impedivit.2 Ideoque quum audimus, et in sacris Litteris legimus, quod velit omnes homines salvos fieri, [quamvis certum sit nobis non omnes homines salvos fieri,] non tamen ideo debemus omnipotentissimæ Dei voluntati aliquid derogare,

Ibid. c. 98.

Ibid. c. 95.

Aug.op.cit. c. 103. sed ita intelligere quod scriptum est, Vult omnes homines salvos fieri, tanquam diceretur, nullum hominem salvum fieri nisi quem salvum fieri ipse voluerit: non quod nullus sit hominum nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat salvus nisi quem velit salvari; et ideo rogandus est ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. Non est enim credendus Omnipotens aliquid voluisse fieri, quod factum non sit. Sic etiam intelligitur illud, Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum: non quia nullus hominum est qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur.3 Potest et alio modo illud intelligi, dum tamen credere non cogamur, Omnipotentem aliquid fieri voluisse, factumque non esse. Qui sine ullis ambiguitatibus sicut in cœlo et in terra, sicut Veritas cantat, omnia quæcumque voluit fecit, profecto facere non voluit quæcumque non fecit. — Ex his aperte ostenditur, quod Deus ea voluntate quæ ipse est, non vult aliquid fieri quod non fiat, neque non fieri quod fiat.

D. Utrum mala Dei voluntate fiant, an eo nolente.

Ideoque quum constet, omnia bona quæ fiunt, ejus fieri voluntate, quæ si fieri nollet, nullatenus fierent; recte quæri solet, utrum et mala omnia quæ fiunt, id est peccata, Dei fiant voluntate, an nolente eo fiant.

Super hoc diversi varia sentientes, sibi contradicere inveniuntur. Alii enim dicunt, quod Deus vult mala esse vel fieri, non tamen vult mala. Alii vero dicunt, quod nec vult mala esse nec fieri. In hoc tamen conveniunt et hi et illi, quod utique fatentur, Deum mala non velle. Utrique vero rationibus et auctoritatibus innituntur ad muniendam suam assertionem.

E. Quare dicunt quidam, Deum velle mala esse vel fieri.

Qui enim dicunt, Deum mala velle esse vel fieri, suam his modis muniunt intentionem. Si enim, inquiunt, mala non esse vel non fieri vellet, nullo modo essent vel fierent: quia si vult ea non esse vel non fieri, et non potest id efficere, scilicet ut non sint vel non fiant, voluntati ejus et potentiæ aliquid resistit, et non est omnipotens, quia non potest omne quod vult, sed impotens est, sicuti et nos sumus, qui quod volumus, quandoque non valemus. Sed quia omnipotens est et in nullo impotens, certum est, non posse fieri mala vel esse nisi eo volente. Quomodo enim invito eo et nolente posset ab aliquo malum fieri, quum scriptum sit, Voluntati ejus quis resistet?4 Supra etiam dixit Augustinus, quia necesse est fieri si voluerit. Sed vult mala fieri, aut non fieri. Si vult non fieri, non fiunt; fiunt autem: vult ergo fieri. Item, bonum est mala esse vel fieri: alioqui summe bonus non permitteret ea fieri. Unde Augustinus in Enchiridio:5 Quamvis ea (inquit) quæ mala sunt, in quantum mala sunt, non sunt bona; tamen ut non solum bona, sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotenti bono, cui procul dubio quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse, non sinere. Hæc nisi credamus, periclitatur nostra confessio, qua nos in Patrem omnipotentem credere confitemur. Ecce hic aperte habes, quod bonum est mala esse. Omnis autem boni Deus auctor est, qui vult omne bonum esse quod est. Quum ergo bonum sit mala fieri vel esse, ergo et mala vult fieri vel esse. — His atque aliis hujusmodi rationibus et auctoritatibus utuntur qui dicunt Deum velle mala esse vel fieri.

F. Hic ponit rationes illorum qui dicunt, Dei voluntate non fieri mala vel non esse.

Illi vero qui dicunt, Dei voluntate mala non fieri vel non esse, inductionibus præmissis ita respondent, dicentes, Deum nec velle mala fieri, nec velle non fieri vel nolle fieri, sed tantum non velle fieri. Si enim vellet ea fieri vel esse, faceret utique ea fieri vel esse; et ita esset auctor malorum. Non est autem auctor malorum, ut Sanctorum protestantur auctoritates : non ergo ejus voluntate fiunt mala. Item, si nollet mala fieri vel vellet non fieri, et tamen fierent, omnipotens non esset, quum ejus voluntas humanæ voluntatis effectu impediretur. Ideoque non concedunt Deum velle mala fieri, ne malorum auctor intelligatur; nec concedunt eum velle mala non fieri vel nolle fieri, ne impotens esse videatur : sed tantum dicunt eum non velle mala fieri, ut non auctor sed permissor malorum monstretur. Unde et Evangelista, ubi ostendit Deum auctorem esse omnium bonorum, dicens, Omnia per ipsum facta sunt; consequenter malorum auctorem esse negat, dicens, Joann. 1, 3. Et sine ipso factum est nihil, id est peccatum. Non dixit, per eum factum esse, vel eo nolente et invito; sed tantum sine eo, id est sine ejus voluntate, quia non ejus voluntate fit peccatum.

Non ergo Deo volente vel nolente, sed non volente, fiunt mala : quia non subest Dei voluntati ut malum fiat vel non fiat, sed ut fieri sinat, quia bonum est sinere mala fieri; et utique volens sinit, non volens mala, sed volens sinere, sinit ut ipsa fiant, quia nec mala sunt bona, nec ea fieri vel esse bonum est.

G. Quomodo intelligendum sit illud Augustini : Mala fieri bonum est.

Quod vero Augustinus ait, Mala fieri bonum est, nec sinerentur mala ab omnipotenti bono fieri, nisi hoc esset bonum ut ea essent : ea ratione dictum esse asserunt, quia ex malis quæ fiunt, Deus bona elicit, nec ipse permitteret ea fieri, nisi de eis boni aliquid faceret. Unde Augustinus in eodem libro Enchiridii aperte indicans prædictorum verborum talem esse intelligentiam, ait :6 Deus omnipotens, cui rerum est summa potestas, quum summe bonus sit, nullo modo sineret aliquid mali esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene

Aug. Enchirid.c.27. faceret etiam de malo. Item in eodem : Melius judicavit Deus de malis bona facere, quam mala nulla permittere.

Ex hoc itaque sensu dictum est ac verum est, Bonum est mala fieri, quia ex malis quæ fiunt, bonis (qui secundum propositum vocati sunt sancti) accidit bonitas, id est utilitas.7 Talibus enim, ut ait Apostolus, in bonum cooperantur omnia, etiam mala, quia eis prosunt quæ aliis facientibus obsunt. Unde etiam aliquando in Scriptura legitur malum appellari bonum, ut Hieronymus super Marcum : Malum (inquit) Judæ, bonum fuit, scilicet nobis. Nec si bonum est illi vel illi, inde sequitur quod simpliciter bonum sit : proprie enim ac simpliciter bonum est, quod in se et facienti bonum est.

Pseudo-Hier. in Marc. XIV.

H. Quadripartita acceptio boni.

Est enim aliquid quod in se bonum est et cui fit, sed non est bonum facienti : ut quum subvenitur pauperi, sed non propter Deum. Et est aliquid bonum in se et facienti, sed non ei cui fit : ut quum veritas propter Deum alicui non obedienti prædicatur. Et est aliquid in se et facienti et ei cui fit, bonum : ut quum veritas prædicatur propter Deum credenti. Unde Apostolus : Bonus odor sumus Deo, aliis odor vitæ, aliis odor mortis. Est autem aliud quod nec in se bonum est, et facienti nocet et damnat nisi pœniteat, ut malum : valet tamen ad aliquid. Ut enim Augustinus ait in Enchiridio : summe et æqualiter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, nec summe nec æqualiter nec immutabiliter bona; sed tamen bona etiam singula, simul vero universa valde bona, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo. In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint, dum comparantur malis.

II Cor. II, 15, 16.

Aug. Enchirid.c.10.

Ibid. c. 11.

I. Quod mala universitati valent, et facientibus sua propria vel patientibus aliena prosunt, electis tantum.

Hinc patet quod ex malis quæ fiunt, aliquod provenit bonum, dum bona magis placent et laudabiliora exsistunt. Ipsis etiam facientibus, ex malis quæ faciunt, interdum bona proveniunt, si secundum propositum vocati sunt sancti. Talibus enim, ut ait Augustinus in libro de Correptione et gratia, usque adeo Deus omnia cooperatur in bonum, ut si qui horum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat proficere in bonum, quia humiliores redeunt atque doctiores, ut Petrus. Illa etiam mala quæ ab iniquis fideles pie perferunt, ut ait Augustinus in libro de Trinitate, ipsis utique prosunt vel ad delenda peccata, vel ad exercendam probandamque justitiam, vel ad demonstrandam hujus vitæ miseriam. Ideoque et Job Dei manum, et Apostolus Satanæ stimulum sensit; et uterque bene profecit, quia malum bene portavit.

Id. de Corrept. et gratia, n. 24.

Id. de Trinitate, lib. XIII, n. 20.

K. Ex prædictis concludit, ostendens esse bonum fieri mala, multis modis.

Si quis igitur diligenter attendat quæ scripta sunt, facile est ei percipere, ex malis bona provenire, et ex ea ratione dictum esse quod bonum est mala fieri vel esse, non quia malum sit bonum, vel quia bonum sit malum fieri. Non est enim bonum, malum fieri ab aliquo, quia non est bonum ut aliquis faciat malum. Si enim hoc esset bonum, profecto hujus Deus auctor esset, qui est auctor omnis boni. Quod si hujus Deus auctor est, eo ergo auctore homo agit mala : et ita eo auctore homo fit deterior. Et si eo auctore homo fit deterior, tunc eo volente homo fit deterior. Idem est enim dicere aliquid fieri Deo auctore, quod Deo volente; Deo autem auctore homo non fit deterior : ergo non Deo volente, ut Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum aperte adstruit a minori, dicens ita : Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Tanta enim est ista culpa, quæ in sapientem hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente præstantior.8 Multo minus ergo Deo auctore fit homo deterior : multo enim est præstantior Dei voluntas quam hominis sapientis. Illo autem auctore quum dicitur, illo volente dicitur. Ergo est vitium voluntatis, quo est homo deterior : quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, a quo sit quærendum est. — Ecce aperte hic dicit Augustinus, Deo auctore vel volente hominem non fieri deteriorem, sed vitio voluntatis suæ. Non est ergo Deo auctore, quod malum fit ab aliquo, et ita Deo volente mala non fiunt.

L. Quod in Deo non est causa ut sit homo deterior.

Deinde idem Augustinus quærens quæ sit causa ut homo sit deterior, in Deo non esse asserit, in eodem libro sic dicens : Ut homo sit deterior, aut in ipso est, aut in alio, aut in nihilo.9 Si in nihilo, nulla causa est. Si in alio, aut in Deo, aut in alio quolibet homine, aut in eo qui neque Deus neque homo sit. Sed non in Deo : bonorum enim Deus tantum causa est. Ergo aut in homine est, aut in eo quod neque Deus neque homo, aut in nihilo. — Et ex his aperte ostenditur, quod non est bonum ut sit homo deterior, quia non est Deus ejus rei causa, qui tantum causa bonorum est. Et si non est bonum ut homo fiat deterior, non est ergo bonum ut ab eo fiat malum : non ergo vult Deus ut ab eo fiat malum.

M. Aliter probat, quod Deo auctore non fiunt mala.

Item aliter etiam ostenditur, quod Deo auctore, id est volente, non fiunt mala, quia ipse non est causa tendendi ad non esse. Tendere enim ad non esse, malum est : ipse autem auctor mali non est. Tendit vero ad non esse qui operatur malum : non ergo Deo auctore est quod aliquis operatur malum. Non est ergo bonum quod aliquis operatur malum, quia tantum boni Deus auctor est. Hoc autem Augustinus in eodem libro aperte explicat, ita dicens : Qui omnium quæ sunt auctor est, et ad cujus bonitatem id pertinet ut sit omne quod est, boni tantummodo causa est. Quocirca mali auctor non est : et ideo ipse summum bonum est, a quo in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. Non est ergo causa deficiendi, id est tendendi ad non esse, qui, ut ita dicam, essendi causa est : quia omnium quæ sunt auctor est, quæ in quantum sunt, bona sunt. — Ecce aperte habes, quod deficere a Deo, qui summum est bonum, malum est. Mala ergo facere, malum est : non ergo Deo auctore vel volente mala fiunt.

Aug. lib. LXXXIII Quæst. q. 21.

N. Objectio quorumdam sophistica qua probare nituntur, ex Deo esse quod mala fiant.

Jam sufficienter ostensum est, quod Deo auctore non fiunt mala. Quidam tamen sophistice incedentes, et ideo Deo odibiles, probare conantur, ex Deo auctore esse quod mala fiunt, hoc modo :10 Quod mala fiunt, verum est; omne autem verum quod est, a veritate est, quæ Deus est : a Deo ergo est quod mala fiunt. Quod autem omne verum a Deo sit, confirmant auctoritate Augustini, in libro LXXXIII Quæstionum ita dicentis : Omne verum a veritate verum est; est autem veritas Deus : Deum ergo habet auctorem omne verum. Est autem verum quod mala fiunt vel sunt : Deo ergo auctore est quod sunt vel fiunt mala.

Aug. op. cit. q. 1.

O. Responsio, ubi concedit omne verum esse a Deo, et sophisma aperit.

Quibus facile est nobis respondere, sed indignum responsione videtur quod dicunt. Omne namque verum a Deo est, ut ait Augustinus : cui consonat Ambrosius, qui tractans illud verbum Apostoli, Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto, dicit quod omne verum a quocumque dicitur, a Spiritu Sancto est. Quum itaque verum sit quod mala fiunt, hoc verum quod dicitur illa locutione, scilicet, mala fiunt, a Deo est; sed non inde sequitur, quod a Deo sit ut mala fiant. Si enim hoc diceretur, auctor malorum Deus esse intelligeretur. Quod ex simili manifeste falsum ostenditur : Deus prohibet furtum fieri; sed furtum fieri verum est : ergo prohibet verum. Non sequitur.

Ambr. in 1 Cor. xii, 3.

P. Partem quæstionis approbat illorum qui dicunt Deum non velle mala fieri.

Hæc igitur et alia hujusmodi inania relinquentes, præmissæ quæstionis parti saniori faventes, quæ Sanctorum testimoniis plenius approbatur, dicamus Deum non velle mala fieri, nec tamen velle non fieri, neque nolle fieri. Omne ergo quod vult fieri, fit; et omne quod vult non fieri, non fit. Fiunt autem multa quæ non vult fieri, ut omnia mala.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUADRAGESIMÆ SEXTÆ

IN hac distinctione inducit Magister quæstiones quæ ex prædictis nascuntur, quia Scripturæ canonicæ varias continent auctoritates de Dei voluntate quæ prima facie sibi invicem videntur esse contrariæ : in aliquibus etenim dicitur, quod voluntas Dei semper impletur, et quod nullus ei possit resistere; in aliis invenitur oppositum. Hanc ergo quæstionem, videlicet, an voluntas beneplaciti Dei semper impleatur, movet Magister, et arguit ad partem utramque, et solvit. Deinde inquirit, an Deus velit fieri mala, et an ipse sit causa malorum, et item an bonum sit fieri mala.

Footnotes

  1. Matth. xxiii, 37. ↩

  2. Ps. cxiii, 3; cxxxiv, 6. ↩

  3. Joann. 1, 9. ↩

  4. Rom. 1x, 19. ↩

  5. Aug. Enchirid. c. 96. ↩

  6. Aug. En-chirid. c. 11. ↩

  7. Rom. VIII, 28. ↩

  8. Aug. lib. LXXXIII Quæst. q 3. ↩

  9. Rom. q. 4. ↩

  10. Eccli. xxxvii, 23. ↩

Chapter 263 of 271