Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum angeli potuerint peccare, et qua specie peccati atque qualiter transgressi sint.

In quæstione hac tria tanguntur. Primum est, an angelus fuerit peccabilis, fallibilis seu deviabilis. Secundum est, quod fuerit peccatum cadentium angelorum. Tertium est, qualiter inductus sit angelus ad peccandum, an scilicet a se ipso, vel an unus alium induxerit ad peccandum.

De primo apparet, quod non potuerunt peccare. Primo, quoniam omnis error voluntatis procedit ex aliquo errore, defectu seu negligentia intellectus, qui est director et oculus voluntatis. Angeli autem secundum divinum Dionysium, habent deiformem intellectum, in quo error non cadit neque fallacia.1 — Secundo, quia ut Aristoteles, Avicenna, et alii Peripatetici contestur, supra orbem lunæ non potest esse malum. Sed adhuc minus potest esse malum in angelo quam in corpore cœlesti. — Tertio, Averroes ait, quod intelligentia est agens infallibile, et non errans. Angelus autem est intelligentia. — Quarto, secundum Philosophum, intellectus semper est rectus; phantasia vero recta est, et non recta. In angelis autem non est phantasia: ergo eorum intellectus semper fuit et est rectus. — Quinto, origo et causa errorum ipsius intellectus, sunt ea quæ fiunt in parte sensitiva, videlicet, passiones, fragilitas carnis, sollicitudo et occupatio circa externa: quæ in angelis non fuerunt. Hinc secundum Philosophum septimo Physicorum, omnis variatio virtutis ac vitii reducitur in alterationem quæ est secundum passiones partis sensitivæ. Hæc autem in angelis locum non habet. — Sexto, si angeli peccaverunt, vel ergo ex habitu, aut ex infirmitate, aut ex ignorantia: non ex habitu, quoniam ante primum eorum peccatum non fuit in eis aliquid vitiosum; nec ex infirmitate, quia non ex vehementia passionis; neque ex ignorantia, quoniam pleni erant scientia.

In contrarium est auctoritas Scripturarum, sicut quod ait Salvator:2 Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem; et rursus: In veritate non stetit, etc.3 Illudque Job: Ecce qui serviunt ei non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem.4 — Item, omne creatum ex se labile est, quum ex nihilo sit productum, et distans a suo fine, indigensque indesinenter conservatione ac manutenentia Creatoris.

Ad hoc Guillelmus Parisiensis secunda parte libri de Universo respondet: Aristoteles expresse negavit malitiam posse esse substantiis separatis. Contra quem dico, quia malitiam quarumdam talium substantiarum indicat idololatria, qua se coli volunt cultu soli vero Deo debito. Neque enim Creator ullam illis irrogavit injuriam, ob quam hoc juste facere possint, quasi exercendo vindictam. Imo in tantum processit earum infidelitas atque malitia, quod Creatoris cultum et honorificentiam pene exterminaverunt de terra. crudelissimas quoque mortes veri Dei cultoribus procuraverunt per tyrannos infligi. Aliud item indicium malevolentiæ earumdem, sunt maleficæ artes et opera earum, quibus numenta innumera, tam corporalia quam spiritualia, sunt innocentibus irrogata. Rursus, indicium harum malitiarum, est earum ejectio ab arrepticiis et obsessis, et quod a sanctis hominibus fugiunt ac vincuntur, atque quod persuaserunt hominibus esse se deos immortales, provisores ac salvatores suorum cultorum.

Porro Aristoteles et sequaces ipsius, vexationes dæmoniacas interpretati sunt esse morbos. Unde et incubum nocturnum, quem ephialtem aliqui vocant, opinatus est Aristoteles potius esse humorem cor comprimentem, quam dæmonem. Similiter morbum quem medici vocant lupinum dæmonium, non dæmonium sed morbum putavit. Lunaticos quoque et occasionatos, non a dæmonibus, sed certis ægritudinibus, pati vexationes existimavit. Hinc admirationem habet non parvam, qualiter tantum philosophum quivit latere tam patens ac sæviens per totum orbem malignitas dæmonum: præsertim quum ipse quemdam dæmonem familiarem habuisse, et nefando sacrificio obtinuisse se dixerit. Qualiter enim opinari potuit bonum esse spiritum, quem sacrificio tam impio acquisivit? Vel qualiter potuit esse spiritus bonus, qui sibi sacrificium offerri permisit, nisi forsitan illud Creatori obtulerit? quod ipsa ejusdem verba locusque sacrificii nulatenus patiuntur. Cur etiam credidit spiritum illum sibi missum de cœlo Veneris, magis quam de alio cœlo?

Præterea, rationes Aristotelem inducentes ad præfatum errorem, fuerunt quod dixit substantias illas esse intelligentias puras, immateriales, non receptibiles influentiarum aut passionum ab inferioribus, sed desuper tantum, quod est a parte Creatoris, a quo nil mali imprimitur ipsis. Præterea, malitia non potuit intelligentiis esse innata aut essentialis, ergo est eis adventicia et acquisita : aut ergo ex se ipsis, aut aliunde. Non ex se ipsis, quum sint simplices, ideoque non potuerunt se movere et alterare a bonitate ad pravitatem, quum nihil secundum idem sit movens et motum, alterans et alteratum. Nec a superiori ad malum culpæ inductæ sunt. — Verum istæ rationes supra solutæ sunt. Nec enim penitus simplices sunt, sed sunt in ipsis actus atque potentia, voluntatis libertas, dependentia et susceptibilitas quædam. Unde et supra ostensum est, quod in scientia possunt proficere. Inferior quoque a superiori intelligentia valet influxum recipere. Ex quibus patebit, qualiter angeli potuerunt peccare. — Hæc Guillelmus : qui consequenter declarat qualiter peccaverunt, prout infra ponetur.

Cf. t. XIX, dist. viii, q. 7; et supra, dist. iii, q. 1. dist. iii, q. 5.

Insuper, super his in diversis locis subtiliter et aperte conscribit Thomas. Et ait in Scripto : Apud universos Catholicos certum est angelos peccasse, dæmonesque efectos esse. Quomodo autem peccaverunt, difficile est videre : quia non potest esse peccatum in voluntate, nisi sit aliquo modo deceptio in intellectu aut ratione. Propter quod omnis malus et peccans est aliquo modo ignorans, ut tertio dicitur Ethicorum. Quod qualiter verum sit videndum est ad quæstionis propositæ intellectum. Ipse quippe Philosophus septimo Ethicorum distinguit duplicem operandorum cognitionem, videlicet universalem et particularem. Quumque operationes sint circa singularia, contingit aliquem in universali recte intelligentem, circa singularia deviare atque peccare. Singularia quoque cognoscuntur dupliciter, utpote in actu et in habitu. Hinc contingit aliquem peccantem rectam æstimationem etiam de aliquo singulari operabili in habitu habere, non tamen in actu : quia in homine habitus passione ligatur, ne progrediatur in actum circa considerationem particularis agendi, ut ira et concupiscentia; in tantum ut etsi verba veritatis ac virtutis pronuntiet, sensum tamen mente non teneat, in quantum judicium rationis absorbetur vehemencia passionis, juxta quod sexto Ethicorum habetur, quod delectatio corrumpit existimationem prudentiæ. Quamvis autem in angelis judicium intellectus ita corrumpi non valeat, quoniam tales passiones in eis non sunt, potest tamen ligari, in quantum considerando unum, retrahitur a consideratione alterius, eo quod plura simul intelligere nequeant, nisi in Verbo omnia contemplantur, prout supra dictum est plenius. Contingit autem aliquid esse eligendum secundum unam rei considerationem, quod tamen eligendum non est omnibus conditionibus concurrentibus consideratis : sicque in angelis error electionis potuit esse et peccatum. Hæc Thomas.

Porro in prima parte Summæ, quæstione sexagesima tertia, scribit : Tam angelus quam quæcumque creatura rationalis, si sola sua attendatur natura, potest peccare. Et quæcumque peccare non valet, dono gratiæ, non conditione naturæ, hoc habet. Cujus ratio est, quia peccare non est nisi declinare a rectitudine actus quam debet habere, sive accipiatur peccatum in naturalibus, sive in artificialibus, sive in moralibus. Solus autem actus ille a rectitudine non potest declinare, cujus regula est virtus agentis. Si enim manus artificis esset regula incisionis, non posset artifex incidendo errare; sed si rectitudo incisionis sit ab alia regula, potest incisio recta et non recta consistere. Nulla autem voluntas creata rectitudinem in suo habet actu, nisi in quantum a voluntate regulatur divina, quæ sola est regula sui acp. 263 B.5 tus, quia ad ipsam pertinet ultimus finis : quemadmodum quælibet voluntas inferioris regulanda est secundum voluntatem sui superioris, ut voluntas militis voluntate ducis. Hinc in sola voluntate divina nequit esse peccatum; in qualibet vero voluntate creaturæ potest esse peccatum ex conditione suæ naturæ.

Sed objici potest : Appetitus non est nisi boni veri aut apparentis. In angelis autem non potest esse bonum apparens, quod non sit verum bonum : quia in eis error esse non valet, vel saltem culpam non potest præcedere. Ergo non possunt appetere nisi quod vere est bonum : quod appetere non est culpabile. — Dicendum, quod peccatum in actu liberi arbitrii potest esse dupliciter. Primo, ex hoc quod aliquod malum eligitur, ut adulterari. Et tale peccatum semper procedit ex ignorantia aut errore : nam malum sub ratione mali nequaquam eligitur, et adulter in particulari errando decipitur, eligendo actum vitiosum quasi aliquod bonum propter delectationem annexam. Hoc autem modo in angelo peccatum esse non potuit. Secundo peccatur per liberum arbitrium, eligendo aliquid secundum se bonum, attamen absque ordine debitæ regulæ aut mensuræ : ita quod defectus culpam inducens, sit solum ex parte electionis, quæ debitum ordinem non habet nec servat, non ex parte rei electæ : ut si aliquis orare eligeret, non attendens ad ordinem ab Ecclesia institutum. Et tale peccatum non præexigit ignorantiam in peccante, sed solum absentiam considerationis eorum quæ merito consideraret. Sicque peccavit angelus, convertendo se per liberum arbitrium ad proprium bonum absque ordine ad voluntatem divinam. — Hæc Thomas in Summa.

Insuper in Summa contra gentiles, libro tertio, capitulo centesimo nono : Si quis, inquit, sequi vellet Platonicos, facilis esset responsio. Dicunt enim dæmones esse animalia corpore aeria : sicque esset in eis pars sensitiva. Unde et passiones quæ in nobis sunt causa peccandi, eis attribuunt, ut iram, odium. Propter quod ait Apuleius, quod animo sunt passiva. Propter hoc quoque quod uniti corporibus perhibentur, posset forsan in eis aliud genus cognitionis poni quam intellectus. Nempe secundum Platonem, etiam anima sensitiva incorruptibilis est : idcirco oportet quod habeat operationem cui non communicet corpus. Et sic nihil prohibet operationem sensitivæ animæ inveniri in substantia aliqua intellectuali, quamvis corpori non unita, et per consequens passiones. Verum opiniones illæ erroneæ sunt.

Ad evidentiam igitur propositæ quæstionis, sciendum quod sicut est ordo in causis agentibus, ita et in causis finalibus : ut scilicet secundarius finis a principali dependeat, sicut secundarium agens a principali agente. Accidit autem peccatum in causis agentibus, dum secundarium agens exit ab ordine principalis agentis : sicut dum tibia ob suam curvitatem deficit ab exsecutione motus quem virtus appetitiva imperavit, sequitur claudicatio. Conformiter in causis finalibus, quum finis secundarius non continetur sub ordine principalis finis, peccatum est voluntatis, cujus objectum est bonum et finis. — Porro unaquæque voluntas naturaliter vult proprium bonum volentis, videlicet ipsum esse perfectum, nec potest velle hujus contrarium. In illo ergo volente nullum potest voluntatis peccatum accidere, cujus proprium bonum est ultimus finis, quod non continetur sub ordine finis alterius, imo sub ejus ordine omnes fines alii continetur. Talisque volens est Deus, cujus esse est bonitas summa, quæ est omnium ultimus finis. In omni autem alio volente, cujus proprium bonum necesse est sub alterius boni ordine contineri, potest peccatum accidere voluntatis, si secundum propriam consideretur naturam. Quamvis enim naturalis inclinatio voluntatis unicuique insit volenti, ad volendum atque amandum sui ipsius perfectionem, non tamen naturaliter ei est inditum ut sic ordinet suam perfectionem in alium finem, quod deficere ab eo non queat, quum finis superior non sit suæ naturæ proprius, sed superioris naturæ. Relinquitur ergo suo arbitrio, quod propriam perfectionem in superiorem ordinet finem. In hoc quippe differunt voluntatem habentia ab aliis, quod voluntatem habentia ordinant se et sua in finem, cetera a superiori agente ordinantur et quasi aguntur seu impelluntur in finem. Potuit ergo in voluntate substantiæ separatæ esse peccatum ex hoc, quod proprium bonum atque perfectionem suam non ordinavit in ultimum finem, sed inhæsit proprio bono ut ultimo fini. Quumque ex fine necesse sit regulas accipi actionum, consequens est quod ex se ipsa, in qua finem constituit, regulariter disponeret alia, et ut ejus voluntas non regularetur a superiori: quod soli Deo convenit ac debetur. Sicque intelligendum est quod appetiit Dei æqualitatem: non sic, ut suum bonum esset divino et increato bono æquale. Hoc enim scivit impossibile esse, nec in ejus intellectu poterat cadere: imo hoc appetendo, appeteret se non esse, quum distinctio specierum secundum diversos rerum proveniat gradus. Velle autem alios regulare ac regere, voluntatemque suam a superiori non regulari, est velle præesse, non subjici: quod est peccatum superbiæ. Ideo convenienter asseritur, quod primum peccatum dæmonis fuit superbia. Verum quia ex uno errore circa principium varius ac multiplex error consequitur, hinc ex prima illa inordinatione voluntatis in dæmone, consecutum et constitutum est multiplex peccatum in voluntate ipsius, videlicet, iræ et odii contra Deum resistentem suæ superbiæ et punientem justissime culpam ipsius, invidiæ quoque contra hominem, et multa similia.

Præterea advertendum, quod dum proprium alicujus bonum ordinem habet ad plura superiora, liberum est volenti, ut ab ordine alicujus superiorum recedat, et alterius ordinem non relinquat, sive exsistat superior, sive inferior: sicut miles, qui ordinatur sub rege et sub principe militiæ, potest voluntatem suam ordinare in bonum principis, et non regis, aut econverso. Si vero princeps militiæ ab ordine regis recedat, bona erit voluntas militis recedentis a voluntate principis, et dirigentis voluntatem suam in regem; mala autem esset voluntas militis sequentis voluntatem principis contra voluntatem regis: quoniam ordo inferioris principii dependet ab ordine superioris. Substantiæ autem separatæ non solum ordinantur sub Deo, imo et una earum ordinatur sub alia. Quumque in quolibet volente sub Deo potest esse peccatum voluntatis, si in sua natura consideretur, possibile fuit quod aliqua superiorum aut etiam suprema peccaret secundum voluntatem: quod satis probabile est. Non enim in bono proprio quievisset, nisi illud valde perfectum et excellens fuisset. Potuit igitur fieri, quod aliquæ inferiorum sua voluntate proprium bonum ordinarent in bonum illius superioris substantiæ separatæ, per hoc a divino ordine recedentes, quæ similiter peccaverunt; aliæ autem in motu seu actu suæ voluntatis servantes divinum ordinem, recte recederent ab ordine peccantis, quamvis superioris secundum naturæ ordinem: quæ non peccaverunt, imo sub summi Regis obedientia permanserunt. — Hæc Thomas ibidem. Ex quibus patet, qualiter angeli potuerunt peccare, et qualiter peccaverunt; et item, qua specie peccati trangressi sunt. Attamen circa quædam nunc tacta, quidam aliter opinati sunt, ut patebit.

Præterea de his etiam alibi Thomas scripsit. Siquidem ad hanc quæstionem, utrum diabolus appetierit Dei æqualitatem, respondet: Circa hoc est triplex opinio. Quidam namque simpliciter et absolute concedunt, quod angelus peccavit Dei æqualitatem optando, non obstante rei impossibilitate: quoniam teste Augustino, cæca ambitio semper plus præsumit quam possit. Sed hoc non videtur conveniens. Nam quamvis homo plus valeat desiderare quam queat habere, non tamen plus potest velle quam possit æstimare : quia voluntas intellectum sequitur, non excedit. Præterea, in angelo non est passio quæ ex appetitu honoris liget judicium intellectus, sicut in nobis. — Hinc alii dicunt, quod Dei æqualitatem non appetiit directe, sed indirecte : quia appetiit aliquid, quo habito, sequeretur quod esset Deo æqualis, videlicet nulli subesse. Sed nec hoc conveniens esse videtur : quoniam totum bonum angeli consistit in hoc quod Deo subest, quemadmodum tota claritas aeris est in hoc quod subjicitur radiis solis; et ita hoc non potuit ab angelo appeti.

Ideo aliter est dicendum, quod scilicet non appetiit æqualitatem Dei simpliciter quantum ad substantiam desiderati, ut scilicet vellet tantam bonitatem et perfectionem habere quantam habet Deus; appetiit tamen æqualitatem secundum quid, scilicet quantum ad modum habendi. Bonitas quippe et beatitudo in Deo est ex sua natura atque fontaliter, ita quod ab ipso aliis communicatur. Videns igitur angelus dignitatem suæ naturæ, qua creaturis ceteris præeminebat, voluit a se bonitatem et beatitudinem in omnia inferiora derivari; voluit quoque per naturalia sua in beatitudinis perfectionem pertingere : ideo dicitur, quod sine merito voluit obtinere quod ex meritis suis habuisset, si perstitisset. Nec etiam quantum ad modum habendi, voluit Deo simpliciter æquiparari. Non enim voluit a se felicitatem habere, nec esse primum transfundens in alios; sed a Deo, et sub Deo, secundum quod Deus in omni operatur natura. — Hæc Thomas in Scripto.

Ad quæstionem demum hanc, utrum peccatum dæmonis fuerit superbia, respondendo : Superbia, inquit, tripliciter sumitur. Primo habitualiter, pro inclinabilitate ad superbiendum ex inflexibilitate naturæ aut fomitis corruptione :6 sicque superbia vocatur initium omnis peccati. Secundo actualiter, prout quis effert se extra limites jussionis, ut præcipienti non subjiciatur : et ita non est speciale peccatum, sed generalis quædam conditio omne peccatum consequens ex parte aversionis. Tertio superbia dicitur inordinatus propriæ excellentiæ appetitus, præsertim in honore aut dignitate : et sic est speciale peccatum, et unum septem capitalium vitiorum. Sicque primum peccatum angeli fuit superbia : quod patet tam ex re desiderata, quoniam eminentiam dignitatis appetiit; quam ex motivo, quia ex consideratione propriæ pulchritudinis corruit in peccatum. — Sed objici potest : quicumque enim non agit quod tenetur, peccat per omissionem; sed angelus debuit intra se conferre et cogitare de divina ordinatione, ne eam excederet : quod non fecit. Dicendum, quod omissio quandoque est speciale peccatum, quando videlicet dimittitur quod fieri debet, eo quod specialiter jussum est. Interdum est conditio omne peccatum concomitans, secundum quod est dimissio alicujus circumstantiæ in opere observandæ: et sic in primo angeli peccato fuit omissio. Attamen dici potest, quod non tenebatur actualiter tunc conferre, quia et alio modo potuit peccatum vitare. Hæc idem ibidem.

Præterea in prima parte Summæ, quæstione sexagesima tertia, respondens ad istud, quale malum culpæ possit in angelis malis esse :7 Peccatum, inquit, potest in aliquo esse dupliciter. Primo, secundum reatum; secundo, secundum affectum. Primo modo universa peccata in dæmonibus possunt esse, quia dum homines ad cuncta peccata inducunt, omnium vitiorum reatum incurrunt. Secundum affectum vero illa dumtaxat peccata in eis sunt, ad quæ natura spiritualis afficitur : quæ non afficitur ad bona corpori propria, sed ad ea quæ in rebus spiritualibus inveniri possunt. Nil enim afficitur nisi ad id quod suæ naturæ aliquo modo est conveniens. In spiritualibus autem bonis non potest esse peccatum dum aliquis ad ea afficitur, nisi per hoc quod in tali affectu regula superioris non observatur. Et hoc est peccatum superbiæ, non subdi superiori in eo quo præsidet. Hinc primum peccatum diaboli non potuit esse nisi superbia. Consequenter vero potuit in eis invidia esse. Ejusdem etenim rationis est, quod affectus tendat in aliquid appetendum, et quod renitatur opposito. Invidus autem de bono alterius dolet, quia bonum illius reputat sui proprii boni impedimentum. Nec poterat bonum alterius reputari impedimentum boni affectati per angelum malum, nisi in quantum affectavit excellentiam singularem : quæ per alterius excellentiam jam cessat. Ideo post peccatum superbiæ consecutum est in dæmone peccatum invidiæ, secundum quod doluit de bono hominis, et etiam de excellentia Creatoris, secundum quod Deus utitur eo in gloriam divinam contra voluntatem diaboli. — Porro in obscenitatibus carnalium vitiorum dæmones non delectantur quasi ipsi ad delectationes carnales afficiantur; sed hoc totum ex invidia oritur, quod in quibuscumque hominum excessibus delectantur, in quantum sunt impedimenta salutis humanæ. Hoc quoque sciendum, quod in superbia et invidia prout in dæmonibus esse dicuntur, comprehenduntur vitia cuncta quæ nascuntur ex ipsis. Hæc ibi.

De hoc demum, quod dæmon peccavit Dei similitudinem inordinate appetendo, scribit eodem loco :8 Angelus sine dubio peccavit appetendo esse ut Deus. Quod intelligi potest dupliciter : primo, per æquiparantiam; secundo, per similitudinem. Primo modo non potuit hoc optare : quoniam scivit naturali cognitione hoc impossibile esse; nec primum actum peccandi præcessit in angelo habitus aut passio ligans cognoscitivam potentiam, ita ut in particulari errando eligeret impossibile. Et dato quod esset possibile, adhuc esset contra desiderium naturale : appetendo namque essentialem gradum altioris naturæ, appetisset se non esse. Verumtamen in hoc imaginatio fallitur. Nam quia homo appetit esse in altiori gradu quantum ad accidentalia aliqua, quæ crescere queunt absque corruptione subjecti, æstimatur quod possit appetere altiorem gradum naturæ, in quem pervenire non posset, nisi esse desineret. — Denique, appetere esse ut Deus per similitudinem, contingit dupliciter. Uno modo, quantum ad id in quo aliquid natum est Deo assimilari : et sic si quis quantum ad hoc appetat esse similis Deo, non peccat, dummodo similitudinem Dei debito ordine appetat adipisci, ut scilicet eam a Deo obtineat; peccaret autem, si appeteret Deo assimilari virtute propria, non divina. Secundo potest quis appetere esse similis Deo in eo in quo non est aptus ei assimilari : ut si quis appeteret cœlum et terram creare, quod Deo est proprium; in quo appetitu esset peccatum. Sicque diabolus appetiit esse similis Deo : non ut Deo assimilaretur quantum ad hoc quod est nulli subesse simpliciter, quia sic etiam suum non esse appeteret, quum nulla creatura valeat esse nisi per hoc quod sub Deo esse participat, et sub ejus conservatione subsistit; sed in hoc appetiit indebite esse similis Deo, quia id ad quod virtute suæ naturæ poterat pervenire, appetiit ut finem ultimum beatitudinis suæ, avertens appetitum suum a supernaturali beatitudine, quæ est ex gratia Dei. Vel si eam ut ultimum finem appetiit, tamen voluit eam acquirere virtute suæ naturæ, non ex Dei auxilio, juxta dispositionem ipsius : quod consonat Anselmo, dicenti quod appetiit id ad quod pervenisset, si stetisset. Istaque duo in idem quodammodo redeunt, quia secundum utrumque modum appetiit finalem beatitudinem per suam naturalem virtutem habere : quod est proprium Dei. Quumque id quod est per se, sit causa ejus quod est per aliud; idcirco ex hoc etiam consecutum est quod appetiit principatum quemdam super alia : in quo etiam voluit Deo inordinate assimilari. Hæc Thomas ibidem.

Videtur autem sanctus Doctor in Scripto reprobare quod in Summa contra gentiles affirmat, videlicet, quod diabolus voluit nulli subesse. Quod tamen dupliciter potest intelligi : primo, ut nulli obediret; secundo, ut a nullo influxum aut conservationem acciperet. Et primo modo (ut reor) intelligit Thomas, et (ni fallor) etiam illi quos improbat.

Porro scripta Petri dictis Thomæ omnino concordant, et comprehenduntur in eis. Attamen Petrus concedit, quod in angelis lapsis aliquis error intellectus præcessit vitium voluntatis : non quod error ille fuit proprie culpa, sed imperfectio considerationis, seu quædam omissio, juxta sensum inductum; aut si exstitit culpa, in peccato voluntatis includitur, tanquam via ad illud.9

Circa hæc scribit Richardus : Primum peccatum Luciferi fuit superbia. Non enim fuit gaudium inordinatum : quoniam gaudium est quies ipsius appetitus in re amatæ præsenti ; ideo præsupponit inordinatum amorem. Nec fuit inordinatum odium. Nam quidquid oditur, oditur in quantum apprehenditur ut repugnans rei amatæ : ergo præsupponit inordinatum amorem. Nec fuit inordinatum desiderium : quoniam desiderium est respectu boni futuri, amor autem respectu boni simpliciter : ergo inordinatum desiderium præsupponit inordinatum amorem. Quod homo potest experiri in se. Quandocumque enim desiderat aliquod bonum non habitum, ideo illud desiderat, quoniam complacet sibi in illo, hoc est, quia in affectu suo est coaptatio quædam ad illud, quæ est amor. Nec fuit fuga, neque tristitia, ut constat. Nec fuit inordinata spes : quoniam spes est respectu boni desiderati ; sicque præsupponit desiderium inordinatum. Hæc Richardus, qui istud prolixe de diversis passionibus et peccatis prosequitur.

Verumtamen contra id quod ait, inordinatum desiderium non fuisse peccatum Luciferi, objici potest. Fuit enim appetitus propriæ excellentiæ nondum adeptæ, sed speratæ, vel magis præsumptæ; talisque appetitus desiderium proprie appellatur. Et sicut præhabitum est, in angelo ante actualem suam superbiam non fuit aliquis amor habitualis inordinatus aut passio.

Quærit quoque Richardus, an peccatum angelorum cum primo apostata illo peccantium, fuerit superbia, an pusillanimitas. Respondet : Primum peccatum illorum fuit superbia, quia secundum Anselmum libro de Casu diaboli, id quod impii angeli appetierunt, fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod in sua creatione non acceperunt, quatenus merito suo ad illud proficerent. Quemadmodum enim Lucifer excellentiam ad quam conditus fuit, propria virtute mox voluit obtinere absque merito suo; ita et angeli ei consentientes, tamen ope Luciferi : et hac de causa sibi subesse volentes. Posset tamen videri aliquibus, quod prima ipsorum superbia fuit in diligendo deliberative magis excellentiam propriam quam divinam. Hacque intolerabili superbia obtenebratus, Lucifer putavit obtinere se posse excellentiam suam per naturam virtutemque propriam, alii vero per ejus potentiam : quæ excellentia eis convenire nequibat nisi per gratiam. Et sicut æstimaverunt, sic appetierunt. Taliter quoque approbare falsum pro vero, non fuit in eis ante omne peccatum : imo æstimatio talis nec in homine neque in angelo fuit ante peccatum. Unde Augustinus libro tertio de Libero arbitrio: Approbare falsa pro veris, non est natura hominis instituti, sed pœna damnati. Quod a simili potest dici de angelo. — Porro, quod angeli illi perversi magis voluerunt subesse servo quam domino, seu Lucifero quam Deo : hoc non fuit pusillanimitatis, sed elationis : quia ad hoc maluerunt subesse Lucifero, ut magis manerent propriæ voluntatis, quod fuit superbiæ; quemadmodum quidam superbi malunt subesse principi impotentiori quam præpotenti, ut minus coerceantur. Hæc Richardus.

Verum his objici potest, quod actio intellectus prior est operatione voluntatis : sicque æstimatio illa falsa Luciferi qua putavit se suis viribus posse excellentiam tantam acquirere, præcessisse videtur ejus superbiam. Nec enim optasset hoc, nisi possibile æstimasset: et sic æstimatio illa tam erronea, fuisset peccatum elationem præcedens. Quod et in ceteris angelis reprobis magis apparet. Si namque putabant se adjutorio Luciferi posse ex viribus suis excellentiam seu beatitudinem ad quam facti erant, acquirere, vitiose erraverunt ante commissionem suæ superbiæ. Rursus, nos viatores scimus per naturalem rationem, quod impossibile sit omni menti creatæ, ad beatificam Dei visionem per speciem naturali virtute pertingere, quum beatitudo illa sit prorsus supernaturalis: ergo multo plus Lucifer et ejus societas omni naturali scientia pleni, sciverunt hoc. Non ergo videtur, quod beatitudinem et excellentiam illam supernaturalem ad quam erant creati, voluerunt per naturalia adipisci: nam et illa fuit hæresis Pelagiana. — Sed ad hæc forsan quis dicet, quod quamvis loquendo in generali, actio intellectus præcedat actionem voluntatis, non tamen quælibet actio intellectus quamlibet voluntatis. Ideo Lucifer primo per intellectum apprehendit appetitum excellentiæ suæ, moxque intense afficiebatur ad eam: et ita ambitioso cæcatus affectu, erravit in intellectu, æstimando sibi possibile quod sibi impossibile fuit; et quod habitualiter scivit, actualiter non attendit.

Sed tunc denuo objici potest, quod appetitus excellentiæ non habuit rationem culpæ mortalis, nisi ex consensu intellectus: qui consensus fuisset culpabilis, et sic prius fuisset culpa in intellectu. — Ad quod forsan dicetur, quod actiones intellectus et voluntatis connexæ sunt, pariterque concurrunt ad complementum peccati mortalis; et in quibusdam mortalibus principale, a quo fit denominatio, se tenet ex parte voluntatis, sicut et in superbia. De his nil temere assero.

Præterea Albertus: Dicendum (inquit) cum Sanctis, quod diabolus nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset, si stetisset.10 In beatitudine vero tria principaliter attenduntur, videlicet, perfectio potestatis, perfectio scientiæ, et perfectio bonitatis. Desideratum autem ab angelo, fuit perfectio potestatis, non considerata perfectione scientiæ nec bonitatis. Desideratum autem primi hominis, fuit perfectio scientiæ, non considerata perfectione potestatis et bonitatis. Appetibile demum Antichristi, erit perfectio bonitatis, non considerata scientia ac potestate. — Quod secundum Anselmum ita est accipiendum. Ad perfectionem potestatis tria exiguntur. Primum est, ut a se et non ab alio habeat potestatem; secundum, ut statim habeatur, et non proficiatur ad eam per meritum; tertium, ut in subjectis non patiatur resistentiam per alterius potestatem. Ad perfectionem quoque scientiæ tria his consimilia requiruntur: ut scilicet habeatur a se, nec ab alio per meritum exspectetur, nec in scibilibus resistentiam seu ignorantiam habeat. Hinc in Genesi dixit diabolus: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum.11

Conformiter tria ad perfectionem pertinent bonitatis. Volet equidem Antichristus a se bonitatem habere, et non per meritum ab alio exspectare, et quod in bonitate nihil sit sibi comparabile, juxta illud Apostoli: Extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, etc.12

Dicimus demum cum SS. Augustino, Anselmo et Gregorio, quod primum peccatum dæmonis fuit superbia, ex qua surrexit in eo invidia, qua hominem dejecit. Hinc in tractatu de Conflictu virtutum et vitiorum asserit Augustinus: Quam densissimis superbiæ tenebris putamus in terra lutum involvi, si potuit in cœlo stella quæ mane oriebatur, per superbiam lucis suæ globos amittere?13 Undecimo item super Genesim loquitur Augustinus: Invidia sequitur superbiam, non præcedit. Non enim causa superbiendi est invidia, sed econtra. Amando etenim quisque excellentiam suam, aut paribus invidet quod ei æquentur, aut inferioribus, ne sibi æquentur, aut superioribus, quod eis non æquatur.

Superbiendo igitur invidus, non invidendo mutabili bono. Avaritia vero est radix, quia quisque fit superbus.

Verumtamen secundum Præpositivum, superbia tripliciter sumitur. Primo generaliter, pro appetitu excellentiæ seu altitudinis in quocumque, sive in laude, sive in alio. Hæcque superbia proprie dicitur tumor mentis. Unde Gregorius : Tumor mentis est obstaculum veritatis. Qui quatuor modis contingit : primo, dum quis credit ex se habere bonum quod habet; secundo, dum propriis meritis credit id accepisse; tertio, dum falso se jactat habere quod non habet; quarto, quando se putat omnibus plus habere. Hæc quatuor antiqui comprehenderunt in hoc versu :

Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus, inflant.

Secundo generalius appellatur superbia, amor proprii boni cum aversione a summo bono, prout super Genesim undecimo libro Augustinus testatur. Nempe per hoc quod se avertit a summo bono, amor proprii boni induit rationem superbiæ; et ista superbia non est speciale peccatum, sed initium omnis peccati.14 — Tertio superbia specialissime nuncupatur appetitus excellentiæ in potestate ad dignitatem spectante : et hæc fuit primum peccatum diaboli et etiam hominis primi. Dæmon namque excellere voluit in potestatis propriæ dignitate, homo in dignitate excellentiæ propriæ.

Similiter avaritia duobus sumitur modis, videlicet generaliter et specialiter. Generaliter avaritia nominatur nimius amor cujuscumque boni proprii. Et hæc non differt a superbia generalissime dicta, nisi ratione : siquidem amor ille vocatur superbia, secundum quod a summo bono avertit; avaritia vero, secundum quod ad commutabile bonum convertit. Hinc super illud, Radix omnium malorum est cupiditas, Augustinus :15 Caveamus, inquit, superbiam et avaritiam, non duo mala, sed unum. Hinc superbia fertur initium omnis peccati, quia principium culpæ est ex parte formæ, quæ est aversio ab incomex parte conversionis ad commutabile bonum, trahit succum delectationis atque libidinis, quo nutritur in vitiis. Secundo avaritia specialiter dicitur nimius appetitus pecuniæ seu bonorum fortunæ, quæ secundum Philosophum quinto Ethicorum, pecunia vel numismate mensurantur : quæ proprie philargyria nominatur. — Ideo undecimo super Genesim asserit Augustinus : Merito initium omnis peccati Scriptura definit, dicendo :16 Initium omnis peccati superbia. Cui testimonio aptatur illud Apostoli, Radix omnium malorum est avaritia, si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet, propter excellentiam suam et quemdam propriæ rei amorem :17 qui recte amor privatus vocatur, quod potius a detrimento quam ab incremento dictum elucet. Omnis namque privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias et egestatem contruditur, quum a communi bono ad proprium damnoso sui amore redigitur. Specialis autem est avaritia, amor pecuniæ. Cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi, dicendo : Radix omnium malorum est avaritia. Hac generali avaritia diabolus cecidit, qui pecuniam non dilexit, sed propriam potestatem. Hic amor perversus sancta societate privavit turgidum spiritum, eumque arctavit miseria jam per iniquitatem satiari optantem.

Porro si objiciatur, quod in omni rationali natura rex, qui in appetibilibus et faciendis regere debet, dissipabit malum, secundum illud Proverbiorum :18 Rex qui sedet in solio judicii, dissipat omne malum intuitu suo. Sed tunc ita non rexit, nec malum dissipavit : ergo omissio fuit primum ejus peccatum. — Dicendum, quod ibi error fuit rationi admixtus : qui error, secundum Anselmum, fuit impunitatis præsumptio. Et hic error non fuit speciale peccatum, sed error electionis et inquisitionis, vel ignorantia præcedens omne peccatum, prout tertio Ethicorum ait Philosophus, quod omnis malus est ignorans. Quæ tamen ignorantia non meretur ignoscentiam aut miserationem, sed objurgationem et vituperationem. — Præpositivus et Antisiodorensis responderunt ad hoc, quod angelus non tenebatur conferre, quoniam aliter potuit culpam evadere : ideo non omisit. Potuit enim evadere, declinando ab appetitu proprii boni ac delectatione propriæ potestatis. — Hæc Albertus. Quibus concordant scripta ejus libro de IV Coæquævis, ubi eadem scribit de his quæ hic.

Denique Udalricus in Summa sua, libro quarto : Qualiter (inquit) creatura deiformi prædita intellectu errare potuerit, difficile est videre, præsertim quum de homine, quia divina mente præditus exstitit, dicat Apostolus : Adam non est seductus in prævaricationem, mulier autem seducta est.19 Rursus, quum dicat Augustinus, quod omnis actus perversus, ex aliquo est errore, atque secundum Philosophum, omnis malus ignorans sit; patet difficultas quæsiti. — Verum hoc faciliter solvitur, si modus sui peccati perpenditur. Id namque quod appetiit, habuisset si perstitisset : quoniam debitum fuit naturalibus suis, debito congruitatis, non obligationis justitiæ, quum sit divinæ beneficium gratiæ. Primum horum actualiter intuens angelus, potestateque propria delectatus, perdidit secundæ considerationis sapientiam in suo decore, id est decoris sui occasione : perdidit, inquam, non quantum ad habitum, sed quoad usum, ita quod ad hoc oculum considerationis non deflexit, sed voluit voluntate electiva hoc consequi a Deo solum naturalium ratione, ad quod etiam gratia requirebatur ac meritum. Et hoc fuit superbia. Quemadmodum enim passiones in nobis ignorantiam pariunt particularis in actu, quod scitur in universali, imo et in particulari secundum habitum; sic vehemence affectionis ad propriam potestatem, inclinat in angelo ad unam considerationem, excluditque aliam.

Propter quod in libro de Civitate loquitur Augustinus : Angelus mox ut factus est, continuo se a veritate avertit, propriæ potestatis elevatione seu elatione depravatus.

Porro peccando appetiit similitudinem Dei : non similitudinem imitationis, quia in ea consistit bonum omnis creaturæ; sed similitudinem æquiparantiæ, de qua dixit, In cœlum conscendam : quod intelligendum est de cœlo Trinitatis. Non tamen appetiit simpliciter Deo assimilari, quum sciret hoc impossibile esse; voluntas vero electiva impossibilium non est, secundum Philosophum. Appetiit ergo illam æqualitatem tantum in quodam modo habendi illud quod possibile fuit consequi eum, imo quod consecutus fuisset, si debito modo id appetisset. Propterea Augustinus nono super Genesim dicit eum ab illa altitudine impia superbia cecidisse, quam si voluisset, fuerat percepturus. Nempe quum secundum naturalia angelis data sit major aut minor beatitudo et super alios influentia atque prælatio, ipse qui præ omnibus in naturalibus eminebat, majorem omnibus felicitatem accepisset a Deo, et super omnes angelos alios : imo per consequens super omnia quæ eorum ministerio gubernantur, influentiam habuisset. Idque appetiit, dicens : Super astra cœli, id est angelos, exaltabo solium meum, id est potestatem prælationis atque regiminis mei, ut Augustinus exponit.20 Sedebo in monte testamenti21, id est in supremo vertice æternæ felicitatis, quam ab æterno Deus ordinavit, et ab exordio sæculorum frequenter testatus est se daturum electis; in lateribus aquilonis, qui est locus caliginis, et designat tenebras quas Deus posuit latibulum suum. Unde Ps. xvii, 12. et in Paralipomenon fertur :22 Deus pollicitus est ut habitaret in caligine. Quæ secundum divinum Dionysium, invisibilem plenitudinem et incomprehensibilem excellentiam luminis increati designat.23 — Hæc Udalricus.

In cujus dictis duo præsupponuntur : unum, quod primus ille apostata summus exstitit angelorum; secundum, quod angeli altioris naturæ, altioris quoque facti sint gloriæ, per hoc quod intensiori affectu se ad Deum converterint. Porro quod ait, angelum sapientiam perdidisse, non quantum ad habitum, sed quoad usum seu actum, intelligi nequit de sapientia supernaturali infusa caritati semper annexa, in qua, secundum præhabita, creati sunt angeli, sed de sapientia naturali, quæ donum est gratiæ gratis datæ.

At vero Bonaventura : Aliqui (inquit) dixerunt, quod diabolus simul tempore peccavit pluribus generibus vitiorum, principalius tamen superbia. Quod non videtur. Quum enim affectiva vis dæmonis simplex sit, quemadmodum intellectus, ideo sicut intellectus non potest simul intelligere plura nec plures cogitationes habere, sic neque affectus in eodem instanti potest plura peccata committere, præsertim quæ ad diversas pertinent actiones, ut infidelitas, superbia, invidia. Ideo aliter est dicendum, utpote, quod contingit loqui de peccato secundum triplicem statum, videlicet, quantum ad inchoationem, et consummationem, et confirmationem. Peccatum autem diaboli initiatum est in sua præsumptione : mox enim ut pulchritudinem suam vidit, præsumpsit. Consummatum est in ambitione, quia præsumens de se, appetiit quod omnino supra se fuit. Sed confirmatum est aversione invidiæ et rancoris : ex quo enim obtinere non valuit quod optavit, invidere cœpit, affectuque odii contraire; atque in hoc pertinaciter est firmatus, quoniam hoc separavit eum omnino a Deo, et perfectum obstaculum posuit, sicut perfecta caritas Deo plene conjungit. — Si vero objiciatur, quod peccatum diaboli fuit ingratitudo : dicendum, quod ingratitudo dupliciter dicitur, scilicet negative et privative. Negative, dum quis non est Deo gratus ut debet : et ita est circumstantia omnium vitiorum. Privative vero seu contrarie, quando non solum non est gratus, imo et contrarie movetur, utpote dum cogitat de beneficio ut est beneficium, et parvi pendit illud seu benefactorem : et ita est speciale peccatum. Et sic non peccavit diabolus, quia non cogitavit de beneficiis Dei ut erant Dei, sed in quantum erant sua propria bona : idcirco elatus est. Hæc Bonaventura.

Qui declarans qualiter diabolus voluit Deo parificari : Duplex est, ait, similitudo Dei, utpote, æquiparantiæ seu æqualitatis, et imitationis. Similitudo imitationis potest appeti ordinate, et inordinate. Ordinate, quando appetitur in his quæ nostræ sunt aptitudinis, et divinæ acceptationis, ut sunt perfectiones virtutum. Inordinate, dum appetitur quod non decet, aut Deo non placet, ut præesse, ulcisci. Similitudo autem omnimoda æqualitatis nullatenus potest appeti ordinate; potest tamen (ut credo) aliquo modo appeti in aliqua conditione, ut in dominio, præsidentia, scientia. — Sciendum ergo, quod diabolus aliquo modo appetiit similitudinem imitationis, et aliquo modo æqualitatis : quod patet, si attendatur appetibile ejus, modusque appetendi. Diabolus quippe appetiit aliis præsidere, propria tamen auctoritate. Quod appetiit præesse, fuit imitationis : quod et obtinuisset, si perstitisset. Quod autem propria auctoritate, ita quod sine meritis et sine præordinatione datoris, ita quod nulli subesset, æquiparantiæ fuit : quod et multæ Sanctorum auctoritates testantur. Ait namque Gregorius, quod voluit esse sui juris, ita quod nulli subesset; Bernardus, quod appetiit æqualitatem potentiæ; Anselmus, quod optavit præesse sine meritis. Omnesque verum dicunt, et verbis diversis idem circumloquuntur, videlicet quod voluit præesse propria auctoritate. Hæc idem.

Qui etiam aliorum angelorum pravorum peccata describit : Planum est, dicens, ex dictis Sanctorum et glossis, quod angeli minores peccato superbiæ sunt aversi; tamen in modo ponendi, diversitas est. Nam aliqui dicunt, quod inferiorum superbia fuit in hoc, quod consenserunt peccato

Luciferi superbientis: quod fuit superbia; quemadmodum Adam dicitur superbisse, quoniam superbienti consensit uxori.24 Sed hoc non videtur probabile, quod scilicet angeli minores prius appetierint alteri, puta Lucifero, aliquod bonum commutabile, quam sibi ipsis, quum uniuscujusque affectus maxime junctus sit sibi, et prius appetat inordinate sibi quam alteri, et si alteri, tamen propter se hoc facit. Hinc alii dicunt, quod superbierunt non solum consentiendo, sed et sibi ipsis excellentiam appetendo. Quumque se non crederent posse ad illud pertingere sine Luciferi sublimitate, qui erat ut caput, tam sibi quam illi excellentiam optaverunt: sicque proprie superbierunt, atque superbiæ consenserunt. Fuit quoque eorum superbia conformis superbiæ principis tenebrarum, qui naturalium suorum strenuitatem, excellentiam præcellentiamque conspiciens, voluit præsidere et in sua auctoritate quiescere. Porro dæmones ei subjecti, non sunt ausi tantum appetere; sed naturalium suorum strenuitatem pensantes, voluerunt sub umbra illius quiescere, ita quod non ministrarent, sed quadam sub illo potirentur voluntaria libertate, quam videbant se non posse sub divino habere imperio. Cognoverunt autem angeli, factos se esse ad participandum quietis beatitudinem, et ad acquirendum eam per opera atque obsequia sua. In hoc ergo superbierunt, quod sine meritis voluerunt esse beati, et sine ministerio quiescere, ac sine limite propriam voluntatem implere: quod totum fuit superbiæ, quamvis non tantæ sicut omnibus velle præesse et nulli subesse. Hæc Bonaventura.

Concordat Alexander, inter cetera loquens: Primum peccatum diaboli fuit superbia, et radix ejus cupiditas; nec est oppositio inter hæc se ita habentia. Superbia quippe quæ est speciale peccatum, est amor seu appetitus propriæ excellentiæ, ita quod hoc quod dico, propriæ, sonet in culpam. Nam potest quis amare seu velle præesse propter Deum: quod non est apostatare, nec amare excellentiam propriam, sed excellentiam quasi communem, quoniam ad communem ordinatur utilitatem. Hinc radix superbiæ diaboli fuit cupiditas, quia præesse appetiit ob proprium commodum vel honorem. — Verumtamen non appetiit æqualitatem divinam in propria ratione, nec esse ut Deus sub hac ratione simpliciter; sed appetiit illud quod si obtinuisset eo modo quo appetiit, esset æqualis Deo seu sicut Deus. Etenim cunctis præesse et nulli subesse, est proprium Dei. Similiter habere beatitudinem ex nullo merito, nec suo nec alieno, convenit soli Deo. — Multiplex quoque est similitudo, videlicet: naturæ, et gratiæ, ac gloriæ, quarum quælibet potest appeti ordinate; quarta est similitudo æquiparantiæ, quæ nullatenus est optanda. Hæc Alexander. reprobus appetiit similitudinem æquiparantiæ Dei, id est æqualitatem cum Deo, volens præesse et non subesse: sicque voluit rapere deitatem, propter quod amisit felicitatem. — Quumque objicitur, quod fuit perspicacissimæ rationis, ergo scivit hoc impossibile esse; respondet, quod habitualiter hoc agnovit, sed pulchritudinis suæ considerationi intentus, actualiter non advertit nec contulit.

Recitat quoque quemadmodum quidam dixerunt primum peccatum Luciferi esse omissionem, dicentes quod quicumque actualiter peccat, peccat etiam per omissionem: sicut qui fornicatur, peccat fornicationem non vitando. Quumque a Sanctis asseritur, quod primum peccatum illius fuit superbia, exponunt hoc de primo peccato actuali illius. Sed contra hoc est, quod angelus potuit vitare peccatum non conferendo sive ratiocinando: quia quum fuerit liberi arbitrii, potuit flectere illud ad bonum sine collatione. Ergo non conferendo, non peccavit omissione; imo consideratio propriæ excellentiæ potuit esse via ad laudem et reverentiam Dei sine collatione. Quod concedimus, dicentes quod propositio ista, Tenebatur vitare motum superbiæ, dupliciter potest intelligi: quia hoc verbum, vitare, potest teneri tantummodo privative, et valet tantum, tenebatur non moveri elatione; et ita est vera. Potest quoque accipi positive; sicque est falsa. — Dicimus item, quod nullus peccat per appetitum, nisi prius peccet per consensum illicitum. Unde et Lucifer antequam appetiit præesse et non subesse, consensit in illum appetitum. Qui consensus fuit mortale peccatum; sed fuit idem peccatum cum illo appetitu.

Si autem quæratur de causa illius primi peccati, dicendum quod causa ejus fuit non necessaria, sed libera et contingens, videlicet ipsa voluntas ut creata et defectiva: quæ potius fuit causa deficiens quam efficiens, in quantum peccans, præsertim loquendo de formali ipsius peccati. — Sed objici potest, quia si voluntas angeli fuit causa primi peccati, vel ergo bona voluntas, vel mala: non bona, quia bonum ut tale, non est causa mali; nec mala, quia ante primum peccatum voluntas non fuit mala. Dicimus, quod revera liberum arbitrium fuit causa primæ voluntatis malæ, sed non fuit ejus causa per se nec necessaria. Ideo nihil est causa efficiens primæ malæ voluntatis. Liberum vero arbitrium est causa ipsius per accidens, scilicet per defectum. Qui duplex est: unus quasi materialis, qui est hoc, quod anima sive angelus est creatura de nihilo creata; alter quasi formalis, puta privatio utilis actionis, seu salubris considerationis a vitio retrahentis. — Aliorum autem angelorum peccatum fuit, quod Lucifero consenserunt, etc., ut infra dicetur. — Hæc Antisiodorensis.

Porro Durandus: Voluntas (inquit) angeli innititur regulæ defectibili, utpote suo intellectui, in quo cadere quivit defectus, et si non erroris aut nescientiæ, tamen inconsiderationis. Ideo potuit peccare. In hoc vero differunt, error, ignorantia seu nescientia, et inconsideratio, quod error est approbare falsa pro veris, ideo falsam æstimationem includit; ignorantia autem est nescientia horum quæ quis scire tenetur et potest; inconsideratio est solum defectus actualis cognitionis eorum quæ habitualiter sciuntur. Quamvis ergo in angelis non ponatur proprie error aut ignorantia, ponitur tamen in eis inconsideratio. Non enim oportet quod omnia quæ circumstare possunt et rectificare voluntatem angelus semper consideret actu, præsertim in his quæ naturalem rationem transcendunt, ut ea per quæ ad beatitudinem est tendendum. Atque ob hujus considerationis defectum, fuit in angeli electione peccatum, dum appetiit id quod ex genere suo fuit bonum, non cum circumstantia sine qua non fuerat appetendum, quia de illa non cogitavit. Hæc Durandus.

Quibus objicitur, quia divinus Dionysius ponit in angelis nescientiam seu ignorantiam, a qua superiores sua illuminatione purgant inferiores.25 Iterum, dictum est, quod angeli consenserunt in motum superbiæ: qui consensus fuit erroneus. Rursus, appetere beatitudinem non appetendo media requisita ad eam, non tamen excludendo eadem, non est malum: sicut nec intellectus est falsus, apprehendendo unum eorum quæ consistunt in re, non apprehendendo aliud, nisi apprehendat unum sine alio esse.

Præterea Scotus: Communiter (ait) hic dicitur, quod angelus non potuit æqualitatem Dei appetere. Ad quod videntur esse quatuor rationes. Prima est, quoniam non peccavit ex passione aut ignorantia, sed electione. Electio autem non est impossibilium: sed angelum Deo esse æqualem, est impossibile. Secunda, quia angelum esse Deo æqualem, includit contradictionem, videlicet ipsum esse et non esse: ergo non est aliquo modo volibile. Tertia, quia nihil potest voluntas velle nisi sit præconceptum ab intellectu; sed intellectus angelicus nequaquam potuit hoc præconcipere: imo si hoc præconcepisset, errasset, sicque fuisset in eo error et pœna ante primum suum peccatum. Quarta, quoniam angelus non potuit velle se non esse. Sed creaturam esse Deo æqualem, includit eam non esse: quia non potest esse creatura, nisi sit Creatore inferior.

Verumtamen, quoniam rationes istæ non concludunt, potest aliter responderi, utpote, quod angelus potuit appetere æqualitatem Dei. Voluntas namque duplicem habet actum amandi, videlicet, amorem amicitiæ, et actum concupiscendi aliquid amato. Et secundum utrumque actum, habet totum ens pro objecto, ita quod sicut quodcumque ens potest aliquis amans amare amore amicitiæ, ita quodcumque ens potest ipse concupiscere ipsi amato. Ergo quum angelus potuerit se ipsum amare amore amicitiæ, potuit sibi concupiscere quodcumque bonum concupiscibile: quumque æqualitas Dei sit quoddam bonum concupiscibile secundum se, potuit angelus illud bonum sibi concupiscere. — Præterea, secundum Philosophum tertio Ethicorum, voluntas potest esse impossibilium: ergo impossibilitas illa non prohibet angelum appetisse Dei æqualitatem. — Insuper, angeli pravi odiunt Deum: ergo volunt eum non esse; quod tamen impossibile est omnino. Et sicut volunt Deum non esse, ita possunt velle eminentiam Dei esse in alio. Ergo velle possunt eam esse in se: quod est Dei æqualitatem appetere. — Hæc Scotus.

Cujus positio videtur prorsus absurda. Primo in hoc quod tot solennium doctorum concordi determinationi contradicit, imo et tot Patrum sanctorum, sicut jam patuit. Secundo, quia persuasiones ejus nullius vigoris sunt; et si quid concludunt, non est ad propositum, nec contra mentem doctorum. Siquidem prima persuasio sua hoc solummodo probat, quod angelus potuit Dei æqualitatem velle atque appetere objective: et sic angeli boni eam voluerunt, dilexerunt et appetierunt, ad perfruendum ea, et ad honorandum eam plenarie, et ut conservarentur ab ea in esse ad honorem gloriamque ipsius; angeli vero iniqui voluerunt et appetierunt Dei æqualitatem ad utendum ea, et ut conservarentur ab ipsa ad proprium commodum et honorem. Nec istud intendunt sancti Patres ac probi doctores negare. Verum nec angeli boni nec angeli reprobi appetierunt neque appetere potuerunt deliberativa electione æqualitatem Dei esse tive, hoc est, ita quod æqualitas Dei essentialiter eis competeret et inesset, sic quod ipsi vere essent Deo æquales, et per consequens veri Dii. Imo et ex consequenti non essent creati, nec dependentes, nec indigentes: quod certissime cognoverunt prorsus impossibilissimum esse. — Ex his patet ad alia duo responsio: quia ut habitum est, et B. Augustinus hoc asserit, primum peccatum angeli non fuit nec esse potuit odium Dei, neque invidia, quæ necessario ex inordinato sui amore et elatione nascuntur.26 Prima quoque inordinata voluntas angelicæ creaturæ non potuit esse tam cæca, et impossibilium ac implicantium rerum, sicut et infra in solutionibus quorumdam argumentorum magis patebit.

Amplius, de hoc, an peccatum Luciferi formaliter fuit superbia, scribit Scotus: Communiter dicitur, quod peccatum Luciferi fuit superbia. Sed ad videndum veritatem, primo est attendendum quæ fuit malitia in angelo primo peccante; deinde, ad quod genus peccati pertinuit. Primo quoque videndum de ordine actuum voluntatis, qui sunt, velle et nolle. Est equidem nolle, actus positivus voluntatis quo fugit disconveniens, seu resilit ab objecto disconveniente. Velle autem, est actus voluntatis quo acceptat objectum conveniens. Et est duplex, ut dicatur velle amicitiæ esse objecti cui quis vult bonum; velle autem concupiscentiæ esse objecti quod quis vult amato. Istorumque actuum patet ordo: quoniam omne nolle præsupponit aliquod velle. A nullo quippe refugio, nisi quia stare non valet cum quodam quod tanquam conveniens accepto. Velle quoque concupiscentiæ præsupponit velle amicitiæ. Quum enim amatum sit respectu concupiti quasi finis cui volo bonum (nam propter amatum concupio sibi bonum quod ei volo), quumque finis habeat primam voliti rationem; patet quod velle amicitiæ præcedit velle concupiscentiæ. Et ex isto probato sequitur quod similis est processus in velle et nolle deordinatis.

Hinc primus actus voluntatis inordinatus, fuit velle amicitiæ primum respectu ejus cui voluit bonum. Hoc vero objectum non fuit Deus: quia non potuit Deum inordinate ex intensione amare ex amicitia, quoniam Deus est tale amabile, quod ex sola sui ratione ut objectum est, completam dat rationem bonitatis actui perfecte intenso. Nec est verisimile, quod aliquid aliud a se nimis intense dilexerit actu amicitiæ: tum quoniam naturalis inclinatio magis inclinavit ad se quam ad aliud quodcumque creatum sic amandum; tum quoniam non videtur quod aliquid aliud creatum a se sic intellexerit ut se. Ergo primus actus inordinatus angeli, fuit actus amicitiæ respectu sui ipsius. Unde secundum Augustinum, amor sui crescens usque ad contemptum Dei, civitatem fecit diaboli. In quo contemptu consummata est ista malitia. — Porro loquendo de inordinatione ipsius velle concupiscentiæ, apparet quod angelus ille primo concupivit sibi immoderate beatitudinem. Processit namque ex affectione proprii commodi, prout commodum comprehendit delectabile. Hinc apparet quod angeli primo concupierunt beatitudinem. Verum in hoc potuerunt tripliciter inordinate habere se. Primo, plus appetendo beatitudinem sibi quam summo bono, seu plus beatitudinem cupiendo quam Deum amando. Secundo, volendo eam habere nimis cito, et ante finem morulæ in qua quasi in via erant. Tertio, volendo eam ex suis naturalibus adipisci. Ulterius dici potest, quod angelus inordinate concupivit sibi aliquod bonum creatum, videlicet excellentiam respectu aliorum.

Denique de prædicto inordinato amore communiter dicitur, quod fuit superbia: et videtur esse intentio Augustini libro de Trinitate, quo ait, quod præsumptio est nimis sibi ipsi placere: idcirco superbi in Scripturis dicuntur sibi placentes. — Hæc Scotus.

Qui de his scribit prolixe, et tandem concludit, quod primum peccatum Luciferi fuit inordinatus amor sui, qui præsumptio dici potest, sed non proprie ut est prima species superbiæ. Nec peccatum Luciferi fuit simplex et unicum: imo fuerunt multa peccata. Malitia quippe ipsius incepit ab immoderato amore sui, et devenit ad desiderium beatitudinis inordinatum, deinde ad excellentiæ ac præsidentiæ super alios appetitum, et consummabatur in odio Dei, quod maximum est peccatum: quod ex hoc sequebatur, quod non potuit habere volita Deo manente. Hinc ex inordinato appetitu prius potuit velle Deum non esse, et ita odire. — Itaque primum illud peccatum Luciferi, scilicet inordinata dilectio sui, non erat irremediabile seu irremissibile ex sua natura, neque gravissimum. Quando enim peccavit secundo peccato, beatitudinem inordinate optando, adhuc fuit in via, et potuit pœnitere de primo peccato, sicque recipere veniam et misericordiam: ergo primum ejus peccatum ex se non fuit irremissibile. Sed quia ex illo devenit ad terminum, omnia ejus peccata irremissibilia facta sunt: omne namque peccatum peccatoris perdurans usque ad terminum viæ inclusive, est irremissibile.

In his Scoti verbis videntur aliqua contineri documentis Sanctorum et præallegatorum doctorum non consona, præsertim in eo quod videtur sentire primum peccatum Luciferi non fuisse superbiam vel præsumptionem proprie dictam, sed solum improprie dictam. Communiter etiam Sancti testantur, quod Lucifer ob suam

Cf. p. 309 B', 307 C, D. superbiam de cœlo ejectus sit : sicque in superbia illa videtur sua iniquitas quam ante ejectionem habuit, consummata. Et sicut probatum est, ante illam ejectionem non optavit Deum non esse, quum sciret se sine Dei conservatione non posse subsistere.27

Deinceps Henricus Quodlibeto octavo : In actibus (inquit) intellectualis maximi angeli, de quo præcipue est sermo, sciendum quod per intellectum primo ex habitu concreato comprehendit universales rerum essentias, et simul mox complacet naturaliter suæ voluntati in illis absque deliberatione. In qua complacentia, quæ necessario est primus actus ipsius, quum non sit circa particularia, non potest esse bonum aut malum moris. In comprehensione autem particularium sub universali, quum simul plura comprehendere nequeat, sed solum per discursum unum post alterum, non unum ex altero (sic ut angelus in naturalibus superior, prius suam particularem essentiam tanquam sibi magis præsentem intelligat), cujusque singularis cognitionem concomitatur complacentia naturalis in eo, et sic in quolibet successive, secundum quod ab intellectu comprehenditur unum post alterum. Nec in aliquo actu hujusmodi voluntatis potest esse bonum aut malum moris, sed solummodo bonum naturæ. Ulterius vero, quum intellectus angeli primi essentiam propriam comprehendit sub comparatione ad inferiorum essentias, et comprehendit quod essentia sua superior est, et quantum est ex naturalibus, nata præesse ac dominari, atque quod hoc bonum esset sibi et aliis; in hoc verum dicit intellectus ipsius absque errore. Quumque talem intellectionem sequitur complacentia voluntatis, complacentia illa adhuc pure est naturalis et absque omni deliberatione. Unde sistendo in ea, adhuc omnes actus voluntatis hucusque, qui necessario plures sunt, boni sunt, bonitasque illorum in Deum est retorquenda. Quod ita se habet, sive angeli in gratia sint creati, sive non. — Si itaque angelus malus complacentiam illam sub modermine tenuisset, non peccasset. Sic enim etiam boni angeli superiores prærogativam suam super inferiores conspexerunt, atque in hoc eis complacuit; sed non peccaverunt, quia sub moderamine juxta exigentiam ultimi finis secundum instinctum gratiæ eis datæ sese continuerunt. Angelus vero malus nequaquam; sed cum eo quod sibi præeminentia sua complacuit, in singularitatis tumorem erupit, et complacentiæ moderamen excessit, bonum sibi singulare singulariter reputans, et bonum aliorum despiciens, sicque in hoc se super alios Altissimo similem judicans.28 Et per hoc se aliorum constituit finem; et quia a fine ac secundum finis exigentiam regulanda sunt ea quæ sunt ad finem, idcirco se ipso et secundum se ipsum disposuit alia regere ac ipsis præesse.

Quumque secundum Gregorium, quatuor sint species elationis : prima, dum quis a se ipso habere se bona putat; secunda, dum data sibi desuper bona pro suis se meritis accepisse existimat; tertia, dum jactat se habere quod non habet; quarta, quando despectis aliis, singulariter videri appetit habere quod habet : non peccavit Lucifer prima superbiæ specie, quia ex naturali scientia novit se accepisse a Creatore quidquid fuit et habuit; nec secunda specie, quia ex nihilo scivit se factum; nec tertia specie, quia de nullo est gloriatus quam de eo quod habuit, quamvis de eo male gloriando, ulterius habere appetiit quod non habuit. Ideo quarta specie arrogantiæ est transgressus, quoniam singulariter videri et præsidere appetiit de eo quod habuit : quod non processit ex aliqua deordinatione erroreve rationis, quia non proposuit voluntati nisi quod ipse erat, nec ratio ante peccatum voluntatis errare quivit. Unde ratio in angelo non erravit, nisi postquam elatus fuit. Nempe post primam ejus elationem ratio in ipso est obscurata circa appetibilia, quæ proposuit voluntati sub ratione boni, non pertractando quod sibi ex puris naturalibus non competebat: quia voluntas hoc pertractare intellectui non præcepit. Hinc pertractationem seu collationem hujusmodi non pertractans, prælationem optavit, eamque ex naturalibus suis assequi, et quasi in possessionem se ponere nisus, non curavit de modo ac ordine pertingendi ad illam. Verumtamen non sic istam concupivit prælationem, ut quasi non sub Deo eam voluerit obtinere, quia ex naturali sapientia scivit nullam creaturam naturali ordine posse alios regere sine influentia virtutis divinæ; sed præsumptuose putavit, quod generalis et naturalis Dei influentia sibi sufficeret, et quod ulterius ex puris naturalibus deberet habere alia regere: quum tamen hoc se recepturum non nisi ex speciali dono Dei debuerit præstolari, et si Deus sic vellet. Ideo de eo quod concupivit, suspendere debuit judicium rationis appetitumque voluntatis, quousque præceptum accepisset divinum, sicut fecerunt angeli boni. Itaque nihil optavit inordinate nisi quod a Deo ordinate per gratiam accepisset, si humiliter exspectasset. — Hinc vanum est dicere, quod bonum spirituale visionis Dei aut alicujus hujusmodi ex naturalibus voluit obtinere. De tali quippe bono nec tunc nec nunc aliquam potuit æstimationem ex naturalibus puris habere. — Hæc Henricus.

In cujus positione multa dicuntur secundum ceteras ejus opiniones, ut quod non possit esse error in ratione aut intellectu, nisi præcedat culpa in voluntate (de qua re infra dicetur); atque quod ait, angelos non appetivisse spirituale bonum visionis divinæ: cujus oppositum ex Scoto probatum est. Nec verisimile reor, quod Creator non manifestaverit angelis mox ut condidit eos, ad quem finem creaverit ipsos: alias viderentur de sua excusabiles pravitate. Imo et primis parentibus revelavit ad quam beatitudinem instituerit eos.

Postremo Parisiensis libro secundo de Universo: Attende, inquit, quemadmodum primum peccatum necesse est fuisse superbiam, id est actum euntis super id quod fuit aut habuit, hoc est a ministerio in dominium, et a servitute quasi in altum exemptionis. Ex alia vero parte videri potest primum illud peccatum fuisse avaritiæ et furti atque rapinæ, quum scriptum sit, radicem omnium malorum avaritiam esse. Egregiorum quoque unus doctorum perhibuit avaritiam non solum esse pecuniæ, sed etiam altitudinis atque scientiæ. In Genesi etiam legitur evidenter, quod promissione altitudinis ac scientiæ primi parentes ad peccandum inducti sunt. Nam dictum est eis: Quacumque die de fructu illo comederitis, eritis sicut Elohim, scientes bonum et malum. Elohim autem interpretatur, dii aut judices. Ergo promissa est eis altitudo deitatis aut judiciariæ potestatis. In eo vero quod additur, Scientes bonum et malum, promissa est eis scientia boni et mali, non qualiscumque, sed eminens ac nobilissima, quum in illo statu præditi essent et naturali boni ac mali scientia, et item gratuita, quæ omni naturali scientia longe est præstantior. — Angelorum ergo peccatum una consideratione fuit superbia, a supereundo, hoc est ab eundo super id quod erant, aut quod habebant in naturalibus viribus suis. Alia autem consideratione fuit avaritia seu cupiditas, a cupiendo seu rapiendo quod fuit alienum. Vindicare namque aut usurpare in re aliena dominium, in qua vindicans seu usurpans non habet nisi ministerium, superbia et avaritia simul est. Sicque constat non discordare quod dictum est, Initium omnis peccati superbia est, ab eo quod dicitur: Radix omnium malorum est avaritia.

Porro superbia angeli fuit, quod inordinate appetiit Dei similitudinem: non enim verisimile est, quod appetiit Dei æqualitatem, a qua ex conditione suæ naturæ scivit se incomparabiliter plus distare, quam distet rusticus ab imperii dignitate. Si ergo rusticus tanquam stultissimus sperneretur, qui se ad dignitatem ingereret

I Tim. vi, 10.

Gen. III, 5.

Eccl. x, 15.

I Tim. vi, 10. imperialem: quanto magis angelus ille imperitissimus fuisset, si ad Dei adspirasset æqualitatem? Amplius, ignorare non potuit quin tanta esset sua a Creatore distantia, ut nec genere, imo nec prædicamento ei appropinquaret: ideo certum ei fuit, non nisi per suæ substantiæ corruptionem suæque speciei mutationem ad Creatoris dignitatem seu æqualitatem posse pertingere.

Si autem quis dicat, quod videns se signaculum similitudinis Dei præ omni creatura, inaniter elevatus in gloria pulchritudinis ac similitudinis tam ad ipsum Patrem quam ad ejus Filium, voluit filius haberi, quum se simillimum Patri conspiceret.29 Ex hoc igitur voluit haberi filius, et recusavit esse servus: non quod essentialiter aut personaliter voluerit esse Unigenitus Patris, sed sicut ipse, in hoc quod non subesset, sed tantum præesset omnibus se inferioribus, quemadmodum Unigenitus Patris. Cujus exemplum est in magnatibus, qui vehementer exaltati et honorati a regibus, præesse volunt aliis, et nequaquam subesse eisdem; interdum quoque servire renuunt et subesse eis a quibus ita sunt honorati. Porro lex Creatoris, quam Christus expressit ac adimplevit, est ut quibus unusquisque præesse videtur, illis maxime serviat subditusque consistat.30 Et tunc quisque rite ac recte multitudini præest, dum in officiis injunctis diligenter ac fideliter servit eis, vel potius Creatori in gubernatione illorum. Primus vero ille apostata econtrario habuit se, volens omnibus se inferioribus per naturam præesse ac dominari, et nec ipsis nec Creatori in ipsorum regimine deservire, sicut et Unigenitum Dei dominari conspexit, ipsum imitari volens perversa. Denique hæc est perversitas in omni præsidente creato, aliud quærere in subditis, quam Creatori placere atque servire, et ipsis prodesse. Quærere autem seu amare ipsum dominari, quæstumve alium ex subjectis, diabolica perversitas ac ferina exsistit rapacitas. — Itaque si ita quis dicat, non longe a probabilitate consistet, quum et manifestum sit homines ad dominandi libidinem esse tam pronos, ut nec magnis subditorum multitudinibus sint contenti, imo totis studiis, viribus ac fraudibus dominationem suam in plures extendere enitantur: quanquam a tanta perversitate angeli tanto longius esse debuerant, quanto et a tenebris ignorantiæ et ab originali corruptione creati sunt immunes ac liberi. Nec video qualiter primus ille peccator præesse voluit, non subesse, nisi modo prætacto. Difficillime namque majores ad minorum ac subditorum obsequia inclinantur, nisi Dei munere adjuventur, et sua officia ac dignitates difficulter reputant onera esse.

Præterea, si quæratur unde Lucifero tantus ausus tamque intoleranda præsumptio, ut Creatori subesse modo prædicto noluerit; respondeo, quia ipsum præesse tanta libidine ei complacuit, ut subesse non curaverit, adhærens ipsi præesse amore non solum perverso, sed etiam nimio et pene insano. Propter quod pro tunc non vidit, quod vere et rite subesse sit vere præesse; et quod mirabilius est, non sensit jucunditatem quam habet servitus Creatoris, quæ incomparabiliter major est quam delectatio quam somniat ac mentitur ambitio in hujusmodi falsi nominis dominatione. Et quamvis omne vitium obtenebret suum subjectum, maxime tamen ambitio, quæ appropriate cæca vocatur: quæ et tantæ vehementiæ fuit in impio illo, quod tam illuminosam ejus cæcavit scientiam.

Si demum quis admiretur qualiter tam subito rapere quivit Luciferum honoris illius illusorii pulchritudo, attendat quam cito atque faciliter pulchritudo mulieris rapiat in se sapientium corda; ipsæque feminæ interdum ex sua pulchritudine tam intense ac fatue extolluntur, ut alias spernant, et ab hominibus pene cupiant adorari. Multipliciter quoque constat, qualiter quidam sic ambitione vanave gloria aut amore carnali vincuntur et excæcantur, ut desiderio honoris, voluptatis aut famæ, gravissimos subeant sumptus, labores, curas, afflictiones et læsiones: quemadmodum in exercentibus torneamenta, in hypocritis, in regibus et tyrannis sua dominia augere optantibus, patet. Addo et hoc, quia vix separantur ab invicem tres illæ partes seu species aut rami seu filiæ superbiæ, quæ sunt, dominandi libido, amor inanis gloriæ, et honoris ambitio. Nec est verisimile primum illum apostatam ab aliqua earum fuisse immunem.

Porro si dicas: Tu qui hæc dicis et disputas, qua audacia te hæc videre præsumis, et primum angelum illum, quem sapientissimum exstitisse dubitat nemo, ista non vidisse contendis, præsertim quum involutus sis tenebris, atque distantia quasi immensa a luce sapientiæ ejus te longe esse negare non valeas? Respondeo, quoniam quantumcumque expedita et clara sit virtus visiva, non tamen ita clare, ut aliquis intueatur ea in quæ aciem non convertit: sic fidelis et illuminatus viator clarius conspicit falsitatem ac vanitatem illusoriæ dominationis, quam angelus ille, qui vanæ illius dominationis amore et ambitione captus et excæcatus, eam interius non perpendit, quam vana, vilis et enormis consisteret. Imo quemadmodum oculorum quantacumque claritas cespitare permittit ac cadere eum qui visum non dirigit in discrimina viæ, sic splendor sapientiæ angeli reprobi, intenti in alia et profundati in illis, non retraxit ipsum a casu. Ex quibus apparet, subitum et non deliberatum fuisse ipsius peccatum, sicut in eo qui visa femina speciosa, mox ardet in eam, non requirens nec consulens neque deliberans an sibi sit appetenda. Subitaneitas autem atque temeritas magis insunt superbiæ quam alicui ex aliis vitiis: propter quod vento a philosophis ac theologis comparatur. — Hæc Guillelmus in diversis capitulis libri præfati, in quibus de his etiam alia multa conscribit.

Verum quod peccatum illud Luciferi dicit fuisse non deliberatum, sed subitum, non videtur præhabitis concordare, quum in creatura intellectuali locum non habeat mortale peccatum ante plenum consensum et rationis deliberationem.

Insuper: Quoniam (inquit) unus sapientium (utpote Augustinus) primum malum fuisse affirmat aversionem ab incommutabili bono, congruit super hoc perscrutari. Itaque maximum malum in moribus atque moralibus, est privatio contraria adhæsioni qua bono incommutabili adhæretur. Quumque res cui adhæretur, bona est et salubris sive expediens, bona est adhæsio: sicut dum virtutibus adhæretur. Si vero sit nociva, adhæsio mala est: sicut lepra dicitur alicui adhærere. Et de Judæis loquitur Isaias: Pueris alienis adhæserunt. Adhærendum est igitur maxime Creatori, de quo ait Propheta: Mihi autem adhærere Deo bonum est. Ipse quippe sponsus est cujuslibet animæ virtuosæ secundum tres nobiles ejus vires, videlicet: secundum intellectum, in quantum veritas luminosissima; secundum concupiscibilem, ut bonitas suavissima; secundum irascibilem, ut gloria magnificentissima, et honor seu decus, post quem non est alius honor aut decus. Circa hæc enim versantur cuncta nobilia humanarum desideria animarum, et ista sunt quæ sola recte et magnifice ac laudabiliter ab eis quæruntur. Unde ab aliis omnibus quæ propter ista tria non quæruntur, illuditur eis, et remanent vacuæ etiam quum ea fuerint assecutæ. Sed ad illa tria est bona animarum nostrarum conversio, puta ad Deum, in quo ista sunt unum, ad quod omne bonum creatum est ordinandum. — Hinc constat, primum peccatum fuisse separationem, recessum seu aversionem a summo bono, de ipso peccato loquendo formaliter: quæ aversio fuit privatio debitæ adhæsionis cum Deo. Nempe ut Aristoteles bene ait, per se est, quo posito aliquid ponitur, et quo remoto removetur. Posita autem hac adhæsione cum Deo, boni sumus; et ea remota, mali. Sicque privatio ei opposita, est malitia qua per se mali sumus. Hæc idem.

Præterea tractat, an Luciferi culpa pri-

Is. II, 6.

Ps. LXXII, 28. ma fuit invidia : Nec ira, inquiens, nec dolor, nec odium, primo inesse angelis potuerunt, nisi forsan dolor invidiæ, sicut nonnullis est visum, qui dixerunt Luciferum invidisse Filio Dei, quem vidit sibi infinita gloriæ supereminentia præcellentem. Conveniens ergo est de hoc aliquantulum perscrutari. Non enim prætereundi sunt tantorum sapientium sermones in rebus tam arduis, et a nostra consuetudine tam longe distantibus.

Dico ergo, quod dolor invidiæ locum sortitur, ubi ex aliena quacumque præstantia aut præeminentia quoquomodo quis cognoscit aut timet excellentiæ suæ diminutionem, læsionem, seu obscurationem, suæve apparentiæ minorationem. Nam ubi nil horum est, quæ causa potest esse invidiæ aut doloris? nisi forte quis dicat, amorem singularitatis in bonis quibuslibet dolorem hujusmodi generare: quod in angelo nequaquam locum habuisse videtur. Eadem etenim ratione invidisset Patri atque Spiritui Sancto, quorum uterque in infinitum eminet ei: sicque per unumquemque eorum impeditur singularitas seu solitudo, quam fertur amasse. Nec singularitas illa potuit esse nisi in hoc, quod noluit creaturam habere majorem aut parem: quod et ita fuit. Nempe ut dictum est, non concupivit nec cupere potuit esse simpliciter Deo æqualis. — Alia igitur causa fuit, cur Filio Dei invidit. Nec apparet quid verisimilius dici possit, secundum eum qui ista dixit, puta B. Bernardum, nisi quod Lucifer ille prævidit Filio Dei regnum ex humano genere acquirendum et congregandum, sive in terra, sive in cœlo et in terra. Ergo secundum istam sententiam, ambivit simile regnum in hominibus, quamvis contrarium regno illi ordinato ac justo. Sed cur non similiter et in angelis regnum sibi ambivit, quum videret Filium Dei tunc in angelis regnantem ac postea regnaturum? Adducit autem Sanctus ille verba Jonæ, dicentis, Si propter me tempestas hæc orta est, mittite me in mare:31 hæc, inquam, dicentis in persona

A Christi ad Patrem ac Spiritum Sanctum. Hancque tempestatem intellige totius generis humani lapsum in corruptionem ac mortem. Hanc Filius Dei dixit propter se ortam, tanquam in invidiam suam a primo angelo concitatam. Verumtamen admirationem habet non levem, quomodo angelus ille hæc appetivit aut appetere potuit, qui se scivit ab omnimoda subjectione Filii Dei nullatenus eximi posse. Nec ignoravit se nihil posse in se aut in subditos, nisi in quantum daret aut permitteret

B Deus, quum nec homines id nesciant etiam stulti. Ergo scivit se nec regem nec dominum posse esse contra illius dispositionem, nisi nominatione stulta et vana: præsertim quum sciret omnem potestatem et regnum in manu consistere Unigeniti Dei, ex cujus parte, sua non minuebatur sed dependebat felicitas. Cur ergo illi inviderit? — Cogimur ergo fateri, primum illius peccatum fuisse superbiam: quod et sacri Doctores concorditer dicunt, qui et invidiam protestantur esse superbiæ filiam, et multi primogenitam filiam ejus illam dixerunt.

Quod si dixerit quis, quod dederit Deus angelis non ministerium sed liberam dominationem in rebus ac viribus suis absque legis restrictione, destruitur hoc: quia secundum hoc nequaquam peccassent; imo secundum hoc potuissent omnibus donis Creatoris uti in contumeliam atque injuriam ejus sine peccato. Denique error hic in tantum Sarracenos seduxit pro magna parte, ut credant se omnibus rebus suis libere posse uti sive abuti: propter quod et servis masculis abutuntur et animalibus multis. Rursus, nil magis est nostrum quam propria membra et partes viresque animæ. Ergo et linguis nostris libere uti possemus ad mentiendum et perjurandum, imo ad blasphemandum, manibus quoque ad furandum et rapiendum, et intellectu ac voluntate ad cogitandum ac appetendum quæcumque placentia, divinæque legi contraria. Tenendum est igitur, angelis legem vivendi esse innatam naturaliterque inscriptam, nec a jure naturali fuerunt exempti.

Porro de eo quod tactum est, principem istum malitiæ invidisse Filio Dei, quoniam sanctus ac sapientissimus vir in rebus divinalibus dixit hoc, nec tutum nec bonum est contradicere ejus sermoni. Reverentia etenim multa honorandi sunt tanti ac tales viri, et eorum sermones: imo intoleranda stultitia est, statim contradicere ipsis, et putare eos errasse, quamvis veritas et causa quæ induxit eos ad sentiendum atque dicendum sic, ignoretur et difficulter inveniatur. Fortassis autem nec verisimile est, nisi multum exercitatis ac eruditis in divinis, principem istum prævidisse aut præcogitasse futura in genere humano de colligendo seu congregando regno Sanctorum per Filium Dei, et de hoc quod Filius Dei esset regnaturus in eis in natura humana. Nempe quum angelus ille solum habuerit naturalem cognitionem, nec ex illa prænoscere aut cogitare potuerit ea quæ supra naturalem cursum et ordinem erant futura, utpote quæ in rebus naturalibus neque indicia ulla nec conjecturas suæ futuritionis habebant; constat ex illis non potuisse invidiam principi illi fuisse.

— Nihilo minus verum est quod ait Scriptura: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.32 Potuit namque conjicere ex nobilitate in qua vidit conditam naturam humanam, præsertim ex supernaturalibus donis ei adjectis, transferendam esse ad angelicæ felicitatis æqualitatem, longeque altius elevandam quam fuit status de quo ipse corruerat: quod poterat esse occasio invidendi hominibus, quum quanto in naturalibus ipso erant inferiores, tanto futuros perpenderet esse se superiores. Ex quo et contra Filium Dei ira suæ malignitatis excandescere potuit ac rancore torqueri. Non enim ignorabat benignissimam Dei sollicitudinem circa homines primos, seque ab eodem dejectum ac despectum: ideo non improbabile est quod invidit Filio Dei regnum quod habiturus erat in genere humano. Tunc ergo primo apud eum invidia illa exarsit, dum conditos novit homines primos. An vero de deitate et gloria Filii Dei doluerit, non est mihi adhuc aliquo sermone authentico declaratum. Præterea, quamvis sciret se adversus Deum nil posse, tamen præfato modo ex consideratione excellentiæ suæ in arrogantiam elevatus, cæcatus fuit; nec actu attendit quod merito attendisset. Nam et servi vilissimi a suis dominis magnifice honorati atque ditati, adversus dominos ipsos aliquando intumescunt. — Hæc Gillelmus.

In quibus non videtur sufficienter responsum ad verba S. Bernardi, qui in sermone quo scribit hæc, videtur sentire, quod Lucifer ante ruinam et ejectionem suam concepit invidiam etiam contra hominem protoplastum. Nihilo minus idem Sanctus frequenter et evidenter testatur, Luciferum ob suam superbiam lapsum et condemnatum. Idcirco quod scribit, primum angelum primumque hominem invidisse Filio Dei, videtur intelligendum, non quod primum utriusque peccatum formaliter fuerit invidia, sed quod uterque per quamdam appropriationem peccaverit in Filium Dei, inordinate appetendo similitudinem Creatoris: quia quum Filio approprietur seu propria sit imago, similitudo atque æqualitas Patris, eo ipso quo angelus primus et homo protoplastus appetierunt inordinanter et immoderanter assimilationem divinam et quamdam quodammodo adæquationem, saltem angelus ille, palam quod appropriate peccaverunt in Filium Dei, ejusque majestati et gloriæ derogaverunt, cui conformari stolide præsumpserunt. Et quia qui alterius excellentiam taliter appetit, eidem invidere faciliter solet, aut per modum invidentis se habere; hinc ex sequela et concomitantia quadam, seu æquivalenter, vel quantum ad similitudinem effectus, unigenito Dei Filio invidisse dicuntur. Postea vero diabolus invidit Deo formaliter. — Etenim hoc modo sanctus et illuminatus Bernardus in sermone quodam de Adventu, præ-

Jonæ 1, 12. allegata verba Jonæ inducit, pertractat, exponit, in persona Filii Dei loquens: Duas rationales creaturas condidit Deus Pater, videlicet angelum et hominem; sed utramque propter me perdidit, id est, propter peccatum in me appropriate commissum abjecit. Et rursus: Omnes, inquit, invident mihi. Pater vero zelans pro Filio, injuriam Filii ultus est. Filius autem paternæ majestatis honorem recuperare desiderans, deceptoque homini subvenire intendens, dixit: Si propter me tempestas hæc orta est, id est vehemens illa vindicta atque expulsio unius de cœlo, alterius de paradiso, mittite me in mare, id est, per Incarnationis mysterium in mundum inferiorem, in abyssum tribulationum et persecutionum profunditatem, ad redimentum genus humanum. Unde in Psalmo est dictum: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.33

Rursus, de qualitate et specie peccati Luciferi movet Guillelmus hoc dubium: Nec prætereundum, utrum ab initio suæ creationis apostata ille ambierit cultum et honorificentiam Creatoris, hoc est, an instar Creatoris adorari et coli voluerit, quemadmodum postea multi ex ejus consortio, qui et genus humanum ad idololatriam induxerunt, seque in idolis adorari ac coli procuraverunt. Nec parum est admirandum, eos ab initio istam incurrisse insaniam, quum nullus hominum, nisi mente captus, hujusmodi cultum sibi unquam impendi voluisse legatur, donec hominibus est suasum in deos quosdam transire ac deificari propter egregios suos atque magnificos actus. Invaluit demum eousque ista opinio de hominum translatione in deos, ut quidam adhuc in carne viventes, vellent dii reputari et coli, ac statuas sibi erigi præciperent vel gauderent. Unus quoque ex regibus Babylonis in dementiam eam prosiliit, quod deos omnium gentium exterminari præcepit, quatenus ipse solus a gentibus sibi subditis, deus coleretur et adoraretur, sicut in Judith libro describitur.34 Ex quibus alicui potest videri, quod ab initio apostatæ angeli in hanc elationis amentiam proruperunt. Hæcque est similitudo quam primus eorum optavit, Similis, inquiens, ero Altissimo, utpote in honorificentia hujus culturæ.35 Nec istud a probabilitate et verisimilitudine longe est, quum homines, qui ignorare nequibant se esse mortales, ad tantam corruerint cordis amentiam: angeli vero se immortales esse sciebant. Hæc Guillelmus.

In supra inductis autem verbis hujus doctoris, aliqua continentur quæ sibi invicem non consonare videntur, ut quod angelum illum primum solam ait naturalem habuisse cognitionem, et rursus, quod præsupponit et ait eum habuisse notitiam Filii Dei, imo et totius supergloriosissimæ Trinitatis, quamvis nondum per speciem: cognitio autem Filii Dei seu Trinitatis, naturalem transcendit scientiam. — Amplius, si quis cum S. Bernardo dicere aut verba Sancti illius defendere velit in eo quod tangit Luciferum ante suam dejectionem homini invidisse, posset forsitan opinari, quod et supernaturalium et futurorum quorumdam scientia concreata aut data fuit Lucifero ante ruinam: de quo juxta probabiliorem opinionem tenetur, quod in caritate et gratia, atque in sapientia illa quæ donum est Spiritus Sancti, creatus sit, sicut probatum est.36 — Denique, secundum doctores communiter, primo homini ante suam transgressionem desuper fuit revelatum, Unigenitum Patris ex suo semine incarnandum. Potuit ergo et tale quid angelo illi multum in naturalibus digniori divinitus revelari, quanquam de his nil temere sit promendum.

Restat nunc tertia pars quæstionis hujus solvenda, videlicet, an angeli alii lapsi, ex instigatione Luciferi peccaverunt, an magis proprio motu atque conceptu.

Quocirca scribit Guillelmus: Restat (inquiens) inquirendum, qualiter tanta angelorum peccaverit multitudo, an adhærendo Lucifero in sua stultitia, vel per se ipsos superbiendo; et utrum ipse hoc procuraverit aliqua suggestione aut suasione, et utrum inter eos tractatus aliquis fuerit seu deliberatio de conspiratione agenda contra Creatorem, et de erigendo eligendoque regem alium et principem ex adverso. Constat autem quod apud nos non fiunt tales aggressus sine fautoribus atque complicibus. Aut ergo Lucifer non intendebat aliquid in Creatoris injuriam attentare, quum sciret se contra eum nil posse; aut fretus fiducia multitudinis ac potentiæ sibi adhærentium, hoc præsumpsit. Verum hoc faciliter reprobatur: quoniam scivit se contra Creatorem nihil valere, etiamsi totus angelorum sibi adstaret exercitus. Amplius, quo terrore aut favore, qua suggestione, promissione, adulatione, quibus signis aut miraculis potuit angelos illos inducere ut se pro summo Deo adorarent aut colerent, quem secum simul creatum videbant, nec sine Creatoris voluntate et influxu posse esse, vivere aut manere sciebant? Insuper, aut isti tractatus latebant angelos alios, aut non. Si latebant, cur potius eos latebant quam ceteros, quum et ipsis posset impius ille propositum suum suggerere, quemadmodum malis? Si non latebant, ergo peccaverunt non retrahendo nec arguendo iniquum. — Amplius, ipsa voluntas gerendi se inferiorem et subditum eis qui post aliquem et sub ipso sunt, non videbitur forsitan alicui naturalis institutionis esse, sed ex divino Creatoris munere et ordinatione. Quidquid autem hic dicatur a quocumque, mihi tamen apparet, quod naturalis ordo institutio naturæ hoc non prohibeat, etiam si hoc naturaliter non efficeret. Multa namque natura per se ipsam plerumque facere nequit, quæ tamen in suis substantiis non prohibet naturaliter ab alio effici: sicut aer se ipsum illuminare non potest, sed illuminationem prompte suscipit aliunde. Denique in substantia intellectuali nondum perversa, naturalis institutio habet ut ex donis sibi a Creatore collatis, prosit ac serviat aliis : sicut et pastor suis pecudibus, reges et principes suis subjectis. Idcirco si angeli Creatori subesse et inferioribus prodesse spreverunt aut noluerunt, manifesta est in hoc eorum superbia.

Hinc apparet, superbiam exstitisse primum atque commune universorum illorum peccatum, et omnes ex eadem causa, videlicet ex eminentia, excitatos fuisse ad ipsam superbiam, appetentes præfatam libertatem inanem, dominationemque falsam seu inordinatam super inferiores. Itaque probabilius reor, unumquemque illorum propriæ malitiæ fuisse auctorem, ita quod primus et maximus iniquorum illorum ceteros non seduxit neque subvertit. Nec enim ex contractu aut tractatu video seductionem illam peractam.

Quod si quæratur, cur potius peccarunt quidam eorum quam ceteri omnes; dico nullum illorum violento impulsu ad peccandum fuisse inductum: quare unusquisque propria voluntate peccavit, libere eam avertens a vero bono, et applicans eamdem bono falso; nec aliam causam aut occasionem habuit quisquam eorum, quam dixi. — Porro si quæras, cur causæ illæ potius induxerunt quosdam in culpam quam alios; respondeo, quia ipsi dederunt se hujusmodi causis seu occasionibus: quod dare seu tradere, non fuit nisi velle seu appetere falsum bonum. — Si quæris, cur eamdem causam non habuerunt illi qui non peccaverunt; respondeo, quoniam voluntatem suam falso bono non applicuerunt. Contingit etenim in duobus gladios æquales habentibus, quod unus gladio suo se perimit, alter non; nec in hoc est alia causa, nisi quod alter voluntatem suam stultissime applicat tanto malo, alter non. Conformiter est de duobus æquales vires et rationes habentibus ad ambulandum, et æquales etiam suggestiones, exempli gratia, negotiationem. Unus graditur, desiderio lucri attractus; alter vero, non. Quod a voluntate procedit, quæ tantæ libertatis et imperiositatis consistit, ut nequaquam cogatur. In actibus igitur malis non habet auctorem nisi se; in bonis vero, Creatorem, cujus jussio venit ad eam per lumen innatum, aut per inspirationem gratuitam, vel per legem sive doctrinam. — Hæc Guillelmus.

Albertus quoque his consonans : Lucifer, inquit, princeps dæmonum, nulli actualiter suam voluntatem persuasit, sed unusquisque propria voluntate consensit ei.37 Videntes namque decorem ejus in naturalibus, reputaverunt eum dignum Dei æqualitate, atque quod propria regeret potestate se ipsum ac alios, nulli subjectus : et hoc fuit peccatum eorum. Nec fuit ibi persuasio, nisi occasionaliter, secundum quod excellentia pulchritudinis ejus quilibet inferiorum persuasus est. Propter quod super Cantica, sermone septimodecimo, dicit Bernardus, quod Lucifer in lumine divino prævidit tantam Dei esse benignitatem, quod aliquam creaturam rationalem Deus assumpturus esset in suæ personæ unitatem; vidensque suæ naturæ decorem, putabat se esse illam, et potestate propria delectatus, æqualitatem Dei concupivit, nulli volens subesse, et ceteris præsidere. Hæc Albertus.

Quibus objici potest, quod nullus angelorum tam hebes aut simplex fuit, quin scivit Creatorem omni creatura ac ipso Lucifero in infinitum perfectiorem pulchrioremque esse, quum et ipsis philosophis in lumine naturali hoc ipsum constiterit. — Denique prætactam responsionem ponit Albertus etiam libro de IV Coæquævis, dicens ceteros angelos propria eligentia et voluntate peccasse.

Porro Udalricus super his aliter sentiens, in Summa sua asserit libro quarto : Ceciderunt isti (videlicet ceteri angeli) suggestione Luciferi. Hæc quippe est cauda qua ut in Apocalypsi legitur, draco traxit in terram tertiam partem stellarum.38 Nil demum aliud fuit illa suggestio, nisi conceptæ malitiæ insinuatio universaliter omnibus angelis facta per intellectus locutionem : in quam aliqui consenserunt, quum per eum et cum eo beatitudinem virtute naturalium suorum obtinere conati sunt.

Alii vero dissentientes, ad Creatorem conversi sunt, ejus bonitate et gratia felicitatem et gloriam adipisci optantes. Et de hac appetituum contrarietate, anagogice exponitur prælium illud magnum factum in cœlo, quod adscribitur Michaeli non ratione ordinis, quum non sit de supremis, sed nominis, quod interpretatur, Quis ut Deus?39 Cui competit resistere illis qui voluerunt esse ut Deus, id est esse Altissimo similes. — Quamvis autem malitia

B Luciferi præcessit causalitate peccatum inferiorum, non tamen duratione aut tempore. Quum enim instar fulguris cecidisse dicatur protinus ut peccavit, peccatum ejus non fuisset aliis peccandi occasio, quum eum vidissent deformatum atque damnatum;40 sed potius fuisset timoris occasio et cautelæ, nec simul corruissent cum ipso. Nec irrationabile, quod plura dicimus simul esse duratione, quorum unum consequitur alterum ut effectus. Hoc namque contingit in cunctis operibus momentaneis et indivisibilibus, ab invicem non discretis, sed simul junctis : quoniam indivisibile contingit indivisibile totum secundum se totum, tam in loco quam in duratione; sicut simul sunt, aeris illuminatio, coloris abstractio, ipsorum in visu receptio, et judicium de receptis. Sic enim etiam hic omnia hæc simul fuerunt : appetitio Luciferi, elocutio ejus ad angelos, consensus malorum, casus omnium simul, conversio bonorum ad Deum, infusio gratiæ. Hæc Udalricus.

D Ex quibus solvi videntur argumenta Alberti, dicentis : Si angelus primus persuasit aliis voluntatem suam iniquam, ad persuasionem illam exigebatur mora, in qua quod persuadere voluit, conciperet et ordinaret ad alios, ut eos ad consensum induceret. Ergo aliquo tempore malus fuit in cœlo : quod est contra Augustinum, dicentem, Superbiæ suæ merito mox fuit depressus. — Rursus, secundum Augustinum, qui per alium peccat, per alium redimi potest : si ergo angeli mali suggestione Luciferi peccaverunt, redimi possent. Hoc tamen ex verbis illis Udalrici non solvitur, sed infra solvetur.

At vero Thomas: Circa hoc, ait, est opinio multiplex. Quidam dicunt, quod inter peccatum angeli primi et aliorum, non attenditur aliquis ordo nisi secundum quantitatem culpæ, quia peccatum angeli primi ceteris fuit enormius. Quod non videtur conveniens, quia ex modo loquendi Scripturæ designatur causalitas aliqua primi angeli ad aliorum peccatum. — Hinc alii dicunt, quod præcessit tam gravitate quam causalitate, et item duratione. Sed nec hoc videtur conveniens, quia secundum Damascenum, quod in hominibus est mors, hoc in angelis est casus. Ideo sicut morientes in peccatis mox condemnantur, sic angelus peccans statim suam damnationem recepit, et a bonorum consortio est ejectus: sicque alios non potuisset trahere ad peccandum. — Idcirco dicendum, quod peccatum Luciferi aliorum præcessit peccata non tantum gravitate, sed etiam causalitate, non tamen duratione. Quod qualiter contigerit, sic potest videri. Angelus primus id consequi voluit, ut sicut natura alios præcellebat, sic eis quodammodo causa esset obtinendi ultimam perfectionem seu felicitatem. Quumque motus desiderii indivisibilis fuerit, non continuus; idcirco principium ejus non præcessit terminum ipsius. Ideoque motus alicujus ab ipso causatus, qui incepit in termino ejus, simul omnino fuit cum ipso, secundum quod id quod desideravit, attentavit ut ad actum perduceret, aliis suum desiderium exponendo; et simul cum hoc, fuit aliorum visio desideriique consensus perversus, sicut contingit in omnibus operationibus instantaneis (ut supra).41

Verum his objici potest, quia si Lucifer alios instigavit ad sibi consentiendum, ergo jam viderunt culpam et turpitudinem ejus, et ita non consensissent ei. — Rursus, in angelis bonis non ponitur quod unus fuerit alteri causa conversionis ad

A Deum: ergo nec in malis ponendum quod unus alteri fuerit causa aversionis.

Dicendum ad primum, quod deformitas culpæ consecuta est in primo angelo ex actu suo simul cum actu aliorum. Visio autem angelorum inferiorum non ferebatur in angelum primum secundum quod ex actu relinquebatur in ipso deformitas, sed secundum quod actus processit ab ipso: quæ enim conjuncta sunt tempore, per actum animæ separantur, præsertim dum unum naturaliter prius est altero. — Ad secundum, quod conversio efficaciam habuit per gratiam, quæ non est ex aliqua creatura; sed creatura ex se sufficit ad aversionem. Attamen non est remotum a veritate, dicere quod conversio unius angeli fuerit occasio et exemplum conversionis aliorum; imo videtur ex eo quod scriptum est: Michael et angeli ejus. — Apoc. xii, 7. Nec ex his habetur, quod peccatum angelorum sit remissibile, quoniam alio instigante transgressi sunt: quia nec illa est causa quod peccatum angeli primi est irremissibile, sed est congruitas quædam ut peccatum hominis magis remedietur. — Hæc Thomas in Scripto.

B Ad secundum, quod conversio efficaciam habuit per gratiam, quæ non est ex aliqua creatura; sed creatura ex se sufficit ad aversionem. Attamen non est remotum a veritate, dicere quod conversio unius angeli fuerit occasio et exemplum conversionis aliorum; imo videtur ex eo quod scriptum est: Michael et angeli ejus. — Apoc. xii, 7. Nec ex his habetur, quod peccatum angelorum sit remissibile, quoniam alio instigante transgressi sunt: quia nec illa est causa quod peccatum angeli primi est irremissibile, sed est congruitas quædam ut peccatum hominis magis remedietur. — Hæc Thomas in Scripto.

C Porro in prima parte, quæstione sexagesima tertia: Peccatum, ait, angeli primi fuit aliis angelis causa peccandi, non quidem cogens, sed quadam quasi exhortatione inducens. Cujus signum est, quod omnes dæmones illi supremo subduntur, ut manifeste apparet per verba Christi, dicentis: Ite, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Habet enim hoc ordo divinæ justitiæ, ut cujus suggestioni aliquis consentit in culpa, ejus potestati subdatur in pœna, juxta illud Petri in secunda sua Canonica: quo quis superatus est, hujus et servus est. Hæc in Summa. — Quibus per omnia Petrus concordat. art. 8. Matth. xxv, 41. II Petr. u, 19.

D Consonat et Richardus, quamvis videatur in verbis aliqualiter dissentire, dicendo quod peccatum Luciferi non fuit proprie causa peccati aliorum, quia eorum peccatum ex propria ipsorum ortum est voluntate : fuit tamen occasio, per hoc quod ipsis suum insinuavit conceptum, et pravum dedit exemplum. — Circa quod dico, quod omne actuale et personale peccatum ex propria peccantis voluntate procedit : nihilo minus unus dicitur causa peccati alterius variis modis, puta, hortando, comminando, jubendo, etc.

Thomas quoque de Argentina fatetur, quod Lucifer alios secum traxit ad culpam.

Insuper Bonaventura recitat hic tres opiniones, sicut et Thomas, et magis consentit opinioni dicentium, quod Lucifer fuit aliis causa occasiove peccandi. Tertia (dicens) opinio est, quod in peccatis Luciferi et aliorum angelorum fuit ordo quantum ad gradum peccati, quia peccatum Luciferi fuit enormius; et quantum ad occasionem, quoniam aliis præbuit exemplum; et quantum ad durationem : quoniam sicut in Lucifero necesse fuit tempore prius esse cognitionem quam actus peccandi, quia in eodem instanti non potuit habere cognitionem, quæ exigitur ad peccatum, cum deordinata affectione; sic in minoribus angelis oportebat quod prius adspicerent quid angelus volebat, deinde respicerent commoda sua. Sicque peccatum Luciferi duratione præcessit eorum superbiam : et quia adspectum habuerunt ad peccatum Luciferi, idcirco eodem genere peccati transgressi sunt. Hæc positio intelligibilior esse videtur. — Et juxta hoc dicetur, quod ceciderunt simul, id est non in eodem instanti, sed repente, quasi in imperceptibili tempore. Vel Lucifer non statim cecidit ut peccavit, sed postquam peccatum ejus fuit consummatum et confirmatum per odium atque invidiam, et postquam divisio facta est bonorum angelorum a malis, de quorum consortio mox post beatificationem ipsorum, angeli mali repulsi sunt. Nec ex his sequitur, quod peccatum Luciferi fuit aliquando sine decore justitiæ, quia peccatum semper habet pœnam internam sibi adjunctam. Unde quemadmodum homo non statim fuit ejectus de paradiso postquam peccavit, sed tamen protinus internam habuit pœnam, puta carnis rebellionem et erubescentiam nuditatis; ita de angelo primo videtur dicendum, quod non in eodem instanti cecidit quo peccavit. Denique juxta hanc viam, peccatum Luciferi præcessit tam conversionem angelorum bonorum, quam aversionem malorum. Ipse etenim primus superbivit, et suam superbiam omnibus indicavit; atque ex tunc ei aliqui adhæserunt, alii restiterunt et Deo adhæserunt : sicque simul isti lux et illi tenebræ sunt effecti, ita quod eodem instanti fuit angelorum bonorum conversio, et malorum aversio, non tamen simul cum peccato Luciferi. Hæc Bonaventura.

Alexander quoque de his aliorum narrat opiniones, nil pro certo determinans.

Durandus vero positionem sequitur Thomæ; tamen veritatem hujus quæsiti dicit infra certitudinem esse, quum sit de facto, nec Scriptura aliquid clare inde determinet.

Porro Scotus opinatur et probat, quod actus præfati, videlicet, conceptio superbiæ Luciferi, et insinuatio qua eam aliis patefecit, suggestio, et angelorum aliorum perceptio seu apprehensio qua illam apprehenderunt, atque consensio sive adhæsio, non potuerunt esse in eodem instanti.

Idem tuetur Henricus, et de hoc infra magis tractabitur.

Inter tot opiniones videtur positio Thomæ Scripturis conformior ac rationabilior, dempto quod dicit omnes actus illos præfatos in eodem fuisse instanti : imo quoad hoc, Bonaventuræ magis consentio. Nec simile videtur de illuminatione aeris, diffusione et immutatione coloris, informatione apprehensioneque visus, in quibus est condependentia seu connexio naturalis, non sic autem inter actus illos prætactos. Auctoritatibus quoque hæc positio consonantior esse censetur. Ait enim Damascenus libro secundo : Simul cum Lucifero evulsa est quæ secuta est multitudo infinita eorum qui sub ipso fuerant ordinati. Isidorus quoque, Bernardus, et alii

Sancti, testantur quod dæmones Lucifero in malitia consenserunt: consensus vero sequi solet persuasionem. Sed et ratio consonat. Quum enim quæreret omnibus præsidere, et sciret se non posse angelos ad hoc cogere, probabile est quod nitebatur eos sibi per blanda allicere.

Footnotes

  1. De Divin. nom. c. vii. ↩

  2. Luc. x, 18. ↩

  3. Joann. viii, 44. ↩

  4. Job iv, 18. ↩

  5. art. 1. ↩

  6. Eccl. x, 15. ↩

  7. art. 2. ↩

  8. art. 3. ↩

  9. p. 308 B'. ↩

  10. Summ. th. 2ª part. q. 21. ↩

  11. Gen. III, 5. ↩

  12. II Thess. II, 4. ↩

  13. Is. xiv, 12. ↩

  14. Eccli.x, 15. ↩

  15. 1 Tim. vi, 10. ↩

  16. Eccli.x, 15. ↩

  17. 1 Tim. vi, 10. ↩

  18. Prov. xx, 8. ↩

  19. 1 Tim. 14. ↩

  20. Is. ↩

  21. Is. xiv, 13. ↩

  22. II Par. vi, 1. ↩

  23. Epist. 5. ↩

  24. Gen. III, 6. ↩

  25. De Eccl. hier. c. vi. Cf. p. 310 A', 314 D'. ↩

  26. p. 311 D'. ↩

  27. quæst. 10. ↩

  28. Is. xiv, 14. ↩

  29. Ezech. xxviii, 12. ↩

  30. Matth.xx, 26-28. ↩

  31. Jonæ 1, 12. ↩

  32. Sap. u. 24. ↩

  33. Ps. LXVIII, 3. ↩

  34. Judith 11, 13. ↩

  35. Is. XIV, 14. ↩

  36. p. 291 C. ↩

  37. Summ. th. 2ª part. q. 20. ↩

  38. Apoc. xii, 4. ↩

  39. Apoc. xii, 7. ↩

  40. Luc. x, 18. ↩

  41. p. 327 C'. ↩

Chapter 79 of 271