Quæstio 3
Tertio quæritur, Utrum angeli suam beatitudinem meruerint, ita quod in eis meritum præcesserit præmium.
Quocirca est inquirendum de mora quæ fuit inter angelorum creationem, et conversionem ac glorificationem: de qua re jam dicta sunt aliqua in quæstione præhabita.1
Videtur autem quod in angelis meritum eorum præmiationem nequaquam præcesserit. Primo, auctoritate Magistri, qui in textu magis hoc approbat. — Secundo, ex Petro et Richardo inductum est, quod actus dilectionis naturalis, conversio per gratiam et glorificatio, fuerunt in angelis bonis in eodem instanti.2 — Tertio, angelus se totum inflexibiliterque convertit ad id ad quod se convertit. Ergo primo actu suæ conversionis ad Deum, immobilitatus fuit in eo, et per consequens comprehensor: non ergo meruit beatitudinem actu illo, aut in eodem instanti fuit viator et comprehensor.
In contrarium est, quod sicut via est ante terminum, sic meritum ante præmium. — Rursus, Deus non est personalum acceptor: ideo sicut non tribuit animabus, ita nec angelis, felicitatem et intelligendum sit non de initio temporis aut creationis, sed status. Status etenim fuit ante confirmationem, sicut quælibet res imperfecta est in sui exordio, perfecta autem in statu pleno. — Magister vero in historiis dicit Bedam et quosdam Sanctos dixisse, quod secundo die angeli ceciderunt, assignantes ad hoc triplicem rationem. Prima accipitur ex numero, quia binarius est primus numerus recedens ab unitate : per quod competenter significabatur recessus angeli a monade Deo.
Summ. th. 2ªpart.q.19. Ad hæc Albertus respondet : Magister hic innuit tres opiniones. Prima est, quod angeli nec ante nec postea perceptam beatitudinem meruerunt; et addit, quod gratia in confirmatione data est angelis non ad merendum, sed ad beate vivendum. Secunda est, quod meruerunt gloriam per conversionem liberi arbitrii gratia informati ad Deum, atque quod meritum illud præcessit beatitudinem causa, non tempore : quod dictis Sanctorum videtur magis congruere. Tertia, quod meruerunt beatitudinem non ante, sed postea, per obsequia hominibus exhibita ex jussione divina, ita quod præmium fuit prius merito, non causa, sed tempore. Hanc opinionem Magister dicit sibi magis placere. Verum, sequendo Augustinum et Anselmum, dicendum quod angeli se convertendo ad Deum per liberum arbitrium gratia informatum, meruerunt beatificari, et in beatitudine confirmari, ita quod meritum prius fuit præmio causa, non tempore. Porro per obsequia nobis exhibita merentur præmium accidentale, quod est gaudium de profectu ministerii sui, juxta illud Lucæ : Luc. xv,10. Gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Hæc Albertus de primo. — Idem Udalricus in Summa sua, libro quarto.
Summ. th. 2ªpart.q.24. Insuper de mora quæ fuit inter angelorum creationem, et conversionem seu aversionem, scribit Albertus : Tempus et momentum casus angelorum malorum incertum est, nec ex Scripturis determinatum; sed certum est, quod boni creati sunt, et propria voluntate depravata sic ceciderunt. Ideo dicit Magister, quod aliis videtur morulam fuisse inter creationem et lapsum. Quumque Salvator ait, Ille homicida erat ab initio; glossat sic : id est subito post initium. Attamen dici potest, quod aliud sit initium temporis, aliud initium creationis angeli, et aliud initium status ejus; atque quod verbum Christi
B Secunda ratio est, quia dum dicitur in Genesi, Fiat lux, secundum Augustinum intelligitur natura angelica formata per gratiam.3 Similiter quum dicitur, Divisit Deus aquas quæ sunt sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum :4 per aquas quæ erant subtus, intelliguntur angeli qui ad loca caliginosa descenderunt. Unde duodecimo Confessionum loquitur Augustinus : Per aquas quæ descenderunt in præceps, signantur angeli qui descenderunt in abyssum, de quibus in libro Job scribitur :5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Tertia ratio est, quoniam opus secundæ diei benedictione caret : quia non dicitur ibi, Vidit Deus quod esset bonum.6 Quod dicunt omissum propter ruinam cadentium angelorum. Hinc in honore stantium angelorum faciunt secunda feria Missas celebrare. Hæc Albertus.
D Præterea Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, testatur : Quum Dominus ait, Diabolus mendax fuit a principio, hæc præpositio, a, non est inclusiva sed exclusiva principii, ut sit sensus :7 paulo post principium. Et creditur quod angeli ceciderunt secunda die : quod videtur revelatum fuisse Ecclesiæ, quæ secunda die cantat de angelis ad honorem stantium angelorum, qui confirmati sunt quando alii angeli corruerunt. Sed super illud Genesis, Divisit Deus lucem a tenebris, dicit Glossa :8 Angelos bonos a malis. Et hoc factum est prima die. Unde verius creditur quod lapsi sint prima die. Ecclesia vero cantat de angelis sanctis secunda die, quia post Deum debemus angelis secundum honorem, qui nos ex Dei præcepto custodiunt, et secundam dignitatem naturaliter habent post Deum. Hæc Antisiodorensis.
Amplius Alexander ad utramque hujus puncti partem multipliciter arguit, et tandem respondet: Utrumque opinando dictum est, id est, quæ pro utraque parte adducta sunt, non assertive, sed opinative prolata sunt. Non enim ex Scriptura alterum horum est manifestum. Unde quod Augustinus super Genesim ait, Angelus factus, continuo se a luce veritatis avertit, superbia tumidus, et propriæ potestatis delectatione corruptus; et quod ait Isidorus, Mox ut factus est, in superbiam erupit; atque quod in Ezechiele conscriptum est, Ambulasti perfectus in viis tuis, donec inventa est iniquitas in te:9 non oportet sic accipi, quasi angelus statim post instans suæ conditionis peccavit, aut quod longo tempore in via justitiæ stetit; sed quod diu non steterit, nec per tempus notabile perseveraverit, et quod perfectio naturalis bonitatis fuerit in eo quousque transgressus est. Hæc Alexander.
Qui etiam circa hoc quærit, an diabolus ante hominis creationem peccaverit. Videtur quod sic, quia in libro de Summo bono dicit Isidorus: Prius de cœlo cecidit diabolus, quam homo conditus fuit. Rursus, homo factus est sexta die, diabolus autem lapsus est prima aut saltem secunda die, sicut jam patuit. — Dicendum, quod secundum sententiam illorum qui successionem dierum ponebant, prius peccavit Lucifer quam homo conditus esset. Secundum autem positionem dicentium omnia simul esse creata non solum in materia, sed item in forma, prius creatus est homo quam ille transgressus: sicque distinctio illa dierum, ad ordinem naturæ rerum et angelicæ illuminationis refertur. Unde juxta hoc loquitur Augustinus, quod diabolus statim postquam superbivit, invidit, utpote homini jam exsistenti. Ad quod etiam allegatur illud Job:10 Ecce Behooth quem feci tecum. Per Behooth autem designatur diabolus. Si ergo simul cum homine factus est, et transgressio sua suam creationem secuta est, ergo ante ejus prævaricationem et lapsum homo est conditus. Hæc Alexander.
Præterea Thomas de primo horum: Sustinendo, inquit, angelos in gratia esse creatos, meritum certissime præcessit præmium seu beatitudinem angelorum. Si autem non sunt creati in gratia, sed gratia eis fuit data cum gloria, tunc sunt hic tres opiniones, etc. (ut supra in Alberto). — Opinio autem dicentium, quod angeli beatitudinem nequaquam meruerunt, non videtur conveniens: quia beatitudo habet rationem præmii; præmium autem sine merito esse non potest, sicut nec pœna sine culpa. — Illa quoque opinio quod beatitudinem merentur per obsequia nobis exhibita, improbatur: quoniam beatitudo habet rationem termini; meritum autem quum sit tendens in aliquid, habet rationem viæ. Hinc beatus non potest esse in statu merendi. Nihilo minus secundum aliquid potest salvari illa opinio, ut dicantur mereri præmium accidentale, quod est gaudium conceptum ex illis qui per eorum salvantur officia. — Hinc cum aliis videtur dicendum, quod meritum in eis non præcessit præmium tempore, sed natura. Quemadmodum enim actus liberi arbitrii est dispositio ad gratiam, sic actus gratia informatus est meritum gloriæ: sicque unus et idem motus conversionis, est præparatio ad gratiam, secundum quod ex libero procedit arbitrio; et meritorius gloriæ, prout est gratia informatus; et rursus frictionis actus, secundum quod completur per habitum gloriæ. Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus: qui opinionem Magistri dicit fuisse Præpositivi. Et addit: In angelis duplex est vis, puta: contemplativa, cujus objectum est Deus, qua non promerentur, sed præmiantur; alia ministrativa, cujus objectum est creatura: hac merentur non essentiale sed accidentale præmium. Hæc Petrus. — Concordat Hannibal.
Richardus quoque: Opinio (ait) Magistri hic communiter non tenetur. Magis quippe congruus ordo est ut meritum præcedat mercedem, quam econtra. In hoc etiam magis patescit quantum Deus appretiatur motum voluntatis ex gratia, et quanta sit gratiæ virtus, qua voluntas unico actu tam intense potuit ac perfecte moveri, quod unico actu et motu tantam et tam æternalem potuit beatitudinem promereri. Denique, dato quod homines non fuissent, angeli eis non ministrassent, et tamen beatitudinem suam promeruissent, sicut et meruerunt. Et quamvis meritum illud non fuit multiplicatum nec iteratum, hoc tamen recompensatum est in intensione perfectioneque actus seu conversionis illius. Hæc Richardus.
Concordat Bonaventura, qui tamen dicit Magistrum rationabiliter motum. Quum enim non sit meritum sine gratia, nec magnum meritum sine magno obsequio, atque in angelis propter naturæ velocitatem et idoneitatem, simul duratione datæ sint gratia et gloria; videtur quod in angelis meritum non potuit præcedere præmium. Verumtamen opinio alia rationabilior est, et sufficit quod meritum præcessit mercedem natura et causa. Hæc Bonaventura.
At vero Durandus prædictis in hoc concordat, quod meritum prius fuit præmio angelorum. In hoc vero dissentit, quod dicit meritum illud etiam tempore præcessisse mercedem: quoniam actus oppositionem circa statum operantis includentes, nequeunt simul esse; sed tales sunt actus meriti et præmii circa eumdem. Mereri namque est ejus qui est in statu acquirentis, ac tendentis ad terminum. Præmium vero respicit statum non acquirentis, sed possidentis; nec tendentis ad terminum, sed jam exsistentis in termino. Quæ aperte opponuntur. Ergo necesse est meritum duratione præcedere præmium, non econtra, quamvis Magister dicat contrarium: quod et quidam confirmant, centes per simile, quod miles per actus sequentes strenue præliando, meretur equum seu donativum sibi prius a rege collatum. Sed istud non valet: quia aut rex dat militi equum gratis et absolute, aut sub conditione. Si primum, tunc opera sequentia non sunt nisi quædam recompensationes gratitudinis pro beneficio dato, non merita: quia per meritum fit aliquid alicui debitum seu attinens, quod prius sibi non debebatur nec attinebat. Nullus enim meretur quod suum est. Si secundum, tunc miles per actus suæ militiæ meretur equum, non quidem prius suum, sed quasi sibi accommodatum. Beatitudo autem confertur a Deo simpliciter: ergo prius datam nullus meretur. Hæc Durandus.
Qui in his contradicit Thomæ, Bonaventuræ, Alberto, Petro, Richardo, ac aliis multis: et quidquid sit de veritate conclusionis, motivum tamen Durandi non convincit. Non enim incongruum est, unum et idem alicui convenire ex pluribus causis ac meritis: quemadmodum Christo secundum naturam assumptam convenit judiciaria potestas ministerialis, et quantum ad prolationem sententiæ, ratione hypostaticæ unionis suæ humanitatis cum Verbo æterno, et item ratione suæ humiliationis, dijudicationis et passionis, sicut ait Apostolus: Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem; propter quod et Deus exaltavit illum. Sic quoque et ipse pro suæ humanitatis glorificatione accidentalique præmiatione oravit, dicendo: Pater, clarifica Filium tuum. Quæ tamen sibi conveniebant ac debebantur ratione unionis præfatæ, ac suæ conversationis sanctissimæ et passionis amaræ. — Denique omnis actio ex caritate procedens, est meritoria vitæ æternæ; non tamen crescit homo in præmio essentiali, nisi et crescat in caritate, ut communis tenet positio. Qui ergo in caritate est, et ex caritate ejusdem gradus, plura peragit opera, idem
Philipp.n, 8, 9.
Joann.xvii, 1. præmium pluribus actibus promeretur : instanti. — Quod si dixeris, quia intentio sicque meretur quod ei jam debebatur, ut ei ex pluribus meritis aut rationibus debeatur. — Insuper dici potest, quod in casu prætacto rex det militi equum, veraciter tamen cum onere seu obligatione obsequii. — Iterum, actus oppositionem circa statum agentis ponentes, queunt simul inesse, quamvis non secundum idem: quemadmodum idem homø potest simul esse servus et dominus, servitutis quoque atque dominii exsequi actus.
Verum circa hæc oritur dubitatio grandis difficultasque ingens. Nempe ut ex præinductis verbis Thomæ, Alberti, Bonaventuræ, Petri, Richardi habetur, meritum et præmium angelorum bonorum eodem fuerunt instanti; nec unum aliud tempore seu duratione præcessit, sed solum natura seu causalitate. Si ergo juxta Thomam, Albertum, Udalricum, Præpositivum, multosque alios, dicantur angeli creati in gratia gratum faciente; videtur quod in primo suæ creationis instanti, habuerunt aut certe potuerunt habere actum meritorium, ex gratia hujusmodi procedentem. Quumque secundum jam tacta, simul in eodem instanti fuerunt meritum et præmium, sequitur quod in primo suæ creationis instanti fuissent beati:11 quod est contra præhabita distinctione quarta, nec a quoquam conceditur. Et si omnes fuerunt creati in gratia, omnes habuissent meritorium actum: quumque conversi ad Deum, beatitudinem protinus sint adepti, omnes fuissent glorificati.
Denique sanctus Doctor in his videtur sibi ipsi contrarius. Siquidem hic fatetur, quod meritum et præmium simul duratione fuerunt in angelis. Porro in prima parte Summæ, quæstione sexagesima secunda, articulo quinto, scribit in corpore quæstionis: Angelus post primum actum caritatis quo beatitudinem meruit, statim beatus fuit, ita quod statim post meritum beatitudo fuit consecuta in eo. Ex quibus verbis apparet, quod meritum fuit prius præmio illo, et non in eodem instanti. — Quod si dixeris, quia intentio Thomæ est, quod fuit prius non duratione, sed natura seu causa, ut tactum est, obviat quod in solutione secundi argumenti ejusdem quæstionis testatur:12 Angelus est supra tempus corporalium rerum. Unde instantia diversa in his quæ ad angelos pertinent, non accipiuntur nisi secundum successionem in actibus ipsorum. Non autem potuit simul in eis esse actus meritorius beatitudinis, et ipse beatitudinis actus (id est meritum et præmium), quum unus sit gratiæ imperfectæ, alius gratiæ consummatæ. Idcirco oportet diversa instantia accipi, in quorum uno beatitudinem meruerit, atque in alio beatus fuerit. Hæc ibi. Ex quibus patet propositum.
Præterea, in eadem Summa, quæstione sexagesima tertia, articulo quinto, sic arguit: Natura angelica virtuosior est quam natura corporea. Sed res corporalis statim in primo instanti suæ creationis incipit operationem suam habere: quemadmodum ignis in primo suæ productionis instanti incipit sursum moveri. Ergo angelus in primo instanti suæ creationis potuit operari. Aut ergo habuit operationem rectam, aut non rectam. Si rectam, ergo quum habuerit gratiam, per eam meruit beatitudinem. In angelis autem statim ad meritum sequitur præmium, sicut est dictum:13 ergo fuissent statim beati, et nullus eorum peccasset; quod est falsum. Relinquitur ergo, quod in primo instanti non recte operando peccaverunt. — Hoc argumentum sic solvit: Deus non discrevit inter angelos ante conversionem quorumdam et perversionem malorum, ut asserit Augustinus undecimo de Civitate Dei. Ideo omnes angeli in gratia creati, in primo instanti meruerunt. Sed quidam eorum statim impedimentum præstiterunt beatitudinis suæ, præcedens meritum mortificantes: ideo beatitudine quam meruerunt, sunt privati. Hæc ibi.
Ecce in his verbis Thomas apertissime dicit, quod angeli condemnati, in primo suæ creationis instanti se ad Creatorem actualiter et meritorie converterunt, et vitam meruerunt æternam, ita quod per caritatem erant in Deum conversi, sine qua nullus vitam gloriæ promeretur. Si ergo meritum et præmium simul fuerunt in angelis, universi fuissent beati. Si vero dicatur quod verbum illud intelligatur de angelis bonis, ergo illi fuissent beati in primo suæ conditionis instanti.
Denique solutio illa S. Thomæ non videtur posse salvari. Si enim Lucifer et angeli ejus fuissent per actum caritatis in Deum meritorie actualiterque conversi, fuissent in dispositione propinqua, imo et proxima ac sufficienti, ad susceptionem gloriæ ac mercedis a Deo, præsertim quum et Thomas testetur, quod angelo ex sua natura conveniat unico actu et meritorio motu beatitudinem adipisci. Gratia, inquit, perficit naturam secundum modum naturæ, sicut et omnis perfectio recipitur in perfectibili secundum perfectibilis modum.14 Est autem hoc proprium naturæ angelicæ, quod naturalem suam perfectionem non per discursum acquirat, sed statim habeat per naturam. Quemadmodum autem angelus ex sua natura habet ordinem ad perfectionem naturalem, ita ex merito ordinem habet ad gloriam : idcirco post meritum statim in eo consecuta est gloria. Ex quibus ipsius sancti Doctoris verbis videtur haberi propositum.
Si vero respondeatur pro eo, quod præallegata ipsius verba sint vera, et intelligenda, nisi aliunde occurrat impedimentum ; ideoque Lucifer et angeli ejus non fuerunt felicitatem adepti, quoniam protinus obicem posuerunt : contra hoc multipliciter argui potest. Deus namque omnipotens, ex sua bonitate et liberalitate immensa, suam influit largitionem, gratiam et gloriam, ubicumque videt sufficientem et condignam præparationem : et hoc, secundum statum ac naturam rei creatæ dispositæ. Quum ergo naturæ angelicæ competat uno meritorio actu sufficienter disponi et aptari ad gloriam, videtur quod Deus cunctis angelis se ad ipsum ita convertentibus, disponentibus, et idonee ac sufficienter aptantibus, mox sine dilatione influxerit gloriam. — Rursus, faciente mente creata quod in se est, Creator mox adest, confert et perficit actum et conatum illius. — Iterum, conversio illa angelorum ad supergloriosissimum Creatorem, non fuit temporalis successiva, sed instantanea totaque simul. Non ergo apparet ratio cur Deus in uno magis quam in altero gloriam addidisset, et felicitatem pro merito tribuisset, aut dignum distulisset præmium impertiri.15 — Amplius, sicut præhabitum est, communiterque tenetur, angelus se totum convertit ad id ad quod se convertit. Unde et Albertus et alii plures conscribunt, quod angeli in suæ productionis primordio se vel inavertibiliter converterunt ad bonum, vel inconvertibiliter se venterunt ad malum. Si igitur Lucifer in primo suæ creationis instanti, aut etiam statim post hoc, convertit se per gratiam et caritatem ad Deum, inavertibiliter atque totaliter se vertisset ad eum, et sic nunquam se avertisset ab eo; et idem argui potest de angelis. — Insuper, communiter dicitur, et Thomas hoc ipsum fatur, quod quanto angeli fuerunt altioris naturæ, tanto eminentiorem gloriam meruerunt, videlicet quia intensioni affectu ferebantur in Deum. Quum igitur Lucifer credatur fuisse summus inter angelos universos, sequeretur quod ipse præ angelis universis amorosius, ferventius atque perfectius convertebatur in superdignissimum Creatorem : ergo præ cunctis dispositissimus ac dignissimus fuit pro tanto caritatis ardore beatitudinem mox sortiri. — Adhuc autem, quum perfectio in actu caritatis consistat, sequitur quod Lucifer fuit perfectissimus angelorum. Sed ut loquitur Origenes, nullus qui in summo perfectoque gradu exstiterit, subito et simul totaliter evacuatur sive subvertitur, sed paulatim atque per partes. Non ergo apparet probabile, quod Lucifer tam instantanee aut repente ac prorsus omnino a tanta perfectione et bonitate ad tam extremam corruisset malitiam.
Probabilius igitur reor, quod tenendo cum Augustino ac aliis multis Sanctis, Luciferum cum suis fuisse creatum in gratia, dicendum sit quod nec ipse nec angeli ejus unquam usi actualiter fuerint gratia illa, nec ex caritate et gratia se unquam converterint ad supersanctissimum Creatorem. Etenim liberi erant arbitrii, poterantque gratia uti et non uti.
Præterea, de mora quæ fuit inter angelorum creationem et aversionem seu conversionem, scribit B. Thomas in prima parte Summæ, quæstione sexagesima tertia: Circa hoc est duplex opinio. Sed probabilior et Sanctorum dictis magis consona, est quod statim post primum instans suæ creationis diabolus peccaverit. Et hoc necesse est dicere, si ponatur quod in primo instanti suæ creationis in actum liberi arbitrii proruperit, et in gratia conditus fuerit. Quum enim angeli per unum actum meritorium ad felicitatem pertingant, si diabolus creatus in gratia, in primo instanti promeruit, statim post primum instans beatitudinem accepisset, nisi statim impedimentum dedisset peccando. Si vero ponatur, quod angelus in gratia creatus non fuerit, aut quod in primo instanti actum liberi arbitrii habere nequiverit, nil prohibet aliquam moram inter creationem et lapsum fuisse. Hæc Thomas.
Et idem dicendum de creatione et conversione angelorum bonorum, juxta quod dictum est, eodem instanti bonos fuisse conversos reprobosque aversos. — Verum de hac re alii aliter sentiunt, sicut jam patuit, et patebit.
Etenim Scotus: De hoc, inquit, quot fuerunt moræ et quantæ inter angelorum creationem et damnationem sive salvationem, communiter dicitur duas fuisse moras: unam in via, aliamque in termino. Nam ponitur, quod non simul præmiabantur et meruerunt, nec boni nec mali. Sed utrum prima mora in via fuerit unica, dicit unus doctor quod imo: quoniam omnes angeli in primo instanti temporis discreti gratiam habuerunt, per quam in eodem instanti potuerunt meritorium elicere actum, et per consequens in secundo instanti temporis potuerunt præmiari, et præmiati sunt boni; sed mali in illo secundo instanti temporis obicem posuerunt: ideo non fuerunt præmiati. Cujus dicti ratio est inducta. — Contra quod objicitur: Quicumque pro tota mora viæ manet in merito, necessario in termino erit beatus, juxta illud: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.16 In ultimo namque instanti viæ, in quo debuit recipere beatitudinem, non potuit ponere obicem: aliter illud instans non fuisset terminus. Sed pro mora viæ, per te boni et mali fuerunt æquales in merito: ergo in termino fuerunt æquales in præmio.
Dico ergo, quod boni et mali angeli fuerunt discreti ad invicem in via: aliter non fuissent discreti finali discretione in termino. In via ergo fuerunt necessario duæ moræ. Una seu prima mora, in qua fuerunt uniformes in gratia (si volumus dicere, quod mali gratiam habuerunt), vel uniformes saltem in natura. Secunda mora, in qua adhuc in via exsistentes, fuerunt difformes, ita quod boni angeli ultimate meruerunt, et mali ultimate demeruerunt. Tertia mora fuit finalis distinctio unius ab alio. — Probabile quoque est, quod in secunda mora, in qua fuerunt difformes in via, fuerunt morulæ multæ: quoniam in illa mali peccaverunt multis speciebus peccati, videlicet, superbia, odio, invidia; et hi actus ordinate et non uno instanti fuerunt eliciti, ut patet distinctione quinta in principio, et est auctoritas Augustini. Hoc iterum patet per illud Apocalypsis: Factum est prælium magnum in cœlo.17 Et dicitur ibi, quod Michael fecit victoriam, quæ cessit in laudem angelorum bonorum: quod non fuit nisi quia peccatum angelorum malorum fuit incentivum tentationis bonorum, qui tentationem istam vicerunt. Quum ergo angelus bonus non fuerit præscius futurorum, prius fuit elip. 337 B.18 p. 329 B'. citum peccatum ab angelo malo, antequam per ipsum esset boni tentatio: ideo in secunda mora fuerunt multæ morulæ seu culpæ a malis elicitæ.
Sed de prima mora, in qua fuerunt uniformes, potest probabiliter sustineri, quod in primo instanti fuerunt uniformes in statu naturæ, creati sine gratia; postea in secundo instanti erant uniformes in gratia; deinde in tertio instanti viæ, mali multipliciter demeruerunt, et boni multipliciter meruerunt; et in quarto instanti fuerunt in termino. Quod rationabile esse apparet: sic namque experti erant de omni statu, atque majorem habebant occasionem eliciendi intensius meritorium actum postea, quum simul gratiam habebant, ex hoc quod erant experti quod ex naturalibus in primo instanti hoc non poterant. — Vel dici potest, quod in primo instanti erant uniformes creati in gratia, et in secundo instanti boni promeruerunt et mali demeruerunt ante terminum: quoniam Deus non discrevit eos antequam fuissent inter se discreti. Nec valet quod dicebatur superius, quod si stetissent in secundo instanti, debebant beatitudinem recepisse, et ideo boni tunc fuerunt in termino. Longior enim fuit via illorum quam mora unius instantis: imo forte per duo aut tria instantia sequentia habere beatitudinem non debebant. — Si autem dicamus, quod tantum in primo instanti erant in naturalibus uniformes, ita quod nunquam fuerunt uniformes in gratia, tunc dicendum est, quod in secundo instanti dabatur gratia non ponentibus obicem: quæ fuisset data malis, nisi obicem posuissent. Potueruntque obicem ponere respectu gratiæ recipiendæ, quamvis non respectu præmii recipiendi in instanti in quo debuit recipi: quoniam tunc non erat recipiens in via, sed in termino. Tuncque ipsi demeruerunt, ac boni promeruerunt, omnes adhuc in statu viæ exsistentes; atque in termino boni erant beati, mali vero obstinati: ita quod non credo, quod omnino pares in via, fuissent dispares in termino.
A Sed quantæ sint istæ moræ, dicit unus doctor, quod sunt instantia discreti temporis. Sed alibi dictum est, quod nulla est necessitas ponendi tempus discretum.19 — Hæc Scotus.
B Ex his constat diversitas opinionum circa hæc, et quod veritas horum infra certitudinem nobis sit, nec aliquid hic asserendum incaute. Verumtamen modus ille prætactus, videlicet quod fuissent omnes primo creati in naturalibus pure, deinde in secundo instanti omnes gratiam recepissent, improbabilis reputatur. Si enim angeli reprobi adhuc in naturalibus consistentes, profecissent seu pertigissent ad gratiam se disponendo ad eam, fortius (ut apparet) gratiam jam sortiti ac per eam roborati, profecissent ac pertigissent ad gloriam. Hæc quoque opinatio multifaria Scoti non consonat documentis dicentium, quod angeli totaliter et inavertibiliter sive finaliter se convertunt aut avertunt.
C Porro Henricus Quodlibeto octavo, a positione illa Thomæ longe discedens:20 Si quis, ait, non distinguat inter actum voluntatis naturalem et deliberativum, non adspiciendo ad actum alium quam deliberativum, dicere potest, quod creatura intellectualis potest primum actum habere malum.21 Unde dicentes, quod deliberatio naturæ intellectualis fieri valeat subito, quia intelligit sine discursu, dicere possunt quod in primo instanti actio ejus prima esse poterit mala. — Circa hæc verba Henrici dico, quod quamvis Thomas dicit angelum in instanti posse deliberare, imo et in sui exordio in primo suæ creationis instanti deliberasse, attamen non concedit primum ipsius actum potuisse exsistere malum ob causam supra inductam;22 nec ex dictis Thomæ hoc sequitur, qui nihilo minus inter actum voluntatis naturalem et deliberativum distinguit, quamvis aliter quam Henricus, prout infra magis patebit.
D Insuper loco præallegato scribit Henricus, deliberatum motum, affectum seu actum voluntatis angelicæ deliberativæ nep. 319 A. cessario præcessisse quosdam actus et complacentias voluntatis naturalis, ut supra expressum est, in quibus actibus naturalibus non consistit ratio meriti neque demeriti: et ita secundum eum, primus actus voluntatis angeli nullatenus fuit nec esse potuit meritorius. Unde subjungit: Quod aliqui dicunt, angelos fuisse creatos in gratia gratum faciente, atque quod omnes in primo instanti suæ creationis meruerunt, non video quod tunc potuerunt meruisse, quum quantum est de natura sua, angelus tunc de nullo potuerit deliberasse, imo necesse sit actus ipsos complacentiæ naturalis omnem deliberationem præisse. — Consequenter defendit, quod omnes angeli per aliquod temporis spatium fuerunt in cœlo antequam peccaverunt, utpote actibus voluntatis naturalis intenti, et considerationibus suæ naturæ aliarumque rerum quarumdam infixi, quousque deliberaverunt, et deliberate adhæserunt vel Creatori, aut creaturæ.
Insuper addit: Potest quis bonum velle temperate tripliciter: primo, ex puris naturalibus, secundum dictamen ingenitæ rationis; secundo, ex naturalibus cum adjutorio gratiæ gratis datæ naturam juvantis; tertio, ex dono gratiæ gratum facientis, naturam perfectius adjuvantis: ita ut ex primo actu nullum omnino meritum esse ponamus, ex secundo autem meritum congrui tantum, ex tertio vero meritum condigni. Quumque quod ex aliquo merito dari alicui potest, congruentius (ut videtur secundum communem cursum) datur merito congrui præcedente, et denegatur propter demeritum congrui, quam ut absque omni merito aut demerito tribuatur aut denegetur, quemadmodum juxta Anselmum, beatitudinem congruentius est conferri ex merito quam sine eo: hinc quamvis non pono omnes angelos in gratia gratificante creatos, potius tamen puto, quod omnibus primo data fuerit gratia seu justitia aliqua gratis data, qua stare in bona voluntate potuerunt, et bonum temperate velle, atque mereri de congruo: qua gratia qui bene usi sunt, gratiam gratum facientem statim adepti sunt, et per eam gloriam meruerunt; ceteri abutendo gratia illa, gratiam justificantem statim demeruerunt, et gloriam perdiderunt. — Hæc Henricus.
Postremo Guillelmus et Albertus, ceterique dicentes Luciferum non instigasse angelos ad sibi consentiendum, minorem indigent ponere moram inter angelorum creationem, et aversionem atque conversionem, quam prætacta positio.
Footnotes
-
p. 238 B', etc. ↩
-
p. 331 Cets. ↩
-
Gen. 1, 3. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Job xxvi, 5. ↩
-
Gen. 1, 10. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
Gen. 1, 4. ↩
-
Ezech. xxviii, 14, 15. ↩
-
Job XL, 10. ↩
-
p. 283 C' et s. ↩
-
p. 333 B, 334 C'. ↩
-
Cf. p. 337 B. ↩
-
Summ. th. 1ª part. q. 62, a. 5. ↩
-
p. 331 C. ↩
-
Matth. XXIV, 13. ↩
-
Apoc. xii, 7. ↩
-
art. 6. ↩
-
p. 180 B'. ↩
-
quæst. 10. ↩
-
p. 338 B'. ↩
-
p. 239 D. ↩
Chapter 81 of 271