Distinctio 5
A. De conversione et confirmatione stantium, et aversione et lapsu cadentium.
POST hæc consideratio adducit inquirere, quales effecti sint, dum dividerentur aversione et conversione.1 Post creationem namque mox quidam conversi sunt ad Creatorem suum, quidam aversi. Converti ad Deum, fuit ei caritate adhærere; averti, odio habere vel invidere. Invidiæ namque mater est superbia, qua voluerunt se parificare Deo. In conversis quasi in speculo relucere cœpit Dei sapientia, qua illuminati sunt; aversi vero excæcati sunt. Et illi quidem conversi sunt et illuminati a Deo, gratia apposita; isti vero sunt excæcati, non immissione malitiæ, sed desertione gratiæ: a qua deserti sunt non ita ut prius dedita subtraheretur, sed quia nunquam est apposita ut converterentur. Hæc est ergo conversio et aversio, qua divisi sunt qui natura boni erant, ut sint alii supra illud bonum per justitiam boni, alii illo corrupto per culpam mali.2 Conversio justos fecit, et aversio injustos. Utraque fuit voluntatis, et voluntas utriusque libertatis.
B. De libero arbitrio breviter tangit, docens quid sit.
Habebant enim omnes liberum arbitrium, quod est libera potestas et habilitas voluntatis rationalis. Poterant enim voluntate eligere quodlibet, et ratione judicare, id est discernere : in quibus constat liberum arbitrium. Nec creati sunt volentes averti vel converti, sed habiles ad volendum hoc vel illud. Et post creationem spontanea voluntate alii elegerunt malum, alii bonum : et ita discrevit Deus lucem a tenebris, sicut dicit Scriptura, id est bonos angelos a malis; et lucem appellavit diem, noctem vero tenebras, quia bonos angelos gratia sua illuminavit, malos vero excæcavit.
C. Post creationem aliquid datum est stantibus per quod converterentur, nec merito aliquo, sed gratia cooperante.
Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 3. Si autem quæritur, utrum post creationem conversis aliquid collatum sit per quod converterentur, id est, diligerent Deum; dicimus quia est eis collata gratia cooperans, sine qua non potest proficere rationalis creatura ad meritum vitæ : cadere enim potest per se, sed proficere non potest sine gratia adjuvante.
D. Qua gratia indigebat angelus, et qua non.
Non indigebat angelus gratia per quam justificaretur, quia malus non erat, sed qua ad diligendum Deum perfecte et ad obediendum adjuvaretur. Operans quidem gratia dicitur, qua justificatur impius, id est, de impio fit pius, de malo bonus; cooperans vero gratia, qua juvatur ad bene volendum efficaciter, et Deum præ omnibus diligendum, et ad operandum bonum, et ad perseverandum in bono, et hujusmodi : de quibus postea plenius dicemus. Data est ergo angelis qui perstiterunt, cooperans gratia, per quam conversi sunt ut Deum perfecte diligerent. Conversi ergo sunt a bono quod habebant non perdito, ad majus bonum quod non habebant; et facta est ista conversio per gratiam cooperantem libero arbitrio : quæ gratia aliis, qui ceciderunt, apposita non fuit.
E. An sit imputandum illis qui aversi sunt.
Ibidem. Ideoque a quibusdam dici solet, non esse imputandum illis qui aversi sunt et non conversi : quia sine gratia converti non poterant; sed illa non est eis data, nec culpa illorum fuit quod non est data, quia in eis nulla culpa adhuc præcesserat. — Ad quod dici potest, quoniam quibus apposita est ipsa gratia, non fuit ex meritis eorum : alioqui jam non esset gratia, si ex merito quod esset ante gratiam, daretur.
F. Qua culpa gratia non est data eis qui ceciderunt.
Ibidem. Quod vero aliis non est data, culpa eorum fuit : quia quum stare possent, noluerunt, quousque gratia apponeretur, sicut alii perstiterunt, donec illis cadentibus per superbiam, eis gratia apposita est. Aperte ergo cadentium culpa in hoc deprehendi potest, quia licet sine gratia nequirent proficere, quam nondum acceperant, per id tamen quod eis collatum erat in creatione, poterant non cadere, id est stare: quia nihil erat quod ad casum eos compelleret, sed sua spontanea voluntate declinaverunt: quod si non fecissent, quod datum est aliis, utique daretur et istis.
G. Quod angeli in ipsa confirmatione beati fuerunt. Sed utrum eam meruerint per gratiam tunc sibi datam, ambiguum est: de hoc enim diversi diversa sentiunt.
Hic quæri solet, utrum in ipsa confirmatione beati fuerint angeli, et an ipsam beatitudinem aliquo modo meruerint. Quod in ipsa confirmatione beati fuerint, plures contestantur auctoritates, et ideo pro constanti habendum est. Utrum vero per gratiam tunc sibi datam, ipsam beatitudinem meruerint, ambiguum est. Quibusdam enim placet, quod eam meruerint per gratiam quam in confirmatione perceperunt; simulque in eis meritum et præmium fuisse dicunt, nec meritum præcessisse præmium tempore, sed causa. Aliis vero videtur, quod beatitudinem quam receperunt in confirmatione, per gratiam tunc appositam non meruerint: dicentes tunc non fuisse eis collatam gratiam ad merendum, sed ad beate vivendum; nec tunc eis datum esse bonum quo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Quod autem tunc in præmium acceperunt, per obsequia nobis exhibita ex Dei obedientia et reverentia mereri dicunt: et ita præmium præcessit merita. Et hoc mihi magis placere fateor.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUINTÆ
HIC tractat Magister, quales effecti sint angeli in sua conversione et aversione, hoc est, quales in sua conversione ad Deum facti sint angeli boni, quales item constituti sint angeli reprobi in sua aversione a Deo. Et circa hæc introducit qualiter in hujusmodi conversione et aversione aliquod donum gratuitum sit conversis appositum, et aversis subtractum. Inserit quoque aliquid de naturalibus attributis, viribus seu proprietatibus angelorum, sicut et supra;3 et quid per naturalia illa, præsertim per liberum potuerunt arbitrium. Præterea tangit opinionem stultorum quorumdam, dicentium angelis pravis non esse imputandum quod peccaverunt: quam reprobat. Postremo producit in medium, an in angelis bonis merita præcessit præmium, an econtra. Quocirca tangit quid sibi probabilius visum sit.
Footnotes
Chapter 78 of 271