Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An angeli indiguerint gratia ad hoc quod converterentur ad Deum.

Videtur quod non. Primo, quia habebant liberum arbitrium sine intrinseco retrahente et sine culpa gravante, cum ratione perspicaci intellectuque deiformi, et per hæc potuerunt se libere ad Creatorem convertere: non ergo ad hoc ope gratiæ eguerunt. — Secundo, conversio ad Deum, est dispositio ad gratiæ receptionem. Si ergo conversio illa esse non valet sine gratia præcedente, nec iterum illa gratia sine præparatione alia, alioqui cunctis daretur; videtur hoc modo esse processus in infinitum.

In oppositum est, quod ex naturalibus solis nec homo nec angelus potest salvari, imo nec promereri, nec vitam gloriæ adipisci: quod totum efficitur per conversionem ad Deum.

Ad hoc Thomas respondet: Circa hoc est duplex opinio. Una, quod ad conversionem meritoriam exigitur gratia duplex: una gratum faciens, quæ actum conversionis informat, ac meritorium reddit; alia gratis data, ex qua elicitur substantia actus, per quam liberum arbitrium inclinatur ad volendum. Sed istam gratiam ponere non videtur necesse, nisi libertas arbitrii gratia appelletur, quam a Deo habemus, vel aliquæ occasiones, quæ interdum conferuntur a Deo hominibus ad conversionem dispositive, ut instructio legis, castigatio humilians, etc., sine quibus tamen possibile est gratiam obtinere, homine quod in se est faciente: ad quod faciendum non exigitur aliquid aliud. Id namque ad quod per se non valet nec sufficit liberum arbitrium, non est in homine ut faciat illud: hoc quippe in nobis dicitur esse, cujus nos domini sumus. Hinc ista positio implicat, ponendo quod liberum arbitrium nostrum non sufficit ad faciendum quod in nobis est.

Hinc dicendum, quod liberum arbitrium sufficit ad eliciendum actum conversionis, per quem disponit se ad gratiam obtinendam. Verumtamen efficacia conversionis ad meritum non est nisi per gratiam gratificantem. Unde unus et idem est motus in quo gratia infunditur; et est dispositivus ad gratiam, secundum quod exit a libero arbitrio, et meritorius, secundum quod gratia informatur. Et simile est in motu contritionis, quo primo impius justificatur. — Quod qualiter fiat, potest videri in his quæ in natura contingunt. In eodem namque instanti in quo primo est dispositio necessitans in materia, forma substantialis inducitur. Quum enim generatio sit terminus alterationis, oportet in eodem instanti alterationem terminari ad dispositionem quæ est necessitans, et generationem ad formam substantialem. Verum quum alteratio sit motus continuus, ideo principium alterationis et medium quo materia ad formam substantialem disponitur, præcedunt tempore formæ introductionem. Motus vero voluntatis disponens ad gratiam, simplex est, non continuus. Ideo vel primus tantum est sufficiens ad gratiam dispositio, vel ultimus inter plures, agens in virtute omnium præcedentium actuum: idcirco cum illo infunditur gratia. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione sexagesima secunda: Angeli, inquit, indiguerunt gratia ad hoc quod converterentur ad Deum tanquam in supernaturalis beatitudinis objectum. Naturalis etenim inclinatio voluntatis, est ad convenientia secundum naturam. Ideo ad supernaturalia ferri non valet, nisi aliquo supernaturali dono adjuta: quemadmodum ignis naturaliter calefacit, non autem generat carnem, nisi secundum quod movetur ut instrumentum ab anima nutritiva. Quumque visio Dei per speciem sit supernaturalis, nulla creatura potest habere motum voluntatis ad illam, nisi adjuta supernaturali agente: quod nuncupamus auxilium gratiæ, loquendo de agente formali. Nec tamen itur in infinitum. Nam quilibet motus voluntatis in Deum, dici potest conversio ad ipsum. Hinc triplex est in Deum conversio. Una per dilectionem perfectam, quæ est creaturæ jam Deo fruentis: ad quam requiritur gratia consummata, utpote gloria. Alia est conversio quæ est beatitudinis meritum: ad quam requiritur gratia habitualis, quæ est merendi principium. Tertia est qua quis præparat se ad gratiam illam: et ad hanc non exigitur gratia habitualis, sed operatio Dei animam ad se convertentis, juxta illud Threnorum: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur.1 Hæc in Summa. — Hoc idem probat in Summa contra gentiles, tertio libro et quarto.

At vero Petrus: Conversio (ait) angelorum ad Deum, fuit secundum actum dilectionis. Actus autem dilectionis est actus naturæ et gratiæ ac gloriæ: sed ut naturæ, sic est meritorius solum de congruo; ut gratiæ, de condigno; ut gloriæ, sic est de præmio. Dico ergo, quod angeli actu dilectionis naturalis, per naturalia actu conversi sunt in Deum super omnia diligendum: et quia natura non potest plus, hinc in ipso actu tanquam in præparatione sufficienti, infusa est eis gratia actum illum informans; et quia natura angelica, ad quod convertitur tota convertitur, infusa est etiam gloria confirmans, actum illum a suo objecto ac fine immobilem faciens. Fueruntque tria ista simul in eodem instanti, secundum prius et posterius natura et causalitate, ita quod primo fuit in actu illo perfectio naturæ, secundo perfectio gratiæ, tertio perfectio gloriæ. Nec fuit necessaria gratia gratis data aut gratum faciens, ad abjiciendum substantiam actus contrarii, ut quidam dixerunt: quia natura illa fuit sana et integra, nulli vitio subdita. — Hæc Petrus. In cujus verbis aliqua videntur contineri obscura, præsertim quod dicit in eodem instanti tria illa fuisse: de quo infra dicetur. Nec consonat hoc positioni dicentium, quod angeli fuerunt creati in gratia.

Richardus quoque Petro concordans: Conversio (inquit) angelorum bonorum fuit per naturam inchoata, per gratiam gratum facientem promota Deoque placita facta, atque per gloriam consummata. Et quamvis inter ista non fuit ordo secundum prius et posterius in duratione, tamen inter ea fuit ordo secundum prius et posterius ordine naturæ. Sic enim primo fuit motus liberi arbitrii in Deum: in quo motu fuit conversionis illius inceptio. Secundo promota fuit per gratiæ gratum facientis adjutorium, dum facta est angelo gratiæ gratum facientis infusio. Tertio recipit angelus gloriæ habitum, per quam facta est suæ conversionis consummatio. Hæc Richardus.

Denique Bonaventura: In conversione (ait) angelorum ad Deum, attenditur et consistit rectitudo spiritualis substantiæ quantum ad ejus mentem, præsertim quoad vim motivam, nec potest esse recta, nisi actu aut habitu sit ad Deum conversa. Quemadmodum ergo duplex est rectitudo, ita et duplex conversio. Est quippe quædam rectitudo naturæ institutæ, et penes hanc est originalis justitia; et est rectitudo gratiæ, penes quam est justitia meritoria: quam Judex summus acceptat ad retributionem æternam, quoniam videt in ea pulchritudinem gratiæ, merito cujus animam traducit in sponsam, ejusque opera sunt sibi amabilia et accepta. Sic est duplex conversio, quædam a rectitudine naturali, quædam a rectitudine gratuita. Primam absque gratia angeli potuerunt habere, non secundam. (Cetera sicut supra in Richardo.) Hæc Bonaventura.

Insuper Alexander dicens angelos non esse creatos in gratia, asserit eos profecisse ad eam, et in conversione ad Deum ipsos eam sortitos.

Super his scribit Albertus:2 Angeli efficaciter converti non poterant sine gratia apposita, quam Magister vocat gratiam cooperantem. Distinguit etenim Augustinus gratiam in duo, videlicet, in gratiam operantem, et in gratiam cooperantem. Vocatque gratiam operantem, in qua solus Deus operatur: quæ est gratia justificationis impii. Justificationem namque impii Deus operatur in nobis sine nobis, ut per Isaiam ait: Ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me.3 Et in Evangelio Luc. v, 21. dicitur: Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus? Hac gratia non indiguit angelus: omnes enim erant justi justitia innocentiæ naturalis. Gratia vero cooperans, est quæ cooperatur cum libero arbitrio, sicut virtus gratuita elevans potentiam liberi arbitrii, ut efficaciter ac meritorie velit et possit in bonum quod supra se est, quod est bonum æternum. Quumque converti sit per amorem Deo inhærere propter se et super omnia, converti est meritorius actus et caritatis effectus. Hinc angelus in actum illum ex naturalibus solis non potuit, sed indiguit gratia cooperante. Hæc Albertus. — Concordat Udalricus.

Hannibal demum hic loquitur: Motus liberi arbitrii in Deum, est duplex. Quidam imperfectus, sicut in homine gratiam non habente; et est quasi tendere ad virtutem. Et ad hunc non requiritur gratia gratum faciens, sed exigitur gratia gratis data, secundum quosdam. Quod verum est, si per gratiam gratis datam intelligitur quodcumque divinum auxilium, sine quo nil possumus boni; non autem si intelligatur habituale aliquod bonum, quia iretur in infinitum. Alius liberi arbitrii motus in Deum, est perfectus, similis actui qui est a virtute: in quem motum non valet liberum arbitrium sine gratia, quæ ei perfectionem largitur. Talisque fuit conversio angelorum in Deum: idcirco ad eum gratia requirebatur. Hæc Hannibal. Et in ista concordant Catholici.

Verum ut infra patebit, ad actum meritorium, præter liberum arbitrium habitualemque gratiam seu caritatem, requiritur et concurrit actualis quædam motio Spiritus Sancti. — Postremo, prætactis his verbis Alberti, Justificationem impii Deus operatur in nobis sine nobis, objici potest verbum illud Augustini commune: Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te. Quod in adultis et ratione utentibus constat sic esse, quamvis in infantibus baptizatis sit aliter.

Footnotes

  1. Thren. v, 21. ↩

  2. Summ. th. 2ª part. q. 18. ↩

  3. Is. xliii, 25. ↩

Chapter 80 of 271