Quæstio 8
Postremo pro clariori horum intelligentia quæritur, Quid sit angelus.
Ad quod Alexander respondet: Damascenus libro secundo definit sic angelum: Angelus est substantia incorporea, intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera, Deo ministrans, gratia, non natura, immortalitatem suscipiens. — Pro cujus intellectu sciendum, quod duplex est definitio. Una ex genere et differentia convertibili, vel ad aliud. In se quoque dupliciter: primo, secundum virtualem potentiam quam habet ad cognoscendum, sicque dicitur, « substantia intellectualis »; secundo, ad movendum: et hoc rursus dupliciter. Primo, quantum ad conditionem loci, et sic dicitur, « semper mobilis »; secundo, quantum ad conditionem affectionum, sicque additur, « arbitrio libera »; et item, ad perfectionem suam, scilicet ad gratiam, hinc subditur, « gratia, non natura, immortalitatem suscipiens »; et ad exercitium suum, unde adjungitur, « Deo ministrans ».
C Qualiter autem conveniat angelo mobilitas, dictum est supra. — Differt demum descriptio hæc angeli a descriptione animæ rationalis, in eo quod dicitur « arbitrio », id est judicio, « libera », secundum quod aliquis potest eligere libere bonum seu malum.1 Quod diversimode convenit angelo et animæ: quia sine collatione atque discursu competit angelo, qui proprie intellectualis vocatur; et animæ cum discursu, quæ idcirco rationalis rite asseritur.
D Sed et esse substantiam incorpoream convenit angelo proprie magis quam animæ: quæ quamvis in se incorporea sit, corpori tamen unitur, non angelus, ad faciendum unum compositum. Dicitur etiam angelus « gratia, non natura, immortalitatem suscipiens », vel quia ex sua natura, in quantum creatura, vertibilis est in non esse, eo modo quo asserit Damascenus, quod omne ex nihilo factum et aliunde esse sortitum, est in nihil vertibile ex sua natura, ita quod si sibi ipsi relinqueretur, mox in nihil redigeretur; vel quia est quædam immortalitas, id est omnimoda immutabilitas, soli Deo plene conveniens, juxta illud Apostoli: Qui solus habet immortalitatem.2 Et istam participat angelus per gratiam consummatam, id est per gloriam: quia in quantum Deo beatifice fruitur, nunquam mutatur, imo jugiter in eodem permanet actu, et in dispositione invariabiliter fixa. Unde in definitione prædicta, per gratiam designatur et gloria. Hæc Alexander.
Insuper Alexander exponens definitionem magni Dionysii de angelo traditam, scribit: Sanctus Dionysius quarto capitulo libri de Divinis nominibus, definit angelum, dicens: Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum purum, splendidissimum, immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum, recipiens totam (si justum est dicere) speciositatem bene formatæ deiformitatis, et pure declarans in se ipso, sicut possibile est, bonitatem quæ in abditis est. — Dicitur itaque angelus « imago Dei », extense sumendo imaginem, pro eo quod est ab alio, et est similitudo ipsius. (Qualiter autem angelus et anima diversimode dicantur imago Dei, et quid magis proprie, dictum est super primum.) Ad actum enim intelligendi exigitur primo, quod sit essentia aliqua potens intelligere:3 et quantum ad hoc, angelus habet rationem imaginis. Requiritur quoque lumen, quo effective intelligit: sicque angelus appellatur « manifestatio occulti luminis ». Exigitur item quo intelligit formaliter, utpote species recepta ab intelligente: et quantum ad hoc, dicitur « speculum ». Quemadmodum enim in speculo recipiuntur atque resultant species rerum sensibiles, ita in angelo species intelligibili. Qui dicitur speculum lucidissimum, ad differentiam animæ, quæ post originalis peccati contractionem, propter venialia sua assidua, saltem quotidiana, non potest lucidissimum speculum nuncupari. Quo contra angelus dicitur speculum « splendidissimum ». Per sequentia vero verba removetur triplex maculæ genus ab angelo. Nam speculum potest sordidum esse: primo, quia in se maculam habet, ad quod removendum ab angelo, dicitur speculum « immaculatum »; vel quia in se recipit maculam ab extrinseco: et hoc dupliciter. Primo, quia res sordida adjungitur ei; secundo, quia rei sordidæ jungitur. Removetur ergo ab angelo peccatum originale, quum dicitur « immaculatum »; et actuale, quum dicitur « incontaminatum » et « incoinquinatum »: quia actuale peccatum potest esse in anima aut ex contaminatione, aut ex coinquinatione. Hæc Alexander.
Bonaventura quoque: Describitur, inquit, angelus a Damasceno, quantum ad substantiam, quantum ad virtutem, quantum ad operationem, et quantum ad durationem. Substantia angeli tangitur, quum dicitur quod « angelus est substantia incorporea ». Quumque additur, « intellectualis, semper mobilis, arbitrio libera », tangitur triplex virtus angelica, scilicet, cognitiva, operativa, imperativa: cognitiva, quum dicitur, « intellectualis »; operativa, quum subditur, « semper mobilis », quoniam angelus potest sine fatigatione incessabiliter operari; imperativa, dum sequitur, « arbitrio libera »: quam virtutem angeli non oportet realiter ab aliis prædictis distingui. Operatio tangitur, quum subditur, « Deo ministrans »; duratio, dum subditur, « gratia immortalitatem suscipiens »: ubi per gratiam non intelligitur aliquis habitus gratis datus, sed gratuita influencia Dei.
Sanctus autem Dionysius definit angelum, non solum quantum ad esse naturæ, sed etiam quantum ad bene esse. Ideo notificatur hic angelus in quantum habet in se Dei imaginem per naturam, et in quantum habet similitudinem Dei per gratiam, atque in quantum habet deiformitatem per gloriam. Ratio autem imaginis exprimitur quantum ad duo, videlicet, quantum ad illud quod sursum est, et quantum ad id quod deorsum. Primum tangitur quum dicitur, « Angelus est imago Dei »; secundum, quum subdit, « manifestatio occulti luminis ». Imago enim est Dei, in quantum capax est ejus, et particeps esse potest; manifestatio quoque est luminis, quoniam illuminationes quas desuper accipit, inferioribus tradit. — Conformiter quantum ad similitudinem gratiæ describitur quantum ad duplicem respectum, hoc est, ad sursum per operationem, et ad deorsum per privationem. Primum tangitur ibi, « speculum clarum, splendidissimum » : ubi notatur, quod gratia desursum veniens, naturam conservat, decorat atque consummat : et quantum ad hæc tria dicit : speculum clarum, splendidissimum. Comparatio demum ad id quod deorsum est notatur, quum dicitur, « immaculatum, incontaminatum, incoinquinatum » : per quæ tria removet triplicem fœditatem ab angelo, gratiæ repugnantem. Primo, fœditatem activam*, quæ est fœditas actualis peccati, quum ait, immaculatum. Secundo, fœditatem advenientem, quæ est fœditas venialis peccati, quum subjungitur, incontaminatum. Tertio, fœditatem contractam, quæ est originalis peccati, quum additur, incoinquinatum. — Similiter deiformitas gloriæ tangitur secundum duplicem comparationem, scilicet, ad id quod sursum est, et ad id quod deorsum. Ad sursum, quum dicitur, « suscipiens sicut conveniens est (seu quantum possibile est), totam speciositatem boniformitatis et deiformitatis ». Comparatione namque ad Deum deiformis efficitur, dum speciositatem a Deo sortitur. Comparatio quoque ad deorsum notatur, quum sequitur, « et in se resplendere faciens bonitatem silentii quod est in abditis » : quod est dum refulgentiam divinæ bonitatis quam ipse habet, inferioribus manifestat. Quam vocat silentium, quoniam nemo intime Deo conjungitur, quin quietetur in ipso, et strepitus quiescat exterior : ideo vocat silentium in abditis. — Hæc Bonaventura.*
Summ. th. 2ª part. q. 6. Insuper Albertus : Definitio (ait) Damasceni data est de bonis angelis in communi, secundum quod ab optimo Creatore ad esse deducti sunt, et juxta causam finalem a Creatore intentam; et notificat angelum quantum ad esse et posse ac nosse. In qua definitione « intellectualis » ponitur pro differentia, prout intellectuale radicatur in essentia, non prout dicitur a potentia consequente essentiam. Dicitur etiam angelus « substantia semper mobilis », quia secundum intellectum et appetitum indesinenter movetur in Deum. Quæ et « arbitrio libera » nominatur, ad differentiam potentiæ naturalis, quæ necessario determinatur ad unum. Nec obstat quod non potest peccare, quum posse peccare sit impotentiæ, nec est libertas, neque pars libertatis. Verum in hoc consistit libertas confirmatorum in bono, quod sine coactione et obligatione ad aliquid alterum, volunt bonum hoc quod volunt; libertas vero obstinatorum in malo, consistit in hoc quod sine coactione volunt et eligunt malum ex pertinacia et obduratione propriæ voluntatis. — Sciendum quoque quod corporum dupliciter dicitur. Primo, a forma quantitativa corporis quæ per essentiam est in corpore : quæ est, esse longum, latum, profundum. Sicque angelus et anima rationalis sunt simpliciter substantiæ incorporeæ. Secundo, a proprietate corpus consequente, quæ est localitas : nempe ex hoc quod corpus longitudine, latitudine et profunditate determinatum est, circumscribitur loco. Et juxta hanc proprietatem, angelus et anima similitudinarie appellantur corporei, quum sint terminati, non infiniti : imo ad omnem situm terminatur eorum essentia, quum nihil eorum sit extra terminos suæ essentiæ. — Dicitur item angelus natura mortalis, quia de se ad nihilum tenderet, nisi a Creatore conservaretur; et quia aliquo modo compositus est, utpote ex quo est et quod est, seu actu et potentia. Juxta quem modum loquendi Plato in primo Timæi inducit Deum altissimum diis sub se constitutis loquentem : O dii deorum! quorum opifex idemque pater ego. Opera siquidem mea vos estis, actam natura dissolubilia, me tamen ita volente indissolubilia. Omne enim quod conjunctum est, natura dissolubile est; sed voluntas mea est major nexu vestro.
Postremo B. Dionysius quarto capitulo de Divinis nominibus non intendit angelum definire vera et essentiali definitione; sed ex boniformitate angeli intendit ostendere, quod in angelo non est malum, quemadmodum ante ostendit, quod malum non est aliquid exsistentium, nec aliquid in exsistentibus. Dicitur autem angelus «speculum purum» puritate naturæ, «clarissimum» perspicacitate intellectualis essentiæ, quasi in profundo suo recipiens boniformitates lucis divinæ, «incontaminatum», id est alienum a terreneitatis ac materialitatis contagione, «incoinquinatum» labe originalis peccati, et «immaculatum» per carentiam actualis peccati. — Hæc Albertus.
Has insuper angeli descriptiones Udalricus quoque in Summa sua, libro quarto, exponit: Angelus, inquiens, est «substantia», non solum a substando, sed etiam a subsistendo, «intellectualis» essentialiter sive totaliter, non secundum partem ut anima, «semper mobilis» motu de quo asserit Damascenus, quod omne creatum vertibile est in nihil, et motu per tempora, non per loca, ut loquitur Augustinus, motu quoque circulari et recto atque obliquo, per contemplationem, ut quarto capitulo de Divinis nominibus sanctus testatur Dionysius, «arbitrio libera», quoniam habet intellectum et voluntatem, quæ duo complent liberum arbitrium, «incorporea»: non enim est corpus, sed spiritus; nec virtus corporalis, quum sit substantia; nec virtus in corpore, quum sit pure intellectualis.
Porro secundum divinum Dionysium, angelus est «Dei imago» (imo ut in Ezechiele asseritur, ipse est signaculum seu sigillum similitudinis: sigillum quippe seu signaculum, impressam sibi habet exemplaris figuram; unde et homo in Ecclesiastico dicitur secundum Deum vestitus virtute imaginis); «speculum» quoque «luminosum» (speculum namque est diaphanum, et ex natura sua luminosum; sed tamen terminatum per aliquid opacum: propter quod figura ei impressa non transit, imo reducitur ad visum inspiciens. Et significat intellectum possibilem angeli: qui intellectus est luminosus in quantum intellectus; sed in quantum possibilis, occumbit a lumine et tendit ad tenebrositatem), «purum» a materia et materialibus, clarum per informationem intellectus agentis, clarius per lumen gratiæ informantis lumen naturæ, «clarissimum» per lumen gloriæ perficientis utrumque. Hinc in libro de Motu cordis, habetur quod angelus est substantia illuminationum quæ sunt a primo, prima relatione receptiva: quia videlicet instar speculi habet in se dispositionem ad suscipiendum immediate a Deo, saltem in multis, illuminationes a Creatore, a quo solo scientiam sibi innatam lucemque gratiæ et lumen gloriæ est sortitus; et ita immediate ac primo ad conditorem suum refertur, reducitur atque convertitur, tanquam ad causam efficientem, exemplarem et finalem. Unde et «manifestatio occulti luminis» perhibetur, quoniam incomprehensibile increatumque lumen in ipso resplendet ac repræsentatur. Anima vero rationalis est substantia, illuminationum quæ sunt a Deo, secunda relatione perceptiva, sicut inferius exponetur. — Hæc Udalricus.
De Divin. nom. c. IV.
Ezech. xxviii, 12.
Eccli. xvii, 2.
Footnotes
Chapter 107 of 271