Skip to the text

Distinctio 11

A. Quod quæque anima habet angelum bonum ad sui custodiam delegatum, et malum ad exercitium.

Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 6. Matth. xviii, 10.

Hier. in Matth. xviii, 10.

Gregor. Moral. lib. IV, c. 29.

Tob. VI. Act. xii, 7, 8.

ILLUD quoque sciendum est, quod angeli boni deputati sunt ad custodiam hominum, ita ut quisque electorum habeat angelum ad sui profectum atque custodiam specialiter delegatum. Unde in Evangelio Veritas, a pusillorum scandalo prohibens, ait : Angeli eorum semper vident faciem Patris. Angelos dicit eorum esse quibus ad custodiam deputati sunt. Super quem locum Hieronymus tradit, unamquamque animam ab exordio nativitatis habere angelum ad sui custodiam deputatum, inquiens ita : Magna dignitas animarum est, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Gregorius quoque dicit, quod quisque bonum angelum sibi ad custodiam deputatum et unum malum ad exercitium habet. Quum enim omnes angeli boni nostrum bonum velint, communiterque saluti omnium studeant; ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum specialiter hortatur ad bonum, sicut legitur de angelo Tobiæ, et de angelo Petri in Actibus Apostolorum. Similiter et mali angeli quum desiderent malum hominum, magis tamen hominem ad malum incitat, et ad nocendum fortius instat ille qui ad exercitium ejus deputatus est.

B. Utrum singulis hominibus singuli angeli, an pluribus deputatus sit unus.

Hugo, op. cit.

Solet etiam quæri, utrum singuli angeli singulis hominibus, an unus pluribus, ad custodiam vel exercitium deputatus sit. Sed quum electi tot sint quot et boni angeli sunt, plures constat esse omnes simul bonos ac malos homines, quam boni angeli sunt. Et quum tot sint electi quot angeli boni, et angeli boni plures sunt quam mali, pluresque sint homines mali quam boni; non est ambigendum, plures esse bonos homines quam sint mali angeli, et plures esse malos homines quam sint mali angeli, vel boni angeli,

C. Confirmat unum angelum pluribus hominibus deputari, sive simul, sive temporibus diversis.

Ideoque dici oportet, unum eumdemque angelum, bonum vel malum, pluribus hominibus deputari ad custodiam vel ad exercitium, sive eodem tempore, sive diversis temporibus. Ideo autem dicimus, eodem tempore vel diversis temporibus, quia videtur quibusdam, quod omnes homines qui sunt simul in aliquo tempore, singuli singulos angelos habere possunt, bonos vel malos: quia licet major sit numerus hominum, computatis in unum omnibus qui fuerunt et sunt et futuri sunt, quam angelorum: tamen quia homines decedentibus hominibus succedunt, et ideo nunquam simul sunt in hac vita, angeli vero nunquam decedunt, sed simul omnes sunt; ideo esse potest ut singuli hominum, dum in hac vita sunt, singulos habeant angelos bonos vel malos ad sui custodiam vel exercitium destinatos. Ceterum sive ita sit, sive non, non est dubitandum, unumquemque habere angelum sibi deputatum, sive pluribus simul destinatus sit, sive uni singulariter. Nec est mirandum, unum angelum pluribus hominibus ad custodiam deputari, quum uni homini plurium custodia deputetur, ita ut eorum quisque suum dicatur habere dominum vel episcopum vel abbatem.

D. Utrum angeli proficiant in merito vel in præmio usque ad judicium.

Præterea illud considerari oportet, utrum angeli boni in præmio vel in merito proficiant usque ad judicium. Quod in meritis proficiant, atque quotidie magis ac magis mereantur, quibusdam videtur ex eo quia quotidie hominum utilitatibus inserviunt, eorumque profectibus student. Quibus etiam nihilo minus videtur, quod et in præmio proficiant, scilicet in cognitione et dilectione Dei. Licet enim, ut aiunt, in confirmatione beatitudinem acceperint æternam atque perfectam, augetur tamen quotidie eorum beatitudo, quia magis ac magis diligunt atque cognoscunt; et est eorum caritas, qua Deum et nos diligunt, et meritum et præmium: meritum, quia per eam et per obsequia ex ea nobis impensa merentur, et in beatitudine proficiunt; et ipsa eadem est præmium, quia ea beati sunt.

E. Auctoritatibus confirmant quod dicunt.

Et quod angeli proficiant in cognitione, ac per hoc in beatitudine, testimoniis Sanctorum confirmant. Dicit enim Isaias ex persona angelorum Christi ascendentis magnificentiam admirantium: Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Et in Psalmo: Quis est iste rex gloriæ? Ex quibus apparet, quod mysterium Verbi incarnati plenius cognoverunt angeli post impletionem quam ante. Et sicut Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 6. Is. LXIII, 1. Ps. XXIII, 8, 10. in cognitione hujus mysterii profecerunt, ita dicunt eos in Deitatis cognitione proficere. Quod autem in hujusmodi mysterii cognitione profecerint, evidenter docet Apostolus, dicens: Quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, ut innotescat multiformis sapientia Dei per Ecclesiam Principibus et Potestatibus in cœlestibus.1 Super quem locum dicit Hieronymus, angelicas dignitates præfatum mysterium ad purum non intellexisse, donec completa est passio Christi, et Apostolorum prædicatio per gentes dilatata.

Lyra in Ephes. III, 9; Abælard. Sic et non, c. 48.

F. Quod in hac sententia videtur Augustinus adversari Hieronymo.

His autem videtur contradicere Augustinus super eumdem locum Epistolæ dicens: Non latuit angelos mysterium regni cœlorum, quod opportuno tempore revelatum est pro salute nostra. Illis ergo a sæculis innotuit supra memoratum mysterium, quia omnis creatura non ante sæcula sed a sæculis est. — Attende, lector, quia videntur dissentire in hac sententia illustres Doctores. Ideoque ut omnis repugnantia de medio tollatur, prædicta verba, Haymonem sequentes, ita determinemus, ut illis angelis qui majoris dignitatis sunt, et per quorum ministerium illa nuntiata sunt, ex parte cognita a sæculis fuisse, utpote familiaribus et nuntiis; illis vero qui minoris dignitatis sunt, incognita exstitisse dicamus, usquequo impleta sunt et per Ecclesiam prædicata, et tunc ab omnibus angelis perfecte fuerunt cognita. Constat itaque, omnes angelos in cognitione divinorum mysteriorum secundum processum temporis profecisse. Unde non incongruenter ipsi iidem dicunt, angelorum scientiam ac beatitudinem augeri usque ad futuram consummationem, quando in scientia ac beatitudine ita perfectissimi erunt, ut nec augeatur amplius nec minuatur.

Aug. de Genesi ad litt. lib. v, n. 38.

Haymo in Ephes. c. 3.

G. Aliorum opinio, qui dicunt angelos in quibusdam prædictorum non profecisse.

Alii autem dicunt, angelos in confirmatione, tanta Deitatis dilectione atque notitia fuisse præditos, ut in his ulterius non profecerint nec profecturi sint: profecerunt tamen in scientia rerum exteriorum, sicut in cognitione sacramenti Incarnationis, et hujusmodi, sed non in contemplatione Deitatis, quia trinitatem in unitate atque unitatem in trinitate non plenius intelligunt sive intellecturi sunt, quam ab ipsa confirmatione perceperunt. Ita etiam dicunt, eos in caritate non profecisse post confirmationem, quia eorum caritas postea non est aucta: et sic dicunt, eos non profecisse in meritis; sed hoc quantum ad vim merendi, non quantum ad numerum meritorum. Plura enim bona fecerunt postea, quæ tunc non fecerant; sed eorum caritas, ex qua illa processerunt, non est aucta, ex qua tantum meruerunt, antequam ista adderentur, quantum postea, his adjectis. Illud vero quod alii superius dicunt, probabilius videtur, scilicet quod angeli usque ad judicium in scientia et aliis proficiant.

H. Quædam auctoritates videntur obviare probabiliori sententiæ.

Quibus tamen videntur obviare quarumdam auctoritatum verba. Ait enim Isidorus in libro de Summo Bono: Angeli in Verbo Dei omnia sciunt, antequam fiant. Sed nec omnes, nec omnia perfecte angelos scire dixit, et ideo eos in scientia proficere non removit.2 Gregorius quoque in libro Dialogorum ait: Quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Ubi videtur dicere, quod omnia sciant angeli, et nihil sit quod nesciant. Sed accipiendum est hoc de his quorum cognitio beatum facit cognitorem, ut sunt ea quæ ad mysterium Trinitatis et unitatis pertinent.

SUMMA

DISTINCTIONIS UNDECIMÆ

PRÆCEDENTI distinctione tractavit Magister de actibus angelorum qui eis conveniunt per respectum ad Deum atque ad invicem, puta, de purgatione, illuminatione et perfectione, de adsistentia, ministratione, missione et locutione. Hic specialiter loquitur de quodam actu ac ministerio quod inferiores angeli circa viatores exercent, hoc est de custodia qua custodiunt homines, ipsos dirigendo, tuendo, confortando, ac aliis modis subveniendo. Deinde circa hæc movet quæstiones perutiles. Prima est, an angeli taliter custodiendo homines, proficiant in merito ac præmio usque ad diem judicii. Secunda est, utrum mysterium Incarnationis a principio suæ glorificationis noverunt. Et circa has quærit, an circa hoc ab ecclesiastica hierarchia aliquid didicerunt.

A Secundo, si custodiunt homines, quum ipsi angeli sint valde potentes ac sapientes, apparet quod nullus homo periret. — Tertio, quia si custodiunt homines, tenentur eos pro posse informare, et ab omni periculo, saltem animarum suarum, jugiter præservare, imo et ipsis hominibus saltem aliquando visibiliter apparere pro ipsorum salute.

Insuper circa hæc plurimæ quæstiones nascuntur, videlicet: ad quem ordinem angelorum pertineat ista custodia; et item, quorum hominum sit custodiri, utpote, an primi parentes ante lapsum suum angelos habuerunt custodes, an etiam Christus, et utrum Antichristus habebit angelum sanctum custodem.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa, libro secundo: Super illud Evangelii, Angeli eorum in cœlis, etc., dicit auctoritas:3 Magna est dignitas animarum, quibus ad custodiam deputati sunt angeli. Atque ut ait auctoritas, cuilibet animæ deputati sunt angeli duo, unus ad custodiam, reliquus ad exercitium. Bonus igitur angelus, tanquam fidelis amicus, custodit hominem diligenter, ita quod quantum in ipso est, homo non peccat, nec errat, nec perit. Non tamen aufertur per hoc homini peccandi libertas, sicut nec per providentiam Dei. Nec sequitur, Homo semper custoditur ab angelo, ergo non peccat; sed est ibi fallacia consequentis. Quamvis enim illa sint connexa, non tamen ex necessita-

Footnotes

  1. Ephes. III, 9, 10. ↩

  2. Hugo, Summa Sent. tract. II, c. 6. Isid. Sent. lib. I, c. 10, n. 17. Gregor. Dialog. lib. IV, c. 33. ↩

  3. Matth. xviii, 10. ↩

Chapter 111 of 271