Quæstio 6
Circa hæc quærit Richardus, An materia sit de essentia compositi.
Videtur quod non, quoniam septimo Metaphysicæ loquitur Philosophus, quod anima est substantia animati. — Itemque Commentator, quod definitio est universalis intentionis et formæ, non aggregati ex forma atque materia. Sed definitio indicat quid est res. Ergo materia non est de essentia rei.
In contrarium est quod quinto Metaphysicæ suæ, capitulo quinto, Avicenna deprompsit: Composita non sunt ex forma tantum id quod sunt. Definitio enim compositorum non est ex sola forma: definitio quippe rei significat omne illud ex quo componitur sua essentia; unde contingit ut contineat materiam aliquo modo. Et per hoc agnoscitur differentia inter quidditatem et formam: forma namque est pars quidditatis in compositis. Rursus, Philosophus septimo Metaphysicæ et Commentator ibidem affirmant, quod homo et animal est totum aggregatum.
Ad hoc ait Richardus: Aliqui dicunt quod materia non est de essentia compositi, sed transmutatur in essentiam compositam, et est in quam resolvitur essentia composita, nec tamen annihilatur; materia vero transmutatur in id quod generatur. Et quod generatur, non dicunt esse ex materia et forma compositum, ita ut materia sit actu pars essentiæ illius, sed pro tanto, quoniam ipsum genitum secundum id quod est, est actu forma. Quamvis autem opinio hæc aliquam habeat probabilitatem, est tamen expresse contra Philosophum, ponentem materiam ingenerabilem et incorruptibilem esse, primo Physicorum, et quod sit de essentia compositi, septimo Metaphysicæ; et contra Avicennam quinto Metaphysicæ suæ, ubi ait quod quidditas compositi est compositio formam materiamque complectens; et contra communem opinionem, quæ tenet quod nulla forma generabilis et corruptibilis potest naturalis exsistere per se. — Mihi autem apparet, quod si accipiatur materia pro re potentiali transmutabili in formam, sic non est de essentia compositi, quamvis id in quod transmutatur, sit de illius essentia. Porro si sumitur materia pro fundamento transmutationis primario, quod recipit formam tanquam essentialem suam perfectionem, nec transmutatur in eam, sic ipsa est de essentia compositi. Hæc Richardus. — De cujus hac duplici acceptione materiæ quid videatur, tactum est supra, nec hujus quæstionis discussioni volo hic immorari.1
Thomas vero in pluribus locis, præsertim in tractatu suo de Esse et essentia, tenet materiam esse de quidditate materialium rerum. Albertus vero, Udalricus et alii quidam, imo et Hugo de S. Victore, senserunt materiam non esse de essentia materialium, nisi ut quid intrinsece terminans fluxum formæ. Allegat quoque Thomas pro se, quod definitiones naturalium non dantur per additamenta, quæ tamen per materiam dantur: idcirco materia non videtur extranea essentiæ talium. Verum de his loco opportuniori plenius inqui-
Amplius Scotus hic sciscitatur, utrum in substantia generabili et corruptibili, sit aliqua entitas positiva realiter distincta a forma.2 Quocirca inter cetera scribit: Opinio una est, quæ ponit rem generabilem et corruptibilem habere tantum in se unam realitatem positivam. Verum aliqui hoc tenentes, dicunt realitatem illam esse materiam, aliqui formam. Et differunt illæ opiniones solum in voce: quia dicentes realitatem illam esse materiam, dicunt materiam in gradu suæ entitatis proficere, quando res generatur: quemadmodum quantitas, quum terminatur, non acquirit novam realitatem seu entitatem ab ipsa realiter aliam, sed proficit in gradu propriæ entitatis. Alii, dicentes materiam non differre a forma, dicunt ipsam materiam ut est sub hoc termino suo intrinseco, esse compositum hoc; et ut est sub alio termino intrinseco, esse compositum aliud. Quibus objicitur, quia secundum Philosophum primo de Generatione, in generatione naturali semper aliquid corrumpitur et aliquid generatur. Sed tunc accipit Philosophus, quod in generatione ex opposito fit oppositum: non quod oppositum maneat, sed aliquod commune utrique termino, quod vult esse materiam, quæ non potest esse idem cum aliquo oppositorum, quia unum oppositorum non manet cum alio.
Circa hæc scribit Scotus prolixe, et bene concludit ac philosophice probat, quod totum compositum non est forma tantum; quod item materia non mutatur nec transit in formam, nec fit forma, sed sub utroque termino manet una et eadem, et successive diversis substat ac perficitur formis. Imo opinio illa huic contraria, videtur prorsus irrationabilis et insana.
Scotus itaque tenet quod materia sit aliqua entitas positiva realiter distincta a forma, atque quod materia et forma sunt primo diversa et extrema extreme distantia, quanquam ex eis unum per se naturaliter constituatur ex coordinata naturali proportione qua potentia perfici et actuari habet per formam, et forma non intellectualis sustentari indiget per potentiam, id est materiam, extra quam nequit naturaliter separatim subsistere. Opinio demum contraria, dicens materiam non esse aliquid positivum, sed sic puram potentiam, tanquam in se non sit quid reale (sicut res producenda nondum producta, ut Antichristus est ens in potentia), satis est reprobata, quum materia sit subjectum transmutationis, et altera pars compositi, creationisque terminus. Allegavit quoque opinio illa pro se id quod septimo Primæ Philosophiæ Aristoteles ait, materiam non esse quid nec quale nec quantum. Ad quod Scotus respondet verbum hoc falsum esse, nec Aristotelem hoc dixisse ex intentione, sed arguendo ad partem falsam pro antiquorum opinione. Verumtamen aliter dici potest et melius, quod scilicet Philosophus ex intentione hoc dixerit. Nam et communiter verbum istud tanquam auctobritas suscipitur, exponitur atque conceditur ad hunc sensum, quod materia non est quid nec quale nec quantum: quia in se considerata et abstractissime sumpta, non habet esse substantiale determinatum formale, nec accidentale quantum, nec quale; non tamen est nihil, sed aliquid positivum.
Attamen non arbitror concedendum, quod sic sumpta, sit ens in actu aut aliquid actuale seu actus, quamvis Scotus concedat hoc. Imo est ens prorsus pure et penitus potentiale per totius actualitatis exclusionem: propriissime loquendo de actu atque potentia, secundum quod Philosophus ea definit, dicendo quod actus est principium transmutandi, agendi seu movendi alterum in quantum alterum, potentia vero principium est transmutandi, movendi aut perficiendi ab altero ut altero. Sic etenim Deus omnipotens et æternus, supergloriosissimus et immensus, vere ac subtilissime dicitur actus purus, utpote primum ac summum activum principium, cujus est cetera universa agere, transmutare, movere, perficere. Et ex opposito materia prima secundum se considerata, est pura potentia, id est passivum infimumque principium, cujus est transmutari, agi, perfici et moveri, nullum esse actuale habens ex se. Idcirco rectissime dicitur facta prope nihil, et medium inter non ens et ens. — Idcirco qui dicunt eam esse quid purum potentiale possibile, nil positivum reale, valde modicum attribuunt ei. Qui vero fatentur eam secundum se esse quid actuale, aut ens in actu seu actum, nimis multum ei adscribunt. Aliqui demum locuti sunt, quod aliquid dicitur ens in actu seu actuale dupliciter : primo, ab actualitate essentiæ, sicque materiam primam posse dici quid actuale, in quantum recedit a nihilo et distat a non ente; secundo, ab actualitate formalitatis seu formæ, a qua proprie ac simpliciter fluit esse. Sed quoniam recessus ille materiæ a non esse, est tam imperfectus et modicus, non apparet quod absolute loquendo sufficiat materiam ita denominare, ut secundum se et ex se dicatur ens in actu vel quid actuale aut actus : sicut non valet argumentum a dicto secundum quid, ad dictum simpliciter.
Footnotes
Chapter 124 of 271