Skip to the text

Distinctio 14

A. De opere secundæ diei, qua factum est firmamentum.

DIXIT quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum, et dividat aquas ab aquis. Divisitque aquas quæ erant sub firmamento, ab his quæ erant super firmamentum. Sciendum est quod illius cœli describitur hic creatio, sicut ait Beda super Genesim, in quo fixa sunt sidera, cui suppositæ sunt aquæ in aere et in terra, et superpositæ aliæ, de quibus dicitur : Qui tegis aquis superiora ejus. In medio ergo firmamentum est, scilicet sidereum cœlum, quod de aquis factum esse credi potest. Crystallinus enim lapis, cui magna est firmitas et perspicuitas, de aquis factus est. Si quem vero movet, quomodo aquæ natura fluidæ et in ima labiles, super cœlum possint consistere, de Deo scriptum esse meminerit : Qui ligat aquas in nubibus suis. Qui enim infra cœlum ligat aquas ad tempus vaporibus nubium retentas, potest etiam super cœli sphæram non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate, aquas suspendere ne labantur. Quales autem et ad quid conditæ sint, ipse novit qui condidit. — Ecce ostensum est his verbis, quod cœlum factum sit, scilicet illud in quo sunt fixa sidera, id est, quod excedit aerem; et de qua materia, scilicet de aquis; et quales sint aquæ quæ super illud cœlum sunt, scilicet ut glacies solidatæ.

B. Alii putant cœlum illud esse igneæ naturæ; quibus consentit Augustinus.

Quidam vero cœlum quod excedit aeris spatia, igneæ naturæ dicunt, asserentes super aerem purum ignem esse, qui dicitur esse cœlum: de quo igne sidera et luminaria facta esse conjectant. Quibus Augustinus consentire videtur. Utrum vero nomine firmamenti cœlum quod excedit aerem, an ipse aer hic intelligatur, idem Augustinus quærit, nec solvit. Magis tamen approbare videtur, cœlum illud hic accipi quod spatia aeris excedit. Aquas autem quæ super illud cœlum sunt, dicit vaporaliter trahi et levissimis suspendi guttis: sicut aer iste nubilosus exhalatione terræ aquas vaporaliter trahit, et per subtiles minutias suspendit, et post corpulentius conglobatas pluvialiter refundit. Si ergo potest aqua, sicut videmus, ad tantas minutias pervenire, ut feratur vaporaliter super aerem aquis naturaliter leviorem, cur non credamus etiam super illud levius cœlum minutioribus guttis et levioribus emanare vaporibus? Sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus.

Aug. de Genesi ad litt. lib. 1, n. 6. Ibid. n. 7.

Ibid. n. 8.

C. Quæ sit figura firmamenti.

Quæri etiam solet, cujus figuræ sit cœlum. Sed Spiritus Sanctus, quamvis auctores nostri sciverint, per eos dicere noluit nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam, si stet, an moveatur cœlum. Si movetur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo in ea fixa sidera circumeunt? Sed firmamentum dici potest, non propter stationem, sed propter firmitatem, vel terminum aquarum intransgressibilem. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera.

Ibid. n. 20.

Ibid. n. 23.

D. Quare tacuit Scriptura de opere secundæ diei, quod in aliis dixit.

Post hæc quæri solet, quare hic non est dictum, sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum. Sacramentum aliquod hic commendatur. Ideo enim fortassis non est dictum, quod tamen sicut in aliis factum est, quia binarius principium alteritatis est et signum divisionis.

Hugo, de Sacram. lib. 1, c. 20.

E. De opere tertiæ diei, quando aquæ congregatæ sunt in unum locum.

Sequitur: Dixit Deus: Congregentur aquæ in unum locum, et appareat arida.1 Tertiæ diei opus est congregatio aquarum in unum locum. Congregatæ sunt enim omnes aquæ cœlo inferiores in unam matricem, ut lux quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro aere clarior fulgeat, et appareat terra, quæ cooperta latebat; et quæ aquis limosa erat, fieret arida et germinibus apta. Eodem enim die

Beda, Hexaem. lib. 1. protulit terra herbam virentem lignumque faciens fructum. Si autem quæratur, ubi congregatæ sint aquæ quæ totum texerant spatium usque ad cœlum: potuit fieri ut terra subsidens, concavas partes præberet, ubi fluctuantes aquas reciperet. Potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas, et ideo facile in unum posse redigi locum. Quumque multa constet esse maria et flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, propter continuationem vel congregationem omnium aquarum quæ in terris sunt: quia cuncta flumina et maria magno mari junguntur. Ideoque quum dixerit aquas congregatas in unum locum, deinde dicit pluraliter, Congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum, quibus omnibus ex magno mari principium est. Gen. 1, 10.

F. De opere quartæ diei, quando facta sunt luminaria.

Sequitur: Dixit Deus, Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem ac noctem. In præcedenti triduo disposita est universitatis hujus mundi machina, et partibus suis distributa. Formata enim luce prima die, quæ universa illustraret, duo sequentes dies attributi sunt supremæ et infimæ parti mundi, firmamento scilicet, aeri, terræ et aquæ. Nam secunda die firmamentum desuper expansum est. Tertia vero aquarum molibus intra receptacula sua collectis, terra est revelata atque aer serenatus. Quatuor ergo mundi elementa illis diebus suis locis distincta sunt et ordinata. Tribus autem sequentibus diebus ornata sunt illa quatuor elementa. Quarta enim die ornatum est firmamentum sole et luna et stellis. Quinta aer in volatilibus, et aquæ in piscibus ornamenta acceperunt. Sexta accepit terra jumenta et reptilia et bestias; post quæ omnia factus est homo de terra et in terra, non tamen ad terram nec propter terram, sed ad cœlum et propter cœlum. Ibid. c. 25.

Ibid. 14. Hugo, de Sacram. lib. 1, p. 1, c. 24.

G. Ante alia de ornatu cœli agitur, sicut prius factum est.

Quia ergo cœlum ceteris elementis specie præstat, priusque aliis factum est, ideo ante alia ornatur in quarto die, quo fiunt sidera: quæ ideo facta sunt, ut per ea illustretur inferior pars, ne esset habitantibus tenebrosa. Infirmitatique hominum provisum est, ut circumeunte sole potirentur homines diei noctisque vicissitudine, propter dormiendi vigilandique necessitatem; et ideo etiam ne nox indecora remaneret, sed luna ac sideribus consolarentur homines quibus in nocte operandi necessitas incumberet, et quia quædam animalia sunt quæ lucem ferre non possunt. Quod autem subditur, Et sint in signa et tempora et dies et annos, quomodo accipiendum sit, quæri solet. Ita enim dictum videtur, quasi quarto die cœpissent tempora, quum prius triduum sine tempore non fuerit. Ideoque tempora quæ fiunt per sidera, non spatia morarum, sed vicissitudinem aeriæ qualitatis debemus accipere: quia talia motibus siderum fiunt, sicut dies et anni quos usitate novimus. Sunt enim in signa serenitatis et tempestatis, et in tempora, quia per ea distinguimus quatuor

Aug. de Genesi ad litt. lib. II, n. 27. speciem

Ibid. n. 28. Gen. 1, 14.

Aug. op. cit. n. 27. tempora anni, scilicet ver, æstatem, autumnum, hiemem. Vel, sunt in signa et in tempora, id est in distinctionem horarum: quia priusquam fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel qualibet hora. Hæc quarta die facta sunt.

SUMMA

DISTINCTIONIS QUARTÆDECIMÆ

DESCRIPTO primo opere distinctionis præcedenti distinctione, hic describuntur duo alia opera distinctionis, videlicet productio firmamenti in medio aquarum, et congregatio inferiorum aquarum in locum unum. Et circa hæc quæstiones moventur in textu. Prima est, cujus figuræ sit cœlum; secunda, an moveatur; tertia, cur in descriptione horum non additur, Vidit Deus quod esset bonum, sicut in descriptione operum aliorum dierum. et nec grave nec leve: quod probat, quoniam naturaliter competit ei alius motus quam elementis, similiter alius locus, alia item figura, saltem pro parte.

Circa hæc scribit Alexander: Cœlum quod dicitur firmamentum, videtur esse ex eadem informi materia de qua dicitur in Genesi: Spiritus Domini ferebatur super aquas;2 non tamen ex eadem materia propria: imo sicut differt cœlum crystallinum a firmamento, et aquæ inferiores congregatæ in unum locum differunt a firmamento, sic differunt propriæ materiæ singulorum istorum.

Præterea quidam dixerunt, quod frigidum et humidum per hanc rationem continet cœlum: cœlum continet ignem, ignis aerem, aer aquam. Ergo aqua similiter circumdare debuit totam terram ex omni parte: quod fieri nequivit propter animalia terræ. Hinc aquam elevari oportuit alibi, ut circumdare posset terram totam: ideo elevatæ sunt super firmamentum, ibique habent naturam frigidi et humidi.

Alii dicunt, quod solum sunt ibi secundum naturam humiditatis. In aqua namque sunt humiditas atque frigiditas. Humiditas autem continuativa fluxibilisque consistit, quoniam terra, quæ sicca est, continuitatem sine aqua non habet. Propterea medici dicunt, quod humiditas glutinum est membrorum. Non autem sunt super cœlum aquæ, in quantum fluxibiles sunt: fluerent enim deorsum. Ergo manent ibi secundum naturam continuationis. Siquidem hæc proprietas continuativa nobilior est in aqua. Etenim quum in cœlis sit natura supercœlestium et inferiorum, oportuit ea conjungi. Ideo aqua est ibi secundum hanc conjunctivam et continuativam naturam.

Footnotes

  1. Gen. 1, 9. ↩

  2. Gen. 1, 2. ↩

Chapter 128 of 271